SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 1

Ei qui de politia considerat etc..

Postquam philosophus in secundo libro inquisivit de politiis secundum traditionem aliorum, hic incipit prosequi de eis secundum propriam opinionem.

Et dividitur in partes duas. In prima manifestat diversitatem politiarum, in secunda docet qualiter optima politia sit instituenda, in principio septimi libri, ibi, de politia optima facturum etc..

Prima autem pars dividitur in duas. In prima distinguit politias. In secunda determinat de singulis earum, in quarto libro, ibi, in omnibus artibus et scientiis etc..

Prima autem pars dividitur in duas. In prima parte determinat id, quod pertinet ad politiam in communi. In secunda dividit politias, ibi, quoniam autem haec determinata sunt, etc..

Prima pars dividitur in duas. In prima dicit de quo est intentio. In secunda prosequitur propositum, ibi, eos quidem igitur qui aliter qualiter etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad tractandum de politiis, necesse est primo considerare de civitate. Secundo ostendit, quod ad tractandum de civitate, necesse est considerare quid sit civis, ibi, quoniam autem civitas, etc..

Dicit ergo primo, quod ille qui vult considerare de politia, quae unaquaeque sit secundum propriam rationem et qualis sit, utrum scilicet bona vel mala, iusta vel iniusta, necesse est, quod primo consideret quid sit civitas.

Et hoc probat duplici ratione: quarum prima est, quia de hoc potest esse dubitatio. Dubitant enim aliqui circa aliqua negotia, utrum sint facta a civitate, puta cum sint facta a tyranno, vel a divitibus civitatis. In quo casu aliqui dicunt, quod civitas haec fecit; aliqui autem dicunt, quod non fecit haec civitas, sed oligarchia, id est divites principantes, vel etiam tyrannus: et sic videtur in dubium verti, utrum soli divites principantes sint civitas. Et quia dubium est; oportet quod determinetur.

Secunda ratio est, quia tota intentio eorum, qui tractant de politiis et legislatione, negotiatur circa civitatem, quia politia nihil aliud est quam ordo inhabitantium civitatem.

Deinde cum dicit quoniam autem civitas etc., ostendit, quod necessarium est determinare de cive, duplici ratione: quarum prima talis est. In omnibus illis quae sunt composita ex multis partibus, necesse est prius considerare partes. Civitas autem est quoddam totum constitutum ex civibus sicut ex partibus, cum civitas nihil aliud sit, quam quaedam civium multitudo. Ergo ad cognoscendum civitatem, oportet considerare quid sit civis.

Secunda ratio est, quod de hoc etiam contingit dubitationem esse: non enim omnes concorditer confitentur, quod idem sit civis.

Aliquis enim popularis, qui est civis in democratia secundum quam populus principatur, non reputatur quandoque civis in oligarchia, secundum quam divites principantur: quia frequenter talis est oligarchia, quod populus nullam habet ibi partem.

Deinde cum dicit eos quidem igitur etc., prosequitur propositum.

Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit civis. In secunda ostendit quae sit virtus, quae facit bonum civem, ibi, his autem quae dicta sunt etc..

Circa primum duo facit. Primo determinat quid sit civis. Secundo movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi, sed forte illi magis etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit, quid sit civis secundum rei veritatem. Secundo excludit quandam falsam determinationem, ibi, determinant etiam secundum usum etc..

Circa primum duo facit. Primo ponit quosdam modos secundum quos aliqui sunt cives secundum quid et non simpliciter. Secundo ostendit quid sit civis simpliciter, ibi, civis autem simpliciter etc..

Dicit ergo primo, quod debemus ad praesens dimittere illos qui dicuntur cives secundum aliquem modum poeticum, idest secundum metaphoram vel similitudinem; quia isti non sunt vere cives.

Et primus quidem modus est secundum habitationem.

Non autem dicuntur vere cives aliqui ex hoc quod civitatem inhabitant: quia advenae et servi habitant in civitate, nec tamen sunt simpliciter cives.

Secundus modus est, quod aliqui possunt dici cives, quia subduntur iurisdictioni civitatis, ut scilicet participent iustitiam civitatis in hoc, quod quandoque obtineant sententiam pro se, et quandoque iudicentur, idest condemnentur: quia hoc etiam convenit illis qui habent aliquos contractus inter se, qui tamen non sunt unius civitatis cives. Et tamen in quibusdam civitatibus extranei non participant perfecte huiusmodi iustitia sicut cives: sed necesse est, quod si volunt iudicio contendere, quod dent astitorem, idest fideiussorem de parendo iuri. Unde patet, quod adventitii imperfecte participant communionem iustitiae: et ita secundum hoc non sunt simpliciter cives, sed possunt dici cives secundum quid.

Sicut etiam tertio modo dicimus pueros cives, qui nondum conscripti sunt in numero civium. Et sicut dicimus senes cives, qui iam emissi sunt a numero civium, ut non possunt exequi opera civium: utrosque enim non dicimus simpliciter cives, sed cum aliqua adiectione. Pueros quidem tamquam imperfectos. Senes autem tanquam ultra provectos, quam requirat conditio civium. Vel si etiam aliud aliquid tale apponatur, nihil differt.

Manifestum est enim illud quod intendimus dicere: inquirimus enim nunc quid sit simpliciter civis absque aliqua additione, quae sit necessaria ad dirigendum vel exponendum nomen civis.

Est autem et quartus modus, in quo est eadem dubitatio et solutio: scilicet circa profugos et viles, id est infames personas; quia scilicet tales sunt cives secundum quid, et non simpliciter.

Deinde cum dicit civis autem simpliciter etc., ostendit quid sit civis simpliciter.

Et circa hoc tria facit. Primo ponit quamdam determinationem civis. Secundo ostendit quod illa determinatio non est communis in qualibet politia, ibi, oportet autem non latere etc.. Tertio ostendit quomodo possit corrigi ut sit communis, ibi, sed habet directionem etc..

Dicit ergo primo, quod per nihil aliud melius potest determinari civis simpliciter, quam per hoc, quod participet in civitate iudicio, ut scilicet possit de aliquo iudicare et principatu, ut scilicet aliquam habeat potestatem in negotiis civitatis.

Sed sciendum, quod principatuum sunt duo genera. Quidam enim sunt determinati ad certum tempus, ita quod apud quasdam civitates non liceat, quod idem homo bis obtineat eumdem principatum, vel quod obtineat per determinata tempora, puta quod exerceat aliquod officium ad annum, et postea non possit institui in eodem officio usque ad tres vel quatuor annos. Alius autem principatus est qui non determinatur secundum aliquod tempus, sed quocumque tempore potest homo illud officium exercere: sicut praetor, qui scilicet habet potestatem iudicandi de aliquibus causis, et concionator qui habet potestatem dicendi suam sententiam in concione civitatis. Potest autem contingere quod aliquis huiusmodi iudices vel concionatores non nominet principes, et quod dicatur quod non habent propter hoc aliquem principatum quod possint concionari vel iudicare. Sed hoc nihil ad propositum differat, quia ista dubitatio non est nisi in nomine: non enim invenimus aliquod nomen commune iudici et concionatori: et ideo imponatur eis hoc nomen, ut dicatur indeterminatus.

Sic igitur ponimus eos qui participant huiusmodi principatu, esse cives: et ista videtur esse melior determinatio civis simpliciter.

Deinde cum dicit oportet non latere etc., ostendit quod huiusmodi determinatio civis non est communis in omnibus politiis. Et dicit quod oportet hoc manifestum esse quod in omnibus rebus in quibus supposita differunt specie, et unum eorum est primum, aliud secundum, aliud habitum, id est consequenter se habens, vel nihil est commune in eis, sicut in aequivocis, vel vix est aliquid commune, idest secundum aliquid modicum. Politiae autem, ut infra dicetur, differunt secundum speciem, et quaedam earum sunt priores et quaedam posteriores; quia illae quae sunt vitiatae et transgrediuntur rectum ordinem politiae, sunt posteriores naturaliter politiis non vitiatis, sicut in quolibet genere perfectum est naturaliter prius corrupto.

Quomodo autem aliquae politiae transgrediuntur rectum ordinem, infra erit manifestum.

Unde oportet quod altera sit ratio civis in diversis politiis. Unde praedicta determinatio civis maxime convenit in democratia in qua quilibet de populo habet potestatem iudicandi de aliquo et concionandi. In aliis autem politiis quandoque contingit, quod quilibet civis habet hanc potestatem; non tamen est hoc necessarium, quia in quibusdam non est populus habens aliquam civilitatem, neque aliquid reputant ecclesiam, id est congregationem populi, sed solum aliquos specialiter convocatos, et isti soli per partes iudicant aliquas sententias, sicut in Lacedaemonia ephori iudicant sententias contractuum, alii tamen alias, diversi diversas. Senes autem iudicant causas homicidiales, et alii principatus alias. Et ita etiam est apud calchedonem, quia omnes sententiae iudicantur per aliquos principes, et sic populares cives non participant iudicio: unde praedicta determinatio civis in talibus politiis non convenit.

Deinde cum dicit sed habet directionem etc., corrigit praedictam definitionem civis; et dicit quod praedicta definitio potest dirigi ad hoc quod sit communis, quia in aliis politiis quam democratia concionator et praetor non habet indeterminatum principatum, sed haec duo pertinent solum ad eos qui habent determinatos principatus, quia quibusdam horum, aut etiam omnibus, convenit iudicare et consiliari, vel de quibusdam, vel de omnibus.

Et ex hoc potest esse manifestum quid sit civis: non enim ille qui participat iudicio et concione, sed ille qui potest constitui in principatu consiliativo vel iudicativo. Illi enim qui non possunt assumi ad talia officia, in nullo videntur participare politia, unde non videntur esse cives.

Ultimo autem ex hoc concludit quod civitas nihil est aliud, quam multitudo talium, qui sic dicuntur cives sufficiens ad autarkiam, id est per se sufficientiam vitae ut potest absolute dici.

Est enim civitas communitas per se sufficiens, ut in primo dictum est.

Deinde cum dicit determinant etiam secundum usum etc., excludit quamdam determinationem qua quidam definiunt civem. Et dicit, quod quidam secundum consuetudinem determinant eum esse civem, qui natus est ex ambobus parentibus civibus, et non ex altero solum, scilicet patre vel matre. Quidam autem amplius requirunt ad hoc quod aliquis sit civis, scilicet quod deducatur eius generatio ad cives avos usque ad secundum gradum, vel tertium, vel ultra. Et si sic determinetur civis politice, idest secundum consuetudinem quarumdam civitatum et celeriter, id est ante debitam disquisitionem, consurgit dubitatio, quomodo iste tertius vel quartus avus fuit civis.

Secundum enim praedictam determinationem non poterit dici fuisse civis, nisi et eius generatio reducatur ad tertium vel quartum avum civem: et ita erit procedere in infinitum.

Circa hoc autem ponit dictum Gorgiae siculi Leontini qui quaedam verba sapientia (circa) praedictas determinationes dixit, sive quia non erat certus de veritate, sive quia ironice loquebatur. Dixit enim quod sicut mortariola sunt illa quae fiunt ab artificibus mortariorum, ita et cives larissaei sunt qui sunt facti, idest geniti ab aliis civibus larissaeis, qui sunt factivi civium larissaeorum.

Hoc autem dictum est simpliciter et sine ratione: quia si aliqui participant politia secundum definitionem praedictam a nobis, oportet dicere, quod sint cives etiam si non sint progeniti ex civibus: alioqui ista determinatio quam isti dant non potest adaptari primis, qui aedificaverunt, aut inhabitaverunt civitatem; de quibus constat quod non fuerunt nati ex civibus illius civitatis: unde sequeretur, quod non fuerunt cives; et per consequens nec alii, qui ab eis derivantur; quod est inconveniens.