SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 12

De eo autem quod invenientibus etc..

Postquam improbavit politiam Hippodami quantum ad divisionem et iudicia, hic improbat eam quantum ad disciplinam quam ordinavit, quantum ad hoc, scilicet, quod statuit quod hi qui invenirent aliquid utile civitati, honorem consequerentur.

Et circa hoc duo facit. Primo improbat statutum.

Secundo movet quasdam quaestiones, ibi, quoniam autem fecimus etc..

Dicit ergo primo, quod non est securum civitati quod praedicta lex statuatur; sed solum in primo aspectu, quando auditur, apparet bona. Si enim eveniat quod talis lex statuatur, habebit multas calumnias, dum aliqui arbitrabuntur esse utile illud adinventum et aliqui quod non. Habebit etiam transmutationes politiarum. Una enim lege transmutata, quandoque totus status civitatis mutatur.

Sed istud statutum facit nos incidere in aliud problema, id est in aliam quaestionem et in aliam considerationem: est enim dubium apud quosdam utrum sit expediens vel nocivum civitati, ut removeat patrias leges, si aliqua melior adinveniatur; et ideo huic dicto non facile est quod homo velociter consentiat, ut scilicet adinventores novorum honorentur, et hoc si non expedit civitatibus quod leges patriae amoveantur. Continget autem per hoc statutum, quod quidam dum provocantur ad novorum adinventionem, ut adipiscantur honorem, inducant dissolutionem legum et totius politiae sub specie communis boni: quod quidem est valde periculosum: non ergo illud statutum est conveniens.

Deinde cum dicit quoniam autem fecimus etc., movet quasdam dubitationes.

Et primo, utrum oportet leges mutare.

Secundo si sunt mutandae, a quibus et quomodo, ibi, adhuc autem si mutandae etc..

Circa primum duo facit. Primo inducit rationes ad ostendendum quod oportet leges mutare.

Secundo inducit ad contrarium, ibi, alio autem modo considerantibus etc., circa primum ponit quatuor rationes.

Circa quarum primam dicit quod quia fecimus modicam mentionem de mutatione legum, melius est quod parum amplius super hoc nos dilatemus; quia, ut dictum est, hoc habet dubitationem: et quibusdam videtur, quod melius sit leges antiquas amovere, si aliqua melior inveniatur. Videmus enim quod hoc multum profuit in aliis scientiis, quod scilicet aliqua sunt mutata de his quae a patribus observabantur scilicet in medicina. Nam posteriores medici multa adinvenerunt mutantes ea quae primi observabant. Et idem etiam est in gymnastica, idest in exercitativa. Dicebantur enim gymnasia, quaedam exercitia in quibus homines nudi se exercebant, a gymnos, quod est nudum. Et ita etiam videmus in omnibus aliis artibus et operativis potentiis, de quarum numero est politica, quae est regitiva civitatis. Ergo etiam in regimine civitatis oportet mutare ea quae a patribus sunt observata, dummodo meliora occurrant.

Secundam rationem ponit, ibi, signum autem etc.. Et dicit, quod signum huius quod leges sint mutandae, potest aliquis accipere ab ipsis operibus, idest ab his quae contingunt: videmus enim quod antiquae leges fuerunt valde simplices et barbaricae, idest irrationabiles et extraneae, sicut hoc quod ab antiquo erat lex apud Graecos quod emebant uxores adinvicem portantes ad talem emptionem ferrum, quia forte alia metalla non erant in usu. Et similiter videmus quod si quae leges adhuc remanent de antiquis, sunt omnia stulta, sicut in quadam terra erat talis lex circa homicidia quod si aliquis de cognatis occisi persequeretur homicidam et ille fugeret praesente multitudine testium, quod ille reputaretur reus homicidii (et ab hinc videtur introducta consuetudo duellorum): et hoc est omnino irrationabile. Homines autem in legibus ponendis non debent quaerere, quid fuerit a patribus observatum, sed quid sit bonum observandum; et ita conveniens est antiquas leges mutare, si occurrant meliores.

Tertiam rationem ponit, ibi, verisimileque etc.. Ad cuius intellectum considerandum est, quod Aristoteles opinatus fuit mundum ab aeterno fuisse, ut patet in octavo physicorum et in primo de caelo: et tamen manifestum est per antiquas historias, quod ab aliquo certo tempore incoeperunt regiones habitari: quod videtur contrariari aeternitati mundi.

Sed ad hoc solvendum inducebat Aristoteles quod multoties factae sunt desolationes generales terrarum per aliqua diluvia vel per quascumque corruptiones; quibus cessantibus incoeperunt de novo regiones habitari. Quod quidem potuit contingere dupliciter.

Uno modo ita quod homines generarentur ex terra. Posuerunt enim quidam quod ex terra aliquo modo proportionata naturaliter generaretur homo, sicut et murem certum est generari ex terra. Sed hoc non videtur conveniens: quia natura ex determinatis principiis et per determinata media procedit ad suos effectus: unde animalia perfecta nunquam possunt generari nisi ex semine: unde non credimus quod ex terra possit homo fieri naturaliter, sed solum virtute divina.

Alio modo potuit contingere quod in generali corruptione aliqui homines conservarentur vel in montibus vel per aliquem alium modum; sicut nos ponimus quod Noe fuit conservatus in arca, tempore diluvii generalis, et deucalion fuit conservatus in montibus in diluvio, quod accidit tempore ogygis regis in terra Graecorum.

Sed quocumque horum modorum contigerit, videtur quod primi homines fuerint contingentes id est qualescumque non viri excellentes, et quod fuerint insensati, sicut fabulose dicitur de illis qui dicuntur fuisse producti de terra, tempore deucalionis: unde inconveniens videtur quod aliquis permaneat in legibus et statutis ipsorum.

Quartam rationem ponit, ibi, ad haec autem etc.. Posset enim aliquis dicere quod consuetudines antiquorum insensatorum opportunum fuit mutare; sed leges quae sunt scriptae a viris sapientibus non debent mutari. Sed ad hoc excludendum ipse obiiciendo dicit quod non est melius, si etiam leges scriptae permaneant immobiles.

Videmus enim quod impossibile est omnia diligenter et perfecte esse conscripta circa ordinationem civitatis, etiam a quantumcumque sapientibus viris; sicut etiam est hoc impossibile circa alias artes: quia sapientes scribunt leges in universali, et non possunt considerari omnia particularia: actus vero sunt circa particularia: unde non potuerunt omnia perfecte conscribere quae pertinent ad directionem actuum; et sic melius est quod immutentur quando aliquid melius invenitur. Sic ergo per huiusmodi rationes videtur quod quaedam leges aliquando sint mutandae.

Deinde cum dicit alio autem modo etc., procedit ad contrarium.

Et primo ostendit veritatem quaestionis.

Secundo solvit quamdam inductarum rationum, ibi, mendax quoque etc..

Dicit ergo primo, quod si quis secundum alium modum consideret, videbitur esse multum verendum, mutare antiquas leges etiam pro verioribus: potest enim contingere quod sit modicum melius illud, quod adinvenitur: consuescere autem ad dissolvendum leges est valde pravum. Unde manifestum est quod sustinendi sunt quidam modici defectus et errores qui contingunt principibus et sapientibus in legibus ferendis; quia ille qui vult mutare propter aliquid melius, non tantum proficiet mutando, quantum nocebit, dum consuescunt cives ad non observandum statuta et praecepta principum.

Deinde cum dicit mendax quoque etc., solvit unam inductarum rationum in contrarium.

Et dicit quod illud exemplum, quod sumebatur de artibus in quibus profuit multa mutasse, inducit nos ad mendacium, quod non est simile de mutatione artis et legis: quia ea quae sunt habent efficaciam ex ratione; sed lex nullum habet robur ad hoc quod persuadeatur subditis, quia sit bona, nisi consuetudinem; quae quidem non fit nisi per multum tempus. Unde qui facile mutat leges, quantum est de se, debilitat legis virtutem.

Ad alias autem rationes patet solutio; quia non concludunt quod leges sint de facili mutandae; sed quod aliquae leges, scilicet malae, sint aliquando mutandae, quod verum est.

Deinde cum dicit adhuc autem si mutandae etc., movet aliam quaestionem; et dicit, quod si leges sint aliquando mutandae, quaerendum est, utrum omnes sint mutandae, et in qualibet politia vel non; et utrum sint mutandae a quocumque, vel ab aliquibus determinatis.

Multum enim differt quid circa hoc verius sit. Et ideo haec consideratio dimittatur ad praesens et reservetur in posterum.