SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 6

Totaliter autem de omni possessione etc..

Postquam philosophus determinavit de domino et servo, qui est possessio quaedam, hic determinat communiter de omni possessione.

Et dividitur in partes duas. In prima determinat de ea quantum ad scientiam.

In secunda quantum ad usum, ibi, quoniam autem quae ad scientiam etc..

Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo movet dubitationes, ibi, primum quidem igitur etc..

Dicit ergo primo, quod quia dictum est de servo, quod servus est quaedam possessio, oportet considerare eo modo, quo tractavimus de servo, universaliter de omni possessione, et de arte quae est de pecuniis.

Deinde cum dicit primum quidem igitur etc., movet quasdam dubitationes. Primo movet eas. Secundo incipit eas solvere, ibi, quod quidem igitur etc..

Prima autem dubitatio dividitur in duas; quarum prima est, utrum ars pecuniativa, idest acquirendi pecunias, sit omnino eadem oeconomiae, vel sit potius pars quaedam ipsius; aut non sit eadem, neque pars, sed potius subministrativa. Manifestum est enim, quod pecuniativa aliquo modo ad oeconomicam pertinet: unde oportet quod aliquo istorum modorum se habeat ad eam.

Non autem idem est, quod aliqua ars sit pars alterius, et quod sit subministrativa ei; nam ars dicitur esse pars alterius artis, quae considerat partem eius, quod considerat alia ars; sicut ars quae facit cultellum, est ars fabrilis, quia cultellus est quaedam species operum ex ferro factorum. Ars autem subministrativa dicitur, quae facit aliquid in ministerium alterius artis, sicut ars quae fodit ferrum, subministrat arti fabrili. Et quia pecunia est in ministerium domus, ideo magis videtur esse subministrativa quam pars.

Et ideo movet secundam dubitationem.

Invenitur enim, quod una ars ministrat alii dupliciter. Uno modo praeparando ei organum quo operatur; sicut ars quae facit pectinem cum quo texitur, ministrat arti textili proprium instrumentum. Alio modo, quia exhibet ei materiam qua operatur; sicut ars quae praeparat aes deservit arti quae facit statuam ex aere, et illa quae praeparat lanam deservit textori. Est ergo dubitatio, utrum ars acquirendi pecuniam deserviat oeconomicae, sicut praeparans materiam, vel sicut praeparans instrumentum.

Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., incipit solvere praedictas dubitationes. Et primo ostendit, quod pecuniativa non est eadem oeconomicae. Secundo inquirit, utrum sit pars eius, aut subministrativa vel potius sit aliquid extraneum ab ea, ibi, utrum autem pars ipsius est etc..

Primo ergo solvit primam dubitationem, ostendens quod pecuniativa non sit omnino eadem oeconomicae: quia ad pecuniativam pertinet acquirere pecunias, ad oeconomicam autem pertinet uti eis. Nulla enim alia ars est, ad quam pertineat uti his quae sunt utilia domui, nisi oeconomicae.

Manifestum est autem etiam in aliis, quod ars quae utitur est alia ab ea quae facit vel acquirit; sicut ars gubernatoria est alia a navifactiva; ergo oeconomica est alia a pecuniativa.

Ex quo etiam manifestum est, quod pecuniativa magis est ministrativa quam pars: semper enim ars factiva deservit arti utenti, sicut quae facit fraenum militari.

Ex quo etiam manifestum fit, quod pecuniativa magis subministrat per modum praeparantis instrumenta, quam per modum praeparantis materiam. Pecunia enim et omnes divitiae sunt quaedam instrumenta oeconomicae, ut infra dicetur.

Deinde cum dicit utrum autem pars (ipsius) est etc., inquirit, utrum pecuniativa sit pars oeconomicae vel aliquid extraneum ab ipsa; et dividitur in partes duas. In prima movet dubitationem.

In secunda prosequitur eam, ibi, si enim est pecuniativae etc..

Dicit ergo primo, quod cum pecuniativa non sit eadem oeconomicae, quae universaliter utitur divitiis et possessionibus, dubitari potest, utrum pecuniativa sit quaedam pars ipsius oeconomicae, aut sit altera species ab oeconomica.

Deinde cum dicit si enim est pecuniativae etc., prosequitur praedictam dubitationem. Et primo ostendit differentiam pecuniativae ad aliam possessivam. Secundo determinat propositam quaestionem, ibi, palam autem et quod dubitabant etc..

Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem de differentia pecuniativae ad alias possessivas. Secundo determinat de alia possessiva, ibi, insuper species multae ciborum etc.. Tertio determinat de pecuniativa, ibi, est autem genus aliud etc..

Dicit ergo primo, quod cum ad pecuniativam pertineat considerare, unde pecuniae acquirantur; multa autem alia possidentur praeter pecuniam, sicut terrae nascentia et alia huiusmodi: quaestio est de agricultura per quam aliquae divitiae acquiruntur, utrum sit quaedam pars pecuniativae, vel aliud genus artis: et quia agricultura ordinatur ad acquirendum cibum, eadem quaestio potest moveri de arte quae ordinatur ad acquirendum universaliter cibum.

Deinde cum dicit insuper species multae etc., solvit propositam quaestionem. Et primo dividit acquisitionem ciborum in multas partes.

Secundo ostendit qualis sit, ibi, talis quidem igitur acquisitio etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit diversitatem ciborum in animalibus. Secundo in hominibus, ibi, similiter autem et hominum etc..

Dicit ergo primo, quod multae sunt ciborum species; et ex hoc diversificantur modi vivendi tam in animalibus quam in hominibus: cum enim non sit possibile vivere sine cibo, necesse est quod secundum differentiam ciborum differat modus vivendi in animalibus: videmus enim quod quaedam bestiae vivunt congregata in multitudine et quaedam vivunt dispersa et separata secundum quod expedit ad cibum ipsorum; quaedam enim ipsorum sunt animalifaga, id est comedentia animalia, fagi enim in Graeco idem est quod comedere; quaedam vero comedunt fructus, quaedam vero comedunt indifferenter omnia.

Unde natura distinxit vitas eorum, secundum cibos quos eligunt naturaliter, et secundum quod vivunt in desidia vel in pugna: nam ea quae comedunt animalia alia oportet esse pugnativa et quod dispersa vivant, aliter enim non possent cibum invenire; sed animalia quae comedunt cibum, qui de facili potest inveniri, vivunt simul. Et quia in quolibet dictorum generum diversa sunt delectabilia diversis animalibus; non enim omnia animalia comedentia carnes delectantur in eisdem carnibus, et similiter nec omnia animalia comedentia fructus delectantur in eisdem fructibus: inde contingit quod etiam animalium quae comedunt carnes, sunt diversi modi vivendi, et similiter eorum quae comedunt fructus.

Deinde cum dicit similiter autem et hominum etc., ostendit diversitatem ciborum in hominibus: et dicit quod etiam secundum diversitatem ciborum in multis differunt vitae hominum.

Tripliciter enim acquirunt aliqui nutrimentum.

Quidam enim acquirunt cibum, neque laborant neque depraedant; et isti sunt otiosissimi: scilicet pastores: quia cibus qui fit a domesticis animalibus, puta ab ovibus, absque labore fit hominibus viventibus in otio; sed hunc solum laborem habent quod cum fuerit necessarium pecoribus propter pascua transire de loco ad locum, tunc et ipsi coguntur sequi tamquam si colerent quemdam agrum qui viveret et moveretur.

Alii vero sumunt nutrimentum ex praeda, vel quam acquirunt ab hominibus, sicut latrones, vel quam acquirunt ex aquis stagnorum, paludum, fluviorum et in aliis, sicut piscatores; vel ex agris et silvis, sicut venatores avium et bestiarum.

Tertium genus vivendi est quod pluribus hominum convenit quod vivunt ex his quae nascuntur in terra et ex domesticis fructibus: et isti habent cibum elaboratum.

Hae igitur sunt plurimum vitae hominum: praeter eos enim qui habent cibum elaboratum et qui vivunt de negotiatione, de qua infra agetur, sunt quatuor vitae simplices: scilicet pascualis, furativa, piscativa et venativa, ut ex dictis patet: sed cum vita hominum sit deficientissima eo quod multis indiget, quidam ad hoc quod per se sibi sufficiant, in omnibus miscent praedictas vitas; et ita delectabiliter vivunt supplentes sibi ex una quod deest sibi ex altera: sicut quidam exercent simul vitam pascualem et furativam, quidam simul agricultivam et venativam, et similiter alias vitas secundum quod unicuique est opportunum.

Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., ostendit qualis sit praedicta possessiva quae est acquisitiva cibi. Et primo ostendit quod est naturalis. Secundo quod est pars oeconomicae, ibi, una quidem igitur species etc.. Tertio quod non est infinita, ibi, et videntur verae divitiae etc..

Circa primum ponit talem rationem.

Sicut natura providet animalibus statim in prima eorum generatione, ita et postquam eorum generatio fuerit perfecta. Providet autem eis de nutrimento in prima eorum generatione: et hoc patet in diversis animalibus: sunt enim quaedam animalia non generantia animal perfectum, sed faciunt ova, sicut aves vel vermes quosdam loco ovorum, sicut patet in formicis et in apibus et in aliis huiusmodi: et huiusmodi animalia coekpariunt, id est simul pariunt cum propriis foetibus tantum de nutrimento quantum sufficere possit, quousque animal generatum perveniat ad perfectum: sicut patet in ovo, cuius rubeum cedit in nutrimentum pulli qui generatur ex albo ovi, et hoc quamdiu pullus est intra testam; simile est in vermibus. Quaedam autem animalia sunt quae generant animal perfectum, sicut equus et alia huiusmodi; et in talibus animalia quae pariunt habent usque ad aliquod tempus cibum in seipsis ab nutrimentum genitorum, qui quidem cibus vocatur lac. Et sic patet quod in prima generatione natura providet animalibus de cibo.

Unde manifestum est quod postquam iam animalia sunt perfecta, natura providet eis de cibo: ita quod plantae sunt propter alia animalia, ut ex eis nutriantur; alia vero animalia sunt propter homines: domestica quidem et propter cibum et propter alias utilitates: sylvestria vero, etsi non omnia, tamen plurima eorum cedunt in cibum hominis, vel aliquo alio modo in auxilium eius, inquantum homo ex eis acquirit vestitum, scilicet de pellibus eorum; vel etiam alia instrumenta, ut puta de cornibus, ossibus, aut dentibus. Et sic manifestum est quod homo indiget ad suam vitam aliis animalibus et plantis.

Sed natura, neque dimittit aliquid imperfectum, neque facit aliquid frustra; ergo manifestum est quod natura fecit animalia et plantas ad sustentationem hominum. Sed quando aliquis acquirit id quod natura propter ipsum fecit, est naturalis acquisitio: ergo possessiva qua huiusmodi acquiruntur, quae pertinent ad necessitatem vitae, est naturalis, et pars eius est praedativa, qua oportet uti et ad bestias quae naturaliter sunt subiectae homini, et ad homines barbaros qui sunt naturaliter servi, ut supra dictum est, ac si hoc sit primum iustum bellum secundum naturam.

Dixit autem praedativam esse partem huius possessivae, quia alia pars est agricultura, quae acquirit nutrimentum ex plantis.

Deinde cum dicit una quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod quaedam naturalis species possessivae de qua iam dictum est, est pars quaedam oeconomicae, secundum quod pars dicitur esse quae est subministrativa: subministrat enim non solum oeconomicae, sed etiam politicae; et hoc ideo, quia oportet ad actum politici et oeconomici, (ut existant) aut acquirantur et illae res quae thesaurizantur ad necessitatem vitae et utilitatem communitatis, tam domus quam civitatis; quia neque domus neque civitas potest gubernari sine necessariis vitae.

Deinde cum dicit et videntur verae divitiae etc., ostendit quod praedicta possessiva non est infinita. Et dicit quod verae divitiae sunt ex huiusmodi rebus quibus subvenitur necessitati naturae. Ideo autem istae sunt verae divitiae, quia possunt tollere indigentiam et facere sufficientiam habenti eas, ut scilicet homo sit sibi sufficiens ad bene vivendum. Sunt autem quaedam aliae divitiae, quarum possessio est infinita, ut infra dicetur; de quibus solon qui fuit unus de septem sapientibus dixit in suo poemate, quod nullus terminus divitiarum potest praefiniri hominibus: unde tales non sunt verae divitiae, quia non replent hominis appetitum.

Quod autem divitiae quae consistunt ex rebus necessariis ad vitam, sint finitae, probat tali ratione. Nullius actus instrumentum est infinitum neque multitudine neque magnitudine: ars enim fabrilis non habet infinitos martellos, neque etiam unum martellum infinitum. Sed praedictae divitiae sunt quaedam organa oeconomici et politici, quia eis utuntur ad gubernationem domus vel civitatis, ut dictum est. Ergo huiusmodi divitiae non sunt infinitae, sed est eis aliquis terminus.

Et ultimo epilogando concludit quod est quaedam naturalis possessiva quae est necessaria et oeconomicis et politicis; et propter quam causam, manifestum est ex dictis.