SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 2

Sed forte illi magis etc..

Postquam determinavit quid sit civis, hic manifestat quasdam dubitationes circa praedicta, et determinat eas. Et ponit quatuor dubitationes se invicem consequentes.

Est autem prima dubitatio de his qui facta mutatione politiae assumuntur ad communicationem politiae, sicut quidam sapiens Clisthenes nomine fecit apud Athenas tyrannis eiectis. Adiunxit enim societatibus civitatis multos extraneos, et etiam quosdam servos adventitios, ut multiplicato populo, divites non possent tyrannice opprimere ipsum.

Ad hanc autem dubitationem solvendam dicit quod circa hos dubitatio est non an sint cives; quia ex quo sunt facti cives, cives sunt: sed est dubitatio, utrum sint iuste vel iniuste.

Secundam dubitationem movet, ibi, equidem cum hoc etc..

Potest enim aliquis dubitare, utrum ille qui non est iuste civis, sit civis; ac si tantum valeat circa hoc iniustum quantum falsum: manifestum enim est quod falsus civis non est civis.

Et ad hoc solvit quod cum aliqui qui principantur iniuste, principes tamen habeantur, eadem ratione et illi qui sunt iniuste cives, dicendi sunt cives, quia civis dicitur ex hoc quod participat aliquo principatu, ut supra dictum est.

Tertiam dubitationem ponit, ibi, de eo autem quod est iuste etc..

Et dicit quod an aliquis sit iuste civis vel iniuste videtur esse coniunctum praecedenti dubitationi, quae in principio huius libri tertii mota est. In transmutationibus enim politiarum circa aliquam civitatem dubitari solet, quando id quod fit, sit factum civitatis, et quando non, sicut contingit quandoque quod politia civitatis mutatur de tyrannide vel oligarchia in democratiam, et tunc populus potestatem politiae accipiens, non vult adimplere conventiones quae sunt factae vel per tyrannum vel per divites prius dominantes: dicunt enim quod si qua sunt data tyranno vel divitibus civitatis, non accepit ea civitas: et ita est in multis talibus, quia in quibusdam politiis, illi qui praesident, obtinent aliqua ab aliis, non propter communem utilitatem civitatis, sed propter proprium commodum.

Solvit autem hanc dubitationem: quod si haec civitas maneat eadem facta transmutatione politiae, sicut est factum huius civitatis, illud quod fit ex democratia, ita illud quod fit ex oligarchia vel tyrannide: quia sicut tunc habebat in civitate potestatem tyrannus vel divites, ita etiam in democratia populus.

Quartam dubitationem ponit, ibi, videtur autem sermo etc..

Et primo ponit hanc dubitationem in generali: et dicit quod proprius sermo ad solvendum tertiam dubitationem est, quomodo oporteat civitatem dicere eamdem vel non eamdem.

Secundo ibi, superficialis quidem igitur etc. Dividit praedictam dubitationem in duas partes: et dicit quod huiusmodi quaestio in ipsa superficie apparet, quod est circa duo: scilicet circa locum civitatis, et circa homines inhabitantes civitatem.

Contingit enim quandoque aliter separari homines a loco: puta cum omnes cives expelluntur de civitate, et quidam ducuntur ad unum locum, et quidam ad alium. Potest igitur esse dubitatio si superinducantur alii habitatores, utrum sit eadem civitas vel non: et haec quidem dubitatio mitior est, idest facilior.

Civitas enim multipliciter dicitur. Uno modo ipse locus civitatis: et sic civitas est eadem; alio modo populus civitatis, et sic civitas non est eadem.

Sed tunc remanet alia dubitatio, quam tangit ibi, similiter autem et hominum etc.. Si enim semper iidem homines habitent eumdem locum, potest esse dubium quando sit una civitas, et quando non.

Et primo excludit unam rationem unitatis, cum dicit, non enim utique muris etc.. Et dicit quod non potest dici, quod homines inhabitantes civitatem conservent identitatem civitatis propter muros eosdem.

Posset enim contingere quod toti uni regioni, puta peloponneso, id est achayae, circumduceretur unus murus, et tamen non esset eadem civitas, et ita fuit de Babylone vel de quacumque alia maxima civitate, in qua magis comprehenditur una gens, quam una civitas. Dicitur enim de Babylone quod quando fuit capta, usque ad tertium diem non sensit quaedam pars civitatis propter murorum amplitudinem.

Et interponit quod de hac dubitatione, scilicet utrum expediat esse ita magnam civitatem, considerandum erit alibi, idest in septimo. Pertinet enim ad politicum cognoscere quanta debeat esse magnitudo civitatis, et utrum debeat continere homines unius gentis vel plurium.

Deinde cum dicit sed et eisdem etc., inquirit de alia ratione unitatis: utrum scilicet hominibus remanentibus in eodem loco, sit dicenda civitas eadem propter idem genus inhabitantium, quia scilicet quidam succedunt quibusdam, quamvis non sint iidem homines numero: sed sicut dicimus fontes vel fluvios esse eosdem propter successionem aquarum, quamvis quaedam effluat, et quaedam adveniat.

Deinde cum dicit aut homines quidem etc., solvens hanc dubitationem ostendit veram rationem unitatis civitatis. Et dicit quod propter praedictam successionem hominum unius generis potest aliqualiter dici eadem multitudo hominum; non tamen potest dici eadem civitas, si mutetur ordo politiae.

Cum enim communicatio civium, quae politia dicitur, sit de ratione civitatis, manifestum est quod mutata politia non remanet eadem civitas, sicut videmus in illis qui dicunt cantiones in choreis quod non est idem chorus, si quandoque sit comicus, idest dicens cantiones comediales de factis infimarum personarum, quandoque autem tragicus, idest dicens tragicas cantiones de bellis principum: et ita etiam videmus in omnibus aliis quae consistunt in quadam compositione vel communione, quod quandocumque fit alia species compositionis non remanet identitas: sicut non est eadem harmonia, si quandoque sit dorica, idest septimi vel octavi toni, quandoque autem Phrygia idest tertii vel quarti.

Cum igitur omnia talia habeant hunc modum, manifestum est quod civitas est dicenda eadem respiciendo ad ordinem politiae; ita quod mutato ordine politiae, licet remaneat idem locus et iidem homines, non est eadem civitas, quamvis materialiter sit eadem. Potest autem civitas sic mutata vocari, vel eodem vel altero nomine, sive sint iidem, sive alii: sed si est idem nomen, erit aequivoce dictum.

Utrum autem propter hoc quod non remanet eadem civitas facta transmutatione politiae, sit iustum, quod conventiones prioris politiae adimpleantur, vel non, pertinet ad aliam considerationem, quod quidem in sequentibus determinabitur.