SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 14

At vero et quae circa efforiam etc..

Postquam philosophus prosecutus est de politia Lacedaemoniorum, quantum ad ea quae habentur a civibus, scilicet servos, mulieres et possessiones, hic prosequitur de eadem politia quantum ad ipsos cives.

Et primo quantum ad principes. Secundo quantum ad populum, ibi, non bene autem neque circa convivia etc.. Tertio quantum ad bellatores viros, ibi, eam autem quae circa navigii etc..

Erant autem tres principatus apud Lacedaemones, ut etiam supra tactum est: scilicet ephori, idest provisores, et de his primo tractat.

Et iterum seniores quidam, et de his tractat secundo, ibi, habent autem et quae circa seniorum etc.. Erat etiam rex in civitate, et de hoc tractat tertio, ibi, de regno autem siquidem melius est etc..

Circa primum improbat principatum ephororum quantum ad quinque.

Primo quidem quantum ad conditionem personarum quae in hoc principatu constituebantur.

Et dicit quod ea quae erant circa hunc principatum prave se habebant: hic enim principatus habebat dominium et potestatem super ea quae erant maxima in civitate: puta circa indicenda bella vel faciendam pacem, et circa electiones militum et alia similia. Et tamen ad istum principatum omnes eligebantur ex populo; ita quod quandoque accidebat quod homines valde pauperes assumebantur ad talem principatum, qui propter penuriam venales erant, et facile poterant corrumpi muneribus. Quod quidem prius multoties ostenderant, sed nuper ostenderunt in quodam negotio quod habebant cum Andriis: corrupti enim fuerunt ab eis argento, ita quod quantum in ipsis fuit, totam civitatem periculo exposuerunt.

Secundo ibi, et propter principatum esse etc., improbat praedictum principatum quantum ad magnam potestatem quam habebat. Et dicit quod quia iste principatus erat valde magnus et quasi aequalis tyrannidi, ita attenuabat potestatem regum quod cogebant, ut permitterent quod populus seipsum regeret parum obediens legi.

Et sic corrumpebatur tota politia ipsorum, quia ex aristocratia degenerabat in democratiam. Et tamen iste principatus quantum ad aliquid erat utilis, quia continebat civitatem in pace: quiescebat enim populus a seditione propter hoc quod habebat partem in magno principatu. Et haec utilitas sequebatur per experimentum in ipsis rebus; sive hoc fuerit ex intentione legislatoris, sive fortuito acciderit.

Oportet enim, ad hoc quod politia conservetur, quod omnes partes civitatis velint eam esse, et quod cuilibet parti civitatis sufficiat quod permaneat in suo statu: et hoc ibi contingebat.

Nam reges acceptabant propter honorem quem ibi habebant; calicagathi autem, idest virtuosi, acceptabant propter iherusiam, idest propter honorabilitatem seniorum: iste enim principatus erat virtutis praemium, ita quod nullus ad eum assumebatur nisi virtuosus. Populus autem acceptabat propter principatum ephororum, qui communicabatur omnibus.

Tertio ibi, sed eligibilem etc., improbat hunc principatum quantum ad electionem. Erat enim commendabile quod ad illum principatum assumerentur ex omnibus per electionem: sed modus eligendi erat valde puerilis: quia forte per sortes vel alio inconvenienti modo eligebant, ita quod iste deveniebat quandoque ad inopes, sicut dictum est.

Quarto, ibi, adhuc autem et iudiciorum etc., improbat praedictum principatum quantum ad arbitrium quod habebat.

Et dicit, quod hoc erat improbabile, quod quicumque essent ephori, habebant in sua potestate arbitrium iudicandi de rebus magnis.

Melius enim erat, quod non iudicarent secundum proprium arbitrium, sed secundum aliquas Scripturas et leges.

Quinto ibi, est autem et dieta etc., improbat praedictum principatum quantum ad eorum conversationem. Et dicit, quod eorum dieta id est disciplina in cibis et vestibus et potibus, et aliis huiusmodi, non consonabat voluntati civitatis; quia in quibusdam erat valde remissa, puta forte in vestibus vel in otio; in aliis autem, puta forte in cibis et venereis, imponebatur eis dura lex, forte propter hoc, ut non emollescerent, ita quod non poterant eam sustinere; sed occulte transgrediebantur legem sibi positam fruentes corporalibus delectationibus.

Et sic eorum conversatio erat contra intentionem civitatis.

Deinde cum dicit habent autem et quae circa seniorum etc., improbat politiam praedictam quantum ad principatum seniorum.

Et primo quantum ad potestatem ipsorum.

Secundo quantum ad electionem eorum, ibi, adhuc autem et electionem etc..

Dicit ergo primo, quod apud Lacedaemones non bene se habent ea quae pertinent ad principatum seniorum: manebant enim perpetuo in principatu. Si enim huiusmodi seniores possent inveniri, qui essent epyikes, id est virtuosi, et sufficienter instructi ad andragathiam, id est ad virilem bonitatem, sive ad strenuitatem, posset forte aliquis dicere, quod expediens esset civitati, quod perpetuo manerent in principatu. Quamvis etiam si essent perfecte virtuosi, formidabile esset civitati, quod aliqui essent habentes dominium et potestatem super magna iudicia civitatis, et hoc per totam vitam suam. Quia sicut virtus corporis senectute debilitatur, ita etiam plerumque virtus mentis: quia postquam senescunt homines, non habent nec illud robur animi, nec illam vivacitatem ingenii, quam habebant in iuventute, propter debilitatem virtutum sensitivarum deservientium parti intellectivae.

Multo plus igitur formidandum est aliquos principari per vitam, si sunt isto modo instructi ad bonum, sicut erant apud Lacedaemones, ita quod etiam legislator non considerat de eis omnino, sicut de bonis viris, quia non omnia committit eis. Frequenter autem tales volunt videri liberales in plebem, ut captent sibi favorem populi, et sic absque utilitate civitatis dispergunt bona communia. Unde melius est, quod habeant quamdam correctionem, talem scilicet, ut si deficientes inveniantur, possint amoveri: nunc autem sunt absque tali correctione.

Habebant tamen aliquam correctionem, quia principatus ephororum poterat corrigere omnes principatus, impediendo scilicet ne sententiae eorum procederent, si viderentur male facere, et haec erat maxima dignitas ephororum.

Sed nos intelligimus de alia correctione, ut scilicet possint amoveri; quod ephori facere non poterant.

Deinde cum dicit adhuc autem etc., improbat praedictum principatum quantum ad electionem ipsorum: et hoc duplici ratione.

Circa quarum primam dicit, quod electio seniorum, quae fiebat apud eos, erat valde puerilis. Erat enim apud eos ordinatum, ut illi qui digni viderentur tali principatu, peterent ipsum: quod non recte se habet: quia secundum hoc nullus assumeretur ad principatum nisi volens. Oportet autem aliquem, qui dignus est principatu, assumi ad principatum, sive velit sive non velit; quia utilitas communis est praeferenda propriae voluntati ipsius.

Secundam rationem ponit, ibi, nunc autem etc.. Et dicit, quod per hanc ordinationem circa electionem senum, legislator videtur facere cives amatores honoris, sicut et circa aliam partem politiae, idest circa electionem ephororum, vel etiam circa quaecumque alia, (per) quae faciebant cives honoris amatores. Et quod hoc facerent in electione senum, patet. Nullus enim peteret principatum, nisi principari volens, quod est amare honorem.

Si ergo nullus haberet principatum nisi petens, sequeretur quod soli amantes honorem principarentur; et ita omnes provocarentur ad amandum honorem: et hoc est valde periculosum civitati: quia maior pars iniustitiarum, quae in civitate accidunt ex voluntate hominum, sicut sunt violentiae, rapinae et huiusmodi, fiunt propter amorem honoris et pecuniae. Unde patet, quod talis ordinatio est periculosa civitati.

Deinde cum dicit de regno autem etc., improbat praedictam politiam quantum ad principatum regium. Et dicit, quod utrum expediat civitati habere regem vel non, tractabitur inferius, scilicet in tertio: sed supposito quod melius sit habere regem, non est hoc melius, sicut erat apud Lacedaemones, quod non per totam vitam regnabant; sed melius est quod unusquisque habeat iudicium regium per totam vitam suam, quia rex est utilis civitati, ut sua potestate efficaciter conservet statum civitatis. Quod fieri non potest nisi per vitam regnaverit; quia et ipse timebit alios offendere, et alii minus eum timebunt.

Secus autem est de senioribus, qui ad consilia vel ad iudicia quaedam eligebantur. Causa autem quare legislator apud Lacedaemones instituit non esse reges perpetuos, est ista: quia reputavit quod non posset facere cives aliquos caluscagathus, id est perfecte bonos. Unde diffidit de civibus quasi de non perfecte bonis existentibus. Et propter hoc quando mittebant aliquos legatos seu nuncios, eligebant aliquos inimicos vel dissentientes, ut unus alium impediret, si vellet facere contra bonum civitatis. Et similiter putabant esse salutem civitatis, si reges dissentirent, qui sibi invicem succederent; qui unus emendabat, quod alius male fecisset.

Deinde cum dicit non bene autem etc., improbat praedictam politiam quantum ad ea quae pertinent ad populum, scilicet quantum ad convivia publica quae erant in civitate: et dicit, quod lex non bene ordinaverat de huiusmodi conviviis; quia melius esset, quod huiusmodi congregatio convivii fieret de expensis communibus civitatis, sicut fiebat apud Cretenses, quam quod fieret de his quae a singulis afferrentur, sicut fiebat apud Lacedaemones, apud quos etiam et valde pauperes oportebat aliquid ferre ad huiusmodi sumptus; et hoc erat destructio pauperum, qui non poterant expendere. Unde circa hoc accidebat contrarium intentioni legislatoris qui instituit huiusmodi convivia quasi aliquid democraticum, id est in favorem populi, ut scilicet populus aliquam recreationem haberet in huiusmodi conviviis; sed secundum hanc legem conviviorum sequebatur quod essent huiusmodi convivia in magnum detrimentum populi, quia secundum hoc populares non de facili poterant principari; erat enim lex apud eos, quod qui non ponerent aliquid ad huiusmodi sumptus, non haberent partem in politia ipsorum; quia nec poterant fieri principes, nec habebant vocem in electione principum.

Deinde cum dicit eam autem quae circa navigii etc., improbat praedictam politiam quantum ad viros bellatores.

Et primo quantum ad bellatores belli navalis.

Secundo communiter quantum ad omnes, ibi, et hoc autem suppositionem etc.. Tertio quantum ad ipsorum stipendia, ibi, prave autem habet etc..

Dicit ergo primo, quod quidam alii recte increpaverunt legem Lacedaemoniorum, quae erat circa principes navigii, eo quod erat causa seditionis. Cum enim haberent reges quasi sempiternos, qui praeerant terrestri militiae, navarchia, id est principatus navigiorum fiebat quasi alterum regnum: et ita habebant quasi duos reges, quod poterat esse materia dissensionis.

Deinde cum dicit et hoc autem suppositionem etc., improbat praedictam politiam communiter quantum ad omnes viros bellatores: et dicit, quod aliquis recte potest increpare suppositionem legislatoris, idest illud quod supponebat tamquam finem, ad quem totam politiam ordinabat: et hoc etiam Plato in suis legibus increpabat, quod omnes leges eorum ordinabantur ad unam partem virtutis, scilicet ad bellicam, propter hoc, quod erat utilis ad dominandum aliis. Et ideo, quia bene se habebant in his, quae pertinent ad bellum, male autem in his quae pertinent ad status politici gubernationem: sequebatur, quod in bellis conservabantur: sed quando iam adepti erant principatum, imminebant eis multa pericula, quia nesciebant vacare, id est nesciebant vivere in pace, neque erant exercitati aliqua alia meliori exercitatione quam bellica: quod non erat parvum peccatum.

In hoc enim bene opinabantur quod putabant res bellicas melius tractari per virtutem hominum, quam etiam per malitiam, quia ut dicitur in tertio ethicorum, homines virtuosi non parcunt vitae, ubi bonum est persistere: milites vero quando superexcrescunt pericula, deficiunt, non enim confidunt ulterius posse liberari per experientiam et industriam armorum.

Sed non bene opinabantur quantum ad hoc quod putabant virtutem, qua homo bene se habet in bellis, esse optimam: cum aliae virtutes, scilicet prudentia et iustitia, sint digniores fortitudine; et ipsum etiam bellum est propter pacem, non autem e converso.

Deinde cum dicit prave autem habet etc., improbat praedictam politiam quantum ad stipendia militum vel circa aerarium publicum: et dicit quod apud spartiatas, id est Lacedaemones non erat bene ordinatum de communibus pecuniis. Nihil enim habebat civitas in communi, cum tamen frequenter cogeretur magna bella agere; et iterum singuli cives male ministrabant necessaria ad tales sumptus; non enim requirebantur a singulis auctoritate alicuius potestatis publicae, sed committebatur voluntati cuiuslibet, ut daret quod vellet. Quod ideo statuit legislator, quia cives habebant multas possessiones, et poterant sine aliquo gravamine multa dare: sed accidit contra utilitatem, quam legislator intendebat; quia ipse reddidit civitatem sine pecuniis publicis; et ydiotas, id est privatas personas et viles fecit amatores pecuniarum, dum conabantur tantum lucrari quod possent et sibi et communitati providere.

Ultimo autem epilogando concludit quod ea quae dicta sunt, videntur improbabilia in politia Lacedaemoniorum.