SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 8

Et infinitae utique divitiae etc..

Postquam ostendit philosophus quomodo pecuniativa commutatio est introducta per legem, hic ostendit quomodo sit infinita talis acquisitiva pecuniae: et circa hoc duo facit.

Primo ostendit propositum. Secundo assignat causam praemissorum, ibi, causa autem huius dispositionis etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo solvit ex hoc quamdam dubitationem, ibi, propter quod sic quidem etc..

Dicit ergo primo, quod divitiae quae acquiruntur ab hac pecuniativa, scilicet campsoria, quae tota est circa denarios, est infinita: et hoc probat tali ratione. Desiderium finis in unaquaque arte est in infinitum; desiderium autem eius, quod est ad finem, non est in infinitum, sed habet terminum secundum regulam et mensuram finis: sicut ars medicinalis intendit ad sanandum in infinitum, cum inducit sanitatem quantamcumque potest; sed medicinam non dat quantamcumque potest, sed secundum mensuram, quae est utilis ad sanandum; et ita est in aliis artibus.

Et ratio huius est, quia finis est secundum se appetibilis: quod autem secundum se est tale, si magis fuerit, erit magis tale: sicut si album disgregat visum, magis album, magis disgregat. Sed pecuniae se habent ad pecuniativam campsoriam, sicut finis: haec enim intendit acquirere pecunias. Ad oeconomicam autem non se habent sicut finis, sed sicut ordinatum ad finem qui est gubernatio domus; ergo pecuniativa quaerit pecunias absque termino, oeconomica autem cum aliquo termino.

Deinde cum dicit propter quod sic quidem etc., solvit dubitationem quamdam ex praemissis.

Et circa hoc duo facit. Primo movet eam. Secundo solvit, ibi, causa autem etc.

Dicit ergo primo, quod propter praedictam rationem videtur quod necessarium sit esse aliquem terminum divitiarum in oeconomica: sed si quis consideret in his quae accidunt videtur esse contrarium: omnes enim oeconomici augent denarios in infinitum, volentes habere denarios pro rebus quae sunt ad usum vitae.

Deinde cum dicit causa autem etc., solvit praemissam dubitationem; et dicit quod causa praedictae diversitatis videtur esse propinquitas utriusque pecuniativae; illius scilicet quae deservit oeconomicae, quae quaerit pecunias pro commutatione rerum necessariarum, et campsoriae, quae quaerit denarios propter seipsos: utriusque enim pecuniativae est idem actus, scilicet acquisitio pecuniarum, sed non eodem modo: sed in pecuniativa oeconomica hoc ordinatur ad alium finem, scilicet ad gubernationem domus; in pecuniativa autem, scilicet campsoria, ipsa augmentatio pecuniae est finis; et ideo propter propinquitatem campsoriae ad oeconomicam videtur quibusdam oeconomis quod sit eorum officium illud quod pertinet ad campsores, ut scilicet instent ad conservandum et multiplicandum denarios in infinitum.

Etc., assignat causam eius quod dixerat, quod dispensatores domorum interdum perseverant ad augendum pecunias in infinitum.

Et quia ex causa, quam assignat, sequuntur quaedam abusiones; ideo haec pars dividitur in tres secundum tres abusiones quas ponit.

Secunda pars incipit ibi, et altera species etc.. Tertia ibi, et si pro non per pecuniativam etc..

Dicit ergo primo, quod causa huius dispositionis, quod scilicet dispensatores domorum quaerunt augere pecuniam in infinitum, est, quia homines student ad vivendum qualitercumque, non autem ad vivendum bene, quod est vivere secundum virtutem. Si enim intenderent vivere secundum virtutem, essent contenti his quae sufficiunt ad sustentationem naturae: sed quia praetermisso hoc studio, student ad vivendum unusquisque secundum suam voluntatem, ideo unusquisque intendit acquirere ea per quae possit suam voluntatem implere: et quia concupiscentia hominum tendit in infinitum; ideo in infinitum desiderant ea per quae possint satisfacere suae concupiscentiae.

Quidam etiam sunt qui habent studium, ut bene vivant; sed ei quod est bene vivere, addunt id quod pertinet ad delectationes corporales: dicunt enim non esse bonam vitam, nisi cum talibus delectationibus homo vivat; et ideo quaerunt ea per quae possunt implere delectationes corporales: et quia hoc videtur hominibus posse evenire per multitudinem divitiarum; ideo omnis cura eorum esse videtur ad acquirendum multas pecunias.

Et est considerandum quod assignat causam eorum, quae pertinent ad dispensatorem domus, ex intentione humanae vitae, quia dispensator domus habet pro fine bonam vitam eorum quae sunt in domo. Sic igitur prima abusio est, quod homines propter hoc quod non habent rectum studium bonae vitae, intendunt ad acquirendum pecunias in infinitum.

Deinde cum dicit et altera species etc., ponit secundam abusionem. Quia enim dispensatores domorum student circa acquisitionem pecuniarum propter hoc inducitur in curam domus altera species pecuniativae, scilicet campsoria, praeter eam quae est propria oeconomicae, scilicet acquisitio rerum necessariarum ad vitam: sed quia in excessu intendunt frui delectationibus corporalibus, propter hoc quaerunt ea quae possunt facere huiusmodi excessum, scilicet multitudinem divitiarum.

Et sic est secunda abusio quod pecuniativa non naturalis, neque necessaria assumitur ad oeconomicam.

Tertio ponit tertiam abusionem, ibi, et si non per pecuniativam etc..

Et dicit quod quia homines non possunt interdum per artem pecuniativam acquirere sufficienter ea per quae satisfaciant excessui delectationum corporalium, attentant acquirere pecunias per alias causas; et abutuntur qualibet potentia, idest virtute vel arte, vel officio, non secundum suam naturam.

Sicut fortitudo est quaedam virtus, et eius opus proprium non est congregare pecunias, sed facere hominem audacem ad aggrediendum et sustinendum; unde si aliquis fortitudine utatur ad congregandum divitias, utitur ea non secundum naturam. Similiter etiam militaris ars est propter victoriam, et medicinalis propter sanitatem, neutra tamen est propter pecuniam: sed quidam et militarem artem et medicinalem convertunt ad acquirendum pecuniam, et ita faciunt utramque esse pecuniativam, idest acquisitivam pecuniae, ordinantes huiusmodi artes ad pecuniam, sicut ad finem ad quem oportet ordinari omnia alia; et ideo dicitur in ecclesiaste: et pecuniae obediunt omnia.

Concludit ergo epilogando ex praemissis, quod dictum est de non necessaria pecuniativa, quae scilicet acquirit pecuniam in infinitum, sicut finem, quae sit ipsa et propter quam causam homines indigent ipsa, scilicet propter concupiscentiam infinitam: dictum est etiam de necessaria pecuniativa, quae scilicet est altera a praemissa. Acquirit enim pecunias usque ad aliquem terminum propter alium finem, scilicet propter habenda necessaria vitae. Sed proprie oeconomica est circa ea quae sunt secundum naturam, sicut illa quae pertinent ad cibum: et haec non est infinita, sicut prima pecuniativa, sed habet aliquem terminum. Vel potest intelligi, quod ipsa pecuniativa quae est necessaria, est altera a non necessaria, sed est oeconomica, et alia non mutantur.

Palam autem et quod dubitabant etc.. Moverat superius quaestionem, utrum pecuniativa sit pars vel subserviens oeconomicae: et distinxit pecuniativam ab alia possessiva: nunc solvit motam superius quaestionem.

Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod pecuniativa subservit oeconomicae. Secundo ostendit, quomodo pecuniativa quaedam est laudabilis, et quaedam vituperabilis, ibi, duplici autem existente etc..

Circa primum tria facit. Primo solvit superius motam quaestionem. Secundo movet aliam dubitationem, ibi, etenim dubitabit etc.. Tertio manifestat quiddam, quod dixerat, ibi, maxime autem etc..

Dicit ergo primo, quod iam ex praemissis potest esse manifestum illud, quod quaerebatur a principio, utrum pecuniativa pertineat ad oeconomicum et politicum, aut non, sed sit omnino extranea. Et veritas est quod non est eadem pecuniativa oeconomicae, ut supra dictum est, sed tamen ei subservit; quia pecunias oportet existere ad hoc, quod domus gubernetur.

Et hoc probat, per hoc, quod in domo et civitate oportet esse et homines, et ea quae sunt necessaria hominibus. Homines autem non facit politica, sed accipit eos a natura generatos, et sic utitur ipsis: similiter ergo politica vel oeconomica non facit cibum, sed natura tradit ipsum vel ex terra sicut fructus, vel ex mari sicut pisces, aut ex aliqua alia re. Facere igitur vel acquirere huiusmodi cibum non est proprium opus et immediatum politicae vel oeconomicae; sed proprium opus eius est dispensare ista in domo, sicut oportet.

Sicut videmus, quod textoris non est facere lanam, sed uti ipsa, et cognoscere qualis lana sit idonea ad suum opus, qualis etiam sit prava et inepta. Sic igitur oeconomicae deservit et natura, quae generat homines et cibus, et iterum pecuniativa, quae acquirit, sicut etiam arti textoriae deservit et natura quae producit lanam, et mercativa quae acquirit eam.

Deinde cum dicit etenim dubitabit etc., movet quamdam quaestionem, et est ista quaestio. Cum illi qui sunt in domo indigeant sanitate, sicut indigent his quae sunt necessaria ad vitam, ut cibo et vestitu, quare ars medicinalis non est pars oeconomicae, sicut pecuniativa? et respondet, quod ad dispensatorem domus et ad principem civitatis pertinet quodammodo considerare de sanitate, scilicet utendo consilio medicorum ad sanitatem subiectorum: alio autem modo non pertinet ad eos, sed ad medicos, considerando scilicet ex quibus rebus sanitas conservetur vel restituatur.

Similiter etiam ad dispensatorem domus quodammodo pertinet considerare de pecunia, scilicet utendo ea iam acquisita, et utendo etiam ministerio eorum qui acquirunt: sed considerare ex quibus rebus pecunia possit acquiri et quomodo, hoc non pertinet ad oeconomicum, sed ad artem subservientem, scilicet ad pecuniativam.

Deinde cum dicit maxime autem etc., manifestat quod supra dixerat; scilicet quod natura tradat ea quae sunt necessaria: et dicit quod sicut dictum est prius, ea quibus utitur oeconomica vel politica, maxime oportet praeexistere a natura, a qua etiam accipiunt subservientes artes. Et hoc probat per hoc quod naturae opus est dare cibum ei quod generatur secundum naturam. Videmus enim quod illud ex quo fit aliquid, quantum ad id quod est residuum generationis, est cibus rei generatae; sicut patet quod animal generatur ex sanguine menstruo, et id quod est residuum ex hac materia natura convertit in lac et praeparat cibum generato. Et ideo quia homo constitutus est ex rebus quae sunt secundum naturam, aliae res quae sunt secundum naturam, sunt ei cibus. Et ideo omnibus hominibus est naturalis pecuniativa, idest acquisitiva ciborum, vel denariorum pro cibo, ex rebus naturalibus, scilicet ex fructibus et animalibus. Quod autem aliquis acquirat pecuniam non ex rebus naturalibus, sed ab ipsis denariis, hoc non est secundum naturam.

Deinde cum dicit duplici autem existente etc., positis duabus pecuniativis, ostendit, quae earum sit laudabilis, et quae vituperabilis: et dicit, quod duae sunt pecuniativae: quarum una vocatur campsoria, quae scilicet acquirit pecuniam ex pecuniis et propter ipsas pecunias; alia autem pecuniativa est oeconomica, quae scilicet acquirit pecunias ex rebus naturalibus, puta ex fructibus et animalibus, ut dictum est: ista quidem secunda, est necessaria ad vitam hominum, unde et laudatur: alia vero, scilicet campsoria, transfertur ab eo quod est necessarium naturae ad id quod requirit concupiscentia, ut supra dictum est, et ideo iuste vituperatur: non enim illa pecuniativa est secundum naturam, quia neque ex rebus naturalibus est, neque ad supplendam necessitatem naturae ordinatur, sed ex (translatione) denariorum adinvicem; inquantum scilicet homo denarios per denarios lucratur.

Et cum ista pecuniativa, quae est campsoria, iuste vituperetur, quaedam alia acquisitiva pecuniae est, quae rationabilissime vituperatur, et odio habetur, quae dicitur obolostatica, id est statuitiva denariorum, sicut illi qui lucrantur in excessu denariis instituendis. Ista enim acquisitio fit ab ipsis denariis, et non secundum primum modum qui institutus est ad acquirendos denarios; facti sunt enim denarii gratia translationis, id est commutationis, ut supra dictum est.

Est autem et quaedam alia acquisitiva pecuniae quae Graece vocatur tokos, id est usura per quam denarius seipsum adauget, et ideo sic vocatur apud Graecos. Tokos enim idem est quod partus; videmus autem quod ea quae pariuntur secundum naturam, sunt similia generantibus; unde fit quidam partus cum denarius ex denario crescit. Et ideo etiam ista acquisitio pecuniarum est maxime praeter naturam: quia secundum naturam est, ut denarii acquirantur ex rebus naturalibus, non autem ex denariis. Sic ergo una pecuniativa est laudabilis, et tres vituperabiles, ut dictum est.