SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 9

Similiter autem et de possessione etc..

Postquam philosophus improbavit politiam Phaleae quantum ad ea quae praetermisit, quantum ad disciplinam civium, pacem civitatis, et communem conversationem; hic improbat eam quantum ad hoc, quod insufficienter de substantiis ordinavit.

Et circa hoc ponit quatuor rationes: circa quarum primam dicit, quod etiam de possessione non sufficienter determinavit.

Quamvis enim posuerit quamdam possessionis regulam inter cives adinvicem, ut scilicet omnium possessiones essent aequales, non tamen determinavit quanta deberet esse possessio totius civitatis: cuius mensuram oportet accipere, non solum in comparatione ad sufficientiam civilium usuum qui pertinent ad victum et vestitum civium et alia huiusmodi, sed etiam per comparationem ad pericula quae possunt ab exterioribus imminere. Et ideo duo sunt consideranda circa quantitatem possessionis civitatis: quorum unum est quod non sit tam magna quod vicini potentiores alliciantur ad eam concupiscendam, ita quod cives non possunt sustinere eorum molestias; aliud est quod non sit tam parva, ut non sufficiat ad praeparationem belli per quod cives resistant sibi aequalibus et similibus.

Oportet ergo scire, quod multitudo possessionis prodest civitati: quia per hoc erunt cives sufficientes non solum ad expensas vitae civilis, sed etiam ad exercitia bellica: sed tamen optimus terminus esse videtur multitudinis substantiae, ut non sit tanta, ut propter abundantiam cives de levi praesumant inferre bellum suis potentioribus; sed ita ut possint secure inferre bellum his qui non habent tantam substantiam, per quam eis possint resistere.

Vel potest aliter intelligi, ut talis terminus possessioni civium statuatur, ut potentiores non de facili moveantur bellum civitati inferre allecti ex abundantia possessionis eorum; sed ita se habeant ad eos sicut ad illos qui non habent tot divitias propter quas diripiendas debeant potentiores discrimen belli subire.

Et huic consonat exemplum, quod subdit. Cum enim quidam princeps Autophradates nomine, vellet obsidere quamdam civitatem quae abtharnia dicebatur, quidam sapiens eubolus nomine vel eubulus, id est aliquis bonus consiliarius induxit eum, ut consideraret in quanto tempore posset capere civitatem, et cum hoc etiam computaret tanti temporis expensas: et si inveniret quod minus lucraretur capiendo civitatem quam expenderet obsidendo, derelinqueret ipsam. Cui consilio princeps ille consentiens cessavit ab obsidione: non autem cessasset si maiores divitias habuissent. Unde praedictus possessionis terminus videtur esse utilis civitati: quem cum Phaleas praetermiserit, videtur insufficienter de possessione civitatis ordinasse.

Secundam rationem ponit, ibi, est quidem igitur aliquid etc.. Et dicit quod in aliquo expedit civitati quod substantiae civium sint aequales ad hoc quod non fiant seditiones adinvicem inter cives: sed, ut ita liceat dicere, hoc non est aliquid magnum: quod per hoc cessant seditiones inter parvos cives, remanet autem materia seditionis maioribus civitatis.

Illi enim qui sunt in civitate gratiosi, utpote nobiles et virtuosi existentes indignabuntur si aequalia recipiant cum sint digni maioribus.

Sicut enim contra iustitiam esse videtur, ut aequales inaequalia habeant, ita iniustitia est, ut inaequales aequalia habeant. Et ex hac causa frequenter maiores sunt aliis molesti et seditiones movent. Per iustitiam enim conservatur pax civitatis, transgressio vero iustitiae est seditionis causa.

Sic insufficienter de possessionibus statuit Phaleas.

Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc autem malitia hominum etc.. Et dicit quod etsi voluntas hominum quantum ad necessitatem repleri possit tamen quantum ad malitiam repleri non potest.

Primo enim homini qui nihil habet videtur sufficiens quod habeat duos obolos; quos cum acquisiverit vel ex haereditate paterna acceperit, semper videtur quod indigeat pluribus, et hoc usque in infinitum. Et hoc ideo est, quia natura concupiscentiae est infinita: non enim quaerit sola necessaria vitae, sed omnia quae possunt homini esse delectabilia, quae sunt infinita.

Unde, cum plurimi hominum ad hoc tendunt ut suam concupiscentiam repleant, sequitur quod eorum desiderium repleri non possit usque in infinitum.

Ex hoc autem quod aliqui desiderant ea quae sunt aliorum, oriuntur in civitatibus seditiones.

Oportet igitur quod legislator magis regulet principium horum, scilicet concupiscentiam, quam etiam possessiones.

Sed hoc aliter fit quantum ad bonos et aliter quantum ad malos. Oportet enim quod legislator illos qui sunt epyikes natura, id est naturaliter virtuosi, ita instituat, quod non velint agere avare, idest tollere aliena: quod quidem facere potest assuefaciendo eos ad amorem iustitiae.

Sed homines pravos sic debet tractare, ut non possint aliena tollere etiam si velint. Et ad hoc duo sunt necessaria: quorum unum est, ut pravi in civitate sint minores, idest quod dimittantur in infimo statu, ut aliis nocere non possint. Aliud autem est ut eis iniuriae non irrogentur, ex quibus homines provocantur, ut aliis noceant.

Cum igitur huiusmodi disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens in sua legislatione fuisse videtur.

Quartam rationem ponit, ibi, non bene autem etc.. Et dicit quod Phaleas non sufficienter dixit de aequalitate substantiae; quia adaequavit substantias civium solum quantum ad bona immobilia, scilicet quantum ad possessionem terrae. Sunt autem quaedam aliae divitiae, puta servorum, animalium, denariorum et aliorum quae praeparantur ad usum vitae, quae supellectilia dicuntur: de quorum aequalitate nihil dixit. Oportet autem quod omnium tam mobilium quam immobilium aequalitas statuatur, aut secundum aliquem alium modum ordinetur de eis, aut quod omnia praetermittantur: eadem enim ratio est de mobilibus et immobilibus, quia ex utrisque seditiones oriuntur.

Deinde cum dicit videtur autem ex legislatione etc., improbat ordinationem Phaleae quantum ad artifices: et dicit quod propter legem quam Phaleas circa artifices tulit sequebatur quod civitas modica construeretur; volebat enim quod omnes artifices in communi operarentur et eorum opera distribuerentur civibus secundum eorum necessitates; et secundum hoc artifices essent quasi servi communitatis et non facerent aliquod supplementum ad multitudinem civitatis: unde relinquebatur quod civitas esset parva; cum videamus nunc non modicam partem civitatis ex artificibus esse. Oportet tamen esse in civitate aliquos publicos operarios qui operentur opera communia civitatis, sicut servatur in civitate epidamni et sicut quidam legislator nomine diophantus aliquando statuit in Athenis.

Ultimo autem epilogando concludit, quod ex praemissis, potest aliquis considerare circa politiam Phaleae quid bene vel non bene dixerit.