SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 16

Politizare autem videntur etc..

Postquam philosophus prosecutus est de politia Lacedaemoniorum et Cretensium, prosequitur de politia calchedonensium.

Et circa hoc tria facit. Primo commendat huiusmodi politiam simul cum praemissis.

Secundo ostendit convenientiam huius politiae ad praemissas, ibi, habet autem similia etc..

Tertio improbat quaedam circa ipsam, ibi, et melius autem reges etc..

Dicit ergo primo, quod calchedonenses bene videbantur vivere politice, et quantum ad multa melius aliis, et maxime in illis in quibus appropinquabant ad politiam lacedaemonicam.

Istae enim tres politiae erant adinvicem propinquae, multum ab aliis differentes, scilicet Cretensis, lacedaemonica et calchedonensis; et multa erant bene statuta, apud eos.

Signum autem quod politia eorum esset bene ordinata, est quod populus permanebat quietus in tali ordinatione, et non fiebat ibi seditio populi quae esset alicuius ponderis, neque etiam degeneravit eorum politia ad tyrannidem.

Deinde cum dicit habet autem similia etc., ostendit convenientiam huius politiae ad lacedaemonicam.

Et primo quidem quantum ad hoc, quod apud ipsos fiebant convivia societatum quae Lacedaemones vocabant philitia. Secundo quantum ad regimen civitatis; quia apud calchedonenses erat principatus centum et quatuor virorum similis principatui ephororum qui erat apud Lacedaemones: tamen quantum ad hoc non deterius sed melius se habebant calchedonenses; quia Lacedaemonii instituebant ephoros ex contingentibus, idest ex quibuscumque personis, et etiam non approbatis in virtute. Sed calchedonenses eligebant ad hunc principatum solum homines virtuosos.

Similiter etiam calchedonenses habebant reges sicut Lacedaemones, et habebant iherusiam, id est dignitatem quamdam vel honorabilitatem correspondentem senioribus qui erant apud Lacedaemones.

Deinde cum dicit melius autem etc., improbat praedictam politiam secundum duos modos supra positos.

Non erat apud eos bene statutum. Secundo quantum ad hoc, quod non concordabat intentioni legislatoris, ibi, eorum autem quae ad suppositionem etc..

Dicit ergo primo, quod melius esset, quod reges non acciperentur ex uno solo genere, sed ex quibuscumque virtuosis: et si deberent ex uno genere accipi, non deberet esse illud genus qualecumque, sed tale, ex quo ut in pluribus boni prodirent. Et iterum si eligatur aliquod genus differens bonitate ab aliis, ex quo assumantur reges, melius esset, quod ex illo genere aliqui eligerentur ad regnum per electionem quam per aetatem; puta, quod primogeniti dominentur: quod dum aliter fit, frequenter contingit quod homines viles perveniunt ad regnum: et hoc est valde periculosum, si homines viles constituantur ad habendum potestatem de rebus magnis. Multum enim hoc laedit civitates: et tales viles reges in multis laeserant civitatem calchedonensium.

Concludit etiam ex praedictis, quod cum tres istae politiae sint similes, communia sunt omnibus ea quae sunt in eis increpatione digna.

Et ideo quae dicta sunt in aliis, sunt etiam hic intelligenda.

Deinde cum dicit eorum autem quae etc., improbat hanc politiam quantum ad hoc, quod recedebat a proposita intentione.

Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod in quibusdam divertebat ad democratiam, in quibusdam ad oligarchiam.

Secundo ostendit, quod magis divertebat ad oligarchiam, ibi, transgreditur autem aristocratiae etc.. Tertio improbat remedium, quod contra hoc apponebant, ibi oligarchia autem etc..

Dicit ergo primo, quod cum ista esset supposita intentio legislatoris apud calchedones ut institueret politiam vel aristocratiam, quaedam statutorum eius declinabant ad demum, id est ad populum, quaedam ad oligarchiam.

Erat enim apud eos statutum, quod reges cum senioribus haberent in sua potestate aliqua deferre ad populum, vel non deferre quando omnes consentirent: si autem non omnes consentirent, populus habebat de illis in hoc iudicium quid fieri deberet. Similiter autem quando de communi consensu aliqua referebant ad populum, non solum populus habebat audire quae dicebantur et approbare, sed habebat potestatem diiudicandi an esset bonum vel non: et si volebat populus, poterat contradicere: quod non fiebat in aliis praemissis politiis: et sic populus statuebat principibus quid esset faciendum: et hoc erat democraticum.

Ex alia parte erat apud eos quaedam pentharchiae, id est principatus quinque virorum, qui habebant se intromittere de multis et magnis negociis civitatis: et isti eligebantur per solos principes. Similiter etiam et per eos solos eligebantur illi centum quatuor, de quibus supra dictum est. Similiter etiam maiores civitatis pluri tempore principabantur quam alii: quia illi qui praecesserant in principatu, erant socii in principatu eorum qui succedebant, et sic duplicabatur eis tempus principatus, quod non fiebat aliis minoribus: et hoc erat oligarchicum. Erat etiam apud eos aliquid aristocraticum, scilicet quod principes eligebantur absque pretio dato ab eis. Et iterum non eligebantur per sortem, sed propter virtutem, et quaedam alia huiusmodi. Et sic non in omnibus recedebant ab aristocratia.

Habebant etiam aliud oligarchicum: scilicet, quod maximi principes iudicabant de omnibus sententiis. Non autem erant diversi, qui ex diversis iudicarent, sicut fiebat in Lacedaemonia.

Deinde cum dicit transgreditur autem etc., ostendit, quod ista politia magis declinabat ad oligarchiam.

Et hoc quantum ad duo, quorum secundum ponit ibi, pravum autem utique etc..

Circa primum duo facit. Primo ostendit in quo declinabat ad oligarchiam.

Secundo improbat, ibi, oportet autem putare etc..

Dicit ergo primo, quod institutio politiae calchedonensis quam volebant esse aristocraticam, maxime declinabat ad oligarchiam, sicut multis videtur. Putabant enim, quod oportet eligi principes non solum virtuosos, sed etiam divites: et movebantur hac ratione: quia impossibile erat, quod aliquis pauper bene principaretur et vacaret negotiis civitatis. Non enim habebant eorum principes salarium de communi. Unde oportebat, si pauperes virtuosi eligerentur in principes, quod praetermissis negotiis civitatis intenderent ad quaerendum sibi victum. Quia autem eligere principem divitem est oligarchicum, eligere autem virtuosum est aristocraticum, manifestum est, quod eligere divitem virtuosum erit iam tertius ordo, qui observabatur apud calchedonenses. Eligebant enim maximos principes reges et duces exercitus, respicientes simul ad divitias et virtutes.

Deinde cum dicit oportet autem putare etc., improbat praedictam ordinationem.

Et primo rationem qua movebantur.

Secundo ipsam ordinationem, ibi, si autem oportet etc..

Dicit ergo primo, quod iste recessus ab aristocratia est imputandus legislatori: hoc enim fuit maxime necessarium videre a principio, qualiter homines optimi in virtute, possent vacare operibus virtutum, absque hoc quod dehonestarentur vacando rusticanis operibus: et hoc non solum quando principarentur, seu etiam quando agerent privatam vitam; instituendo scilicet aliqua praemia virtutum, ex quibus nutrirentur virtuosi.

Deinde cum dicit si autem oportet etc., improbat ipsam ordinationem dupliciter.

Primo quidem ostendens eam esse periculosam.

Si enim oportet in eligendis principibus aspicere ad divitias, ad hoc quod possint vacare absque operibus, quibus lucrentur victum, valde malum erit quod maximi principatus, scilicet regnum et ducatus exercitus, sint venales, ita scilicet, quod pro abundantia pecuniarum dentur. Ita etiam dicit esse pravum, quia ex hac lege sequitur, quod tota civitas sit amativa pecuniae, etiam magis quam virtutis.

Quia cives quicquid viderint esse pretiosum in principatibus, consequenter opinantur pretiosum esse. Et in quacumque civitate virtus non maxime honoratur, ut scilicet soli virtuti honor principatus deferatur, impossibile quod in tali civitate homines secundum virtutem infallibiliter principentur. Et ex quo propter divitias principatus datur, quodammodo divitiis emptus, probabile est, quod cives consuescant inhiare ad lucra pecuniae; quando cum expenderint, poterunt principari.

Valde enim inconveniens est, si dicatur, quod ille qui est pauper et virtuosus, volet lucrari in officio constitutus, ille autem qui est deterior, non volet lucrari, postquam multa expenderit ad principatum acquirendum. Hoc enim est omnino improbabile. Et ideo non oportet requirere, an sint divites illi qui sunt instituendi ad principatum: sed sive sint divites, sive pauperes, illi debent institui qui possunt aristarchizare, id est principari secundum virtutem.

Secundo, ibi, dignius etc.. Improbat praedictam legem ex hoc, quod praetermittit convenientius remedium quod possit adhiberi. Dignius enim esset si legislator praeeligeret ad principatum paupertatem virtuosorum, non respiciens ad divitias; et cum hoc curam aliquam apponeret, ut saltem in principatu existentes possent vacare.

Deinde cum dicit pravum autem utique etc., ponit secundo, in quo declinabat ista politia ad oligarchiam, et dicit hoc esse pravum id quod observabatur apud calchedones, ut idem obtineret plures principatus sive plura officia: quia unum opus optime perficitur ab uno homine. Si autem unus homo debeat plura opera exercere, necesse est, quod impediatur in altero, vel in utroque. Unde legislatorem oportet attendere, ut non imponat plura opera uni homini: puta, quod non praecipiat eidem fistulare et incidere coria. Et ideo, nisi parvitas civitatis impediat, magis videtur esse politicum et demoticum id est populare, ut plures participent principatibus diversis, non autem unus habeat plures principatus: quia hoc est oligarchicum. Ideo autem illud est melius, quia unumquodque, sicut praedictum est, et pulchrius et velocius perficitur ab uno: ita quod unus non cogatur multa facere. Et hoc videmus in exercitu et in navi. Utrobique enim propter distinctionem officiorum quodammodo ad omnes extenditur principari et subiici; dum scilicet quidam subiecti quibusdam aliis praeferuntur usque ad infimos.

Deinde cum dicit oligarchia autem existente etc., improbat remedium quod contra praedictam declinationem habebant. Et dicit, quod cum politia eorum esset oligarchica, optimum modum adinvenerunt ad effugiendum seditionem populi, quia semper aliquos de populo mittebant ad regimina civitatum sibi subiectarum ut sic ditarentur, et per hoc quodammodo sanabant et faciebant permanere suam politiam; sed hoc erat a fortuna; quia scilicet civitates eis subiectae non rebellaverant. Oportet autem, ut cives sint absque seditione, non propter fortunam, sed propter providentiam legislatoris.

Nunc autem si aliquod infortunium calchedonibus eveniat, ut magna pars subiectorum discedat ab eorum dominio, nullum erit remedium contra seditiones propter leges ab eis latas.

Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae praedicta sunt, merito possunt acceptari circa politiam Lacedaemonum, et Cretensium, et calchedonensium.