SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 8

Sunt autem quaedam etc..

Postquam philosophus disputavit de politia socratis sive Platonis, hic prosequitur de politia cuiusdam qui Phaleas dicebatur.

Et circa hoc tria facit. Primo narrat eius ordinationem. Secundo approbat eam quantum ad id quod bene dicebat, ibi, quia quidem igitur habet etc.. Tertio improbat eam quantum ad id in quo deficiebat, ibi, sed est aequalitatem etc..

Circa primum duo facit. Primo comparat istam politiam et sequentes ad praecedentem ordinationem socratis vel Platonis. Secundo enarrat huius politiae ordinationem, ibi, videtur enim quibusdam etc..

Dicit ergo primo, quod praeter praedictas politias socratis vel Platonis sunt etiam quaedam aliae politiae, idest ordinationes civitatum, quarum quaedam sunt ab idiotis et illiteratis inventae, quaedam vero sunt adinventae a philosophis et a quibusdam hominibus, qui fuerunt prudentes et experti in civili conversatione; et earum quaedam sunt constitutae tantum a suis auctoribus, ita tamen, quod in nulla civitate observantur; quaedam vero sunt secundum quas aliqui civiliter conversantur.

Omnes autem huiusmodi politiae propinquius se habent ad invicem, et ad id quod est conveniens civitati, quam ambae praedictae politiae socratis vel Platonis, quarum prima supra posita est de communitate mulierum, et filiorum et possessionum: alia vero posterius de legibus ab eo scriptis. Nullus enim alius legislator adinvenit, neque communitatem filiorum et uxorum, quod pertinet ad primam politiam socratis, neque ordinavit aliquid circa convivia mulierum, quod pertinet ad secundam, ut ex praedictis patet; sed incipiunt ordinare civitatem ab his quae sunt magis necessaria.

Deinde cum dicit videtur enim quibusdam etc., narrat politiam quam Phaleas ordinavit.

Et circa hoc quatuor facit. Primo ostendit ad quid plurimi legislatorum intenderunt. Et dicit, quod quibusdam legislatoribus visum est maxime necessarium esse, quod bene ordinetur de substantiis, idest de possessionibus civium; quia ex his praecipue oriuntur omnes seditiones civitatum, quas principaliter legislatores removere intendunt.

Deinde cum dicit propter quod Felleas etc., ostendit quid circa hoc Phaleas ordinaverit.

Et dicit, quod ipse primus circa hoc aliquid statuit. Voluit enim quod omnes possessiones civium essent aequales: quod quidem dicebat non esse difficile fieri in civitatibus, quando a principio inhabitari incipiebant, quia poterant possessiones ex aequo dividi inter cives; sed in civitatibus inhabitatis quarum cives habent inaequales possessiones, hoc difficilius erat: tamen cito posset reduci ad hanc regulam per dotes, ita scilicet quod divites contrahentes cum pauperibus darent dotes et non acciperent, pauperes autem acciperent et non darent, quousque omnium possessiones adaequarentur.

Tertio ibi, Plato autem leges etc., ostendit quomodo diversimode circa hoc Plato ordinavit: dixit enim, quod nulli civium debebat dari potestas, ut haberet divitias plusquam in quincuplum supra eum qui minimum haberet: sed hoc est intelligendum quantum ad divitias rerum mobilium, quia res immobiles faciebat communes.

Quarto ibi, oportet autem neque hoc latere etc., ostendit in quo omnes huiusmodi deficiebant: latebat enim eos, quoniam ex quo statuebant aliquid circa multitudinem divitiarum, oportebat etiam, quod aliquid ordinarent circa multitudinem filiorum: puta, quod aliquis post certum numerum, generationi operam non daret, vel quod postquam pueri essent nati in aliquo numero, quod superexcrescentes viri mitterentur ad alias civitates construendas, vel quocumque alio modo. Quia si numerus filiorum qui nascuntur excedat multitudinem divitiarum, quae alicui homini taxantur, necesse est, quod lex de aequalitate possessionum dissolvatur; puta si duorum civium habentium aequales possessiones, unus generat quatuor filios, alius vero unum tantum, ex necessitate sequetur, quod filii eorum non habeant aequales possessiones. Et propter hoc, quod solvitur lex, sequitur etiam aliud malum; scilicet, quod multi qui nascuntur ex divitibus fiant pauperes, dum substantia unius divitis in multos filios dividitur: et hoc est malum, quia opus est ad pacem civitatis, ut filii divitum qui insolescere possunt, non sint pauperes, quia efficerentur latrones. Sed si non taxetur alicui quantitas possessionis, hoc non sequetur; quia secundum quod augetur ei numerus filiorum, studebit aliquis in divitiis crescere: sic igitur, vel nihil statuendum est circa mensuram possessionum, vel simul cum hoc ordinandum est aliquid circa numerum filiorum.

Deinde cum dicit quia quidem igitur etc., approbat praedictam ordinationem quantum ad hoc, quod ordinabat aliquid circa mensuram substantiarum, ne videatur propter praedicta inconvenientia ea reprobasse.

Approbat autem hoc duplici ratione. Primo quidem per auctoritatem antiquorum legislatorum; et dicit, quod quidam antiquorum legislatorum videntur cognovisse, quod regulare substantias civium, habet magnam virtutem ad civilem communitatem bene conservandam: unde solon, qui fuit unus de septem sapientibus, et statuit leges Atheniensium posuit pro lege, quod etiam apud alios observatur, ut non possit quis acquirere de terra ad possidendum quantumcumque voluerit, sed usque ad aliquem certum terminum: similiter etiam leges quaedam sunt in aliquibus civitatibus, quae prohibent, ne homines vendant suas possessiones: sicut in civitate locrorum, quae est in calabria, lex fuit antiquitus, ut nullus venderet possessionem, nisi monstraretur quod accidisset ei aliquod grave infortunium, puta quod esset captus ab hostibus, vel aliud aliquid huiusmodi passus. Similiter etiam leges aliquae sunt ordinantes, quod antiquae sortes civium conserventur illesae: et haec omnia pertinent ad hoc, quod substantiae civium regulentur.

Secundo ibi, hoc autem solutum etc., ostendit idem per inconvenientia quae sequuntur: et dicit, quod quia hoc fuit permissum in quadam civitate, consecutum est quod eorum politia esset multum democratica, id est popularis; quia cum indifferenter cuilibet liceret possessiones emere, factum est quod multi popularium sunt exaltati, et maiores depressi: et ita sequebatur, quod non eligerentur homines ad principatus ex aliquibus determinatis dignitatibus civium, propter confusionem supervenientem in conditionibus civium.

Deinde cum dicit sed est aequalitatem quidem etc., improbat praedictam ordinationem.

Et primo quantum ad hoc, quod aliqua praetermisit. Secundo quantum ad hoc, quod substantias non convenienter regulavit, ibi, similiter autem et de possessione etc.. Tertio, quantum ad hoc, quod de artificibus inconvenienter assignavit, ibi, videtur autem ex legislatione etc..

Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad disciplinam civium. Secundo, quod praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis, ibi, adhuc dissident etc.. Tertio ex hoc, quod praetermisit ea, quae pertinent ad civilem conversationem, ibi, adhuc multa opus est etc..

Circa primum ponit duas rationes: quarum, prima est, quod contingit esse aequalitatem substantiae inter cives: et tamen potest esse vel valde multa, ita quod cives ex ea delitiose vivant, et sic civium mores corrumpantur: vel valde modica, ut vivant cives valde tenaciter, ita quod unus alteri subvenire non possit: et utrumque eorum est nocivum ad bonam disciplinam civium; unde manifestum est, quod non est sufficiens legislator ex hoc, quod solum facit substantias civium aequales; sed oportet quod ipse determinet aliquod medium, ita scilicet quod sit tanta quantitas possessionum, ut neque superflue possint delitiis intendere, neque etiam nimis parce vivere compellantur.

Secundam rationem ponit, ibi, adhuc autem si quis etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem; et dicit, quod etiam si aliquis omnibus civibus ordinet moderatam possessionem, adhuc istud non sufficit ad bonam vitam civium: magis enim oportet regulare interiores concupiscentias animae, ut scilicet non immoderata concupiscant, quam exteriores substantias, ut scilicet non immoderata habeant. Sed quod concupiscentiae hominum regulentur, hoc non contingit nisi per hoc, quod homines sunt sufficienter instructi per debitas leges, quas Phaleas non posuit: unde insufficienter tradidit ea, quae pertinent ad disciplinam civium.

Secundo ibi, sed forte utique dicet etc. Excludit responsionem Phaleae: qui forte ad hanc rationem responderet, quod utrumque oportet esse in civitate; scilicet et aequalitatem possessionis, et aequalitatem disciplinae, ut scilicet omnes cives aequali disciplina informentur.

Sed contra hoc Aristoteles dicit, quod oportuisset eum dicere quid est ista disciplina, qua oportet omnes cives informare.

Non enim sufficit dicere, quod sit una et eadem omnium; sed oportet eam esse talem, per quam cives informentur, ut quidam eorum non velint excedere alios vel in divitiis, vel in honoribus, vel simul in utrisque: unde, cum talem disciplinam Phaleas praetermiserit, insufficiens legislator fuit.

Deinde cum dicit adhuc dissident etc., ostendit, quod praetermisit ea quae pertinent ad pacem civitatis. Et circa hoc ponit tres rationes: quarum prima est, quod cives dissident non solum propter inaequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem honorum; sed diversimode tamen. Nam multitudo popularium de honoribus non curat, sed solum de divitiis, et ideo dissident propter inaequalitates divitiarum; sed homines gratiosi qui alios excellunt in operibus virtutum, dissident de honoribus, si aequales eis reddantur, et non maiores quam aliis. Et ideo indiget legislator ordinare aliquid circa honores: ut scilicet aliquis honor determinetur, qui non detur nisi bonis, et alius honor sit, quo etiam malus, idest deficiens a virtute, uti possit: et sic servabitur pax in civitate. Cum igitur hoc Phaleas praetermiserit, insufficienter tradidit ea quae pertinent ad pacem civitatis.

Secundam rationem ponit, ibi, non solum autem homines etc., quae talis est.

Homines quidem non solum iniuriantur aliis propter necessaria conquirenda, quod est primum, cuius remedium esse putabat Phaleas, quod substantiae civium essent aequales, et sic omnes necessaria habent, et sic unus homo non spoliat alium propter vitandum frigus aut famem: sed etiam quidam proximo iniuriantur, ut fruantur suis delectationibus, et ut non concupiscant aliquid, quod statim non habeant: quia si sint aliqui qui habeant maiorem concupiscentiam rerum temporalium necessariorum, id est necessariis more Graeco, idest qui plura concupiscant quam sint eis necessaria, propter huius medicinam, idest ut satisfaciant suae concupiscentiae, iniuriabuntur auferentes bona aliorum VI vel dolo.

Nec solum propter hanc causam homines iniuriantur; sed etiam propter hoc, quod aliqui volunt ita gaudere delectabilibus, quod nullas tristitias patiantur; et ideo iniuriantur hominibus, per quos timent sibi posse inferri tristitias, opprimendo eos.

Oportet igitur, ad pacem civitatis, quod legislator excogitet remedia contra istas tres causas iniuriandi. Illis enim qui iniuriantur propter necessaria acquirenda, pro remedio sufficit modica possessio, et operatio propria, per quam sibi victus aliquis acquirit. Paucis enim natura contenta est. Sed illis qui iniuriantur propter concupiscentias delectationum, remedium est temperantia, quae moderatur in homine delectationum concupiscentias. Sed contra tertium, scilicet contra eos qui iniuriantur ut non tristentur, remedium adhibet philosophia, quantum ad eos, qui possunt eius delectationibus frui, quae sunt sine tristitia: quae etiam facit hominem non tristari in infortuniis. Sed in aliis duobus potest homini auxilium ferri per homines: unde cum ista duo secunda remedia Phaleas praetermiserit, solum contra primum remedium ferens, videtur insufficienter ordinasse.

Tertiam rationem ponit, ibi, iniuriantur etc.. Et dicit, quod homines maxime iniuriantur propter excellentias divitiarum et honorum acquirendas: non autem propter necessaria conquirenda; sicut patet de illis qui exercent tyrannidem, non quidem propter hoc ut non patiantur frigus aut famem, sed propter praedictas excellentias. Et ideo quia isti maxime iniuriantur in civitate, propter hoc, praemium datur magnorum honorum in civitatibus his qui interficiunt tyrannos, non autem his qui interficiunt alios fures. Et tamen contra iniurias tyrannorum nullum remedium apposuit Phaleas: unde patet, quod modus ordinationis eius praebet auxilium solum contra modicas iniurias, non autem contra magnas.

Deinde cum dicit adhuc multa opus est etc., ostendit, quod ordinatio Phaleae insufficiens erat quantum ad civium conversationem; quia oportet in civitate multa constitui, ex quibus cives bene conversantur adinvicem. Oportet etiam aliqua constitui, per quae bene conversentur ad vicinos, et ad quoscumque extraneos.

Et quia inter vicinos et extraneos quidam etiam sunt hostes, cum quibus est bellandum; ideo necesse est etiam ponere in civitate aliquam ordinationem in comparatione ad bellicam fortitudinem. Quae omnia praedictus legislator praetermisit: unde manifestum est, quod insufficienter civitatem ordinavit.