SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 15

Cretensium autem politia etc..

Postquam superius auctor prosecutus est de politia lacedaemonica, hic prosequitur de politia Cretensi.

Et primo comparat hanc politiam ad praecedentem.

Secundo improbat eam, ibi, de quibus eosdem utique dicet etc..

Circa primum tria facit. Primo ponit in communi comparationem istarum politiarum.

Secundo assignat rationem positae comparationis, ibi, et enim videtur etc.. Tertio explicat praedictam comparationem in speciali, ibi, habet autem proportionaliter etc..

Dicit ergo primo, quod politia Cretensium est propinqua politiae lacedaemonicae in quibusdam; tamen differt in aliquibus, in quorum paucis non se habet deterius quam politia lacedaemonica, sed melius; sed in pluribus se habet minus plane, idest minus expedite et convenienter ad bonum statum civitatis.

Deinde cum dicit et enim videtur, assignat causam praemissae comparationis.

Et primo ostendit huius causam esse ex hoc quod lacedaemonica sumpta est a Cretensi.

Secundo assignat causam quare Cretensis fuit prior, ibi, videtur autem insula etc..

Dicit ergo primo quod causa praedictorum est, quia politia lacedaemonica in pluribus imitatur politiam Cretensium tamquam antiquiorem; et ideo politia Cretensis in pluribus peius se habet; quia videmus quod plurima de his quae sunt ab antiquis inventa, sunt minus dearticulata, idest diligenter distincta quam ea quae sunt inventa a iunioribus. Dicunt enim quod Lycurgus qui instituit politiam lacedaemonicam dimittens regnum charylli regis Lacedaemoniorum, multo tempore conversatus est apud Cretam propter amicitiam et affinitatem quam habebant Lacedaemones ad Cretenses.

Et ideo Lacedaemones, qui venerant Cretam causa familiaritatis, susceperunt institutiones legum, quae tunc erant apud habitantes in Creta. Unde videmus quod incolae Cretenses eodem modo utuntur legibus sicut et Lacedaemones; et hoc est secundum institutionem Minois regis Cretensium.

Deinde cum dicit videtur autem insula etc., assignat causam quare leges inter Graecos primo inventae sunt apud Cretam. Dicit enim quod insula Cretensis videtur secundum situm terrae optime esse disposita ad principandum Graecis, qui fere omnes habitant circa mare. Insula autem illa quasi adiacet toti litori Graeciae; et distat modicum a quadam insula quae vocatur pelopus, quae nunc dicitur achaia: et similiter versus Asiam propinqua est loco qui dicitur tropium et insulae quae dicitur Rhodus; et ideo Minos qui fuit rex Cretensis obtinuit principatum in toto mari Graeciae, et insulas quasdam prius habitatas per violentiam subegit, quasdam autem de novo habitari fecit singulis suas leges imponens. Ultimo autem transivit in insulam siciliae, et ibi mortuus est circa caminum, idest circa montem vulcani vel Ethnae ex quibus ignis eructuat.

Deinde cum dicit habet autem proportionaliter etc., explicat in speciali comparationem supra positam.

Et primo ostendit in quibus conveniunt ambae politiae. Secundo in quibus politia Cretensis habet melius, ibi, quod quidem igitur conviviorum etc.. Tertio in quibus habet peius, ibi, quae autem circa cosmos etc..

Ostendit autem primo, quod hae duae politiae proportionaliter se habent adinvicem in tribus convenientes. Primo quidem in agricultura, quam apud Lacedaemones exercent servi, apud Cretenses autem incolae, idest rustici habitantes in insula.

Secundo quantum ad convivia publica quae apud utrosque fiunt: quae quidem nunc apud Lacedaemones vocabantur philitia, a philos quod est amor, quia erant instituta ad amorem mutuum inter cives conservandum; sed antiquitus apud eos vocabantur Andria; ab anir quod est vir, quia soli viri ibi conveniebant absque mulieribus et sic etiam vocantur nunc apud Cretenses. Unde manifestum est quod Lacedaemones assumpserunt a Cretensibus.

Tertio quantum ad ordinem politiae, quia ephori apud Lacedaemones habebant eamdem potestatem, quam apud Cretenses quidam qui dicebantur cosmi, idest ornatores, solo numero differentes: nam ephori apud Lacedaemones erant quinque, cosmi vero Cretensium erant decem. Similiter et seniores apud Lacedaemones erant aequales et numero et potestate senioribus Cretensium, quos vocabant boulin, id est consilium.

Regnum autem primo fuit apud Cretenses, sicut et apud Lacedaemones: sed postmodum dissolverunt regnum, et commiserunt cosmis ducatum bellorum: utrique etiam habent ecclesiam, idest adunationem populi, quae nullius rei habet potestatem, nisi approbandi sententias seniorum et cosmorum.

Deinde cum dicit quae quidem igitur conviviorum etc., ostendit in quibus melior erat politia Cretensis.

Et dicit quod ordinatio conviviorum melior erat apud Cretenses quam etiam apud Lacedaemones; quia in Lacedaemonia unusquisque qui accedebat ad convivium, oportebat, quod aliquid exhiberet secundum caput suum, alioquin non poterat participare politia, sicut prius dictum est: sed apud Cretenses erat observatio magis pertinens ad commune, quia de rebus publicis, tam de fructibus terrae, quam de pecoribus et de redditibus, quos reddebant incolae qui colebant terras, erat instituta quaedam pars quae expendebatur in sacrificia, et quaedam pars quae expendebatur in convivia, ut in talibus conviviis homines et mulieres et pueri et viri nutrirentur de communi.

Hoc erat autem et aliud proprium politiae Cretensium, quod legislator eorum multa philosophice induxit ad hoc, quod modicum comederent; quasi hoc sit valde proficuum et singulis et communitati. Volens etiam quod non procrearent multos pueros, ne multitudo hominum excederet quantitatem possessionis, voluit, quod homines non multum commiscerentur mulieribus, et ad hoc concessit turpem masculorum coitum: sed utrum in hoc bene fecerit vel male, posterius considerabitur: tamen hoc manifestum est, quod ordinatio conviviorum melior erat apud Cretenses quam apud Lacedaemones.

Deinde cum dicit quae autem circa cosmos etc., ostendit in quo peior erat Cretensis politia.

Et dicit, quod peior erat ordinatio apud Cretenses de cosmis quam apud Lacedaemones de ephoris. Unum enim malum est commune utrisque, quia scilicet apud utrosque assumuntur ad huiusmodi principatum quicumque, idest homines non probati nec virtuosi.

Sed tamen apud Lacedaemones erat unum bonum, quia poterant eligi de qualibet conditione hominum: et ideo populus, quasi habens partem in maximo principatu, bene volebat, quod conservaretur talis politia. Sed apud Cretenses non eligebantur cosmi ex qualibet hominum conditione, sed solum ex aliquibus qui erant vel fuerant de numero seniorum; et similiter seniores eligebantur ex quibusdam qui fuerant cosmi quibus licebat dimittere suum principatum, ut infra dicetur. Et sic populus in principatu cosmorum non habebat partem.

Deinde cum dicit de quibus eosdem etc., improbat praedictam politiam.

Et primo quantum ad statuta quae ponebant.

Secundo quantum ad remedia quae adhibebant, ibi, quam autem faciunt etc..

Circa primum duo facit. Primo improbat eorum statuta. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi, quiescere etc..

Improbat autem politiam istam quantum ad duo, quae etiam improbavit in politia lacedaemonica: quorum unum est, quod cosmi et seniores principabantur per totam vitam suam sine correctione, idest sine hoc quod possent amoveri propter aliquam culpam; et sic principatus erant maiores quam dignum esset. Secundum autem est, quia non principabantur secundum litteras, id est secundum aliquas leges scriptas, sed auctognomonas, id est per se sententiantes vel arbitrantes; et hoc non erat securum civitati; quia eorum iudicium poterat perverti amore vel odio.

Deinde cum dicit quiescere autem etc., excludit quamdam responsionem qua possent se defendere, inducentes pro signo bonae ordinationis, quod semper absque seditione vixerint. Sed ipse dicit, quod hoc, quod populus quieverit apud eos a seditionibus non participans principatu, non est signum demonstrans quod eorum politia sit bene ordinata: hoc enim contingebat quia Cretenses longe peregrinabantur ab aliis hominibus (in) insula quadam habitantes, et distantes ab aliis: et sic non habebant bella cum finitimis, sicut supra dictum est, et sic cosmi apud Cretenses non habebant aliqua recipere vel expendere propter bella, sicut ephori apud Lacedaemones: unde populus non multum curabat tali principatu participare.

Deinde cum dicit quam autem faciunt etc., improbat remedia, quae apud Cretenses contra pericula erant.

Et primo ponit ea. Secundo improbat, ibi, aut et palam etc..

Circa primum duo facit. Primo ponit remedia, quae erant contra personas male principantium.

Secundo remedium, quod erat contra ipsum principatum, ibi, omnium autem pessimum etc..

Dicit ergo primo, quod illa medicina, quam faciunt Cretenses contra praedictum peccatum de incorrigibilitate principum, non est conveniens, nec est politica quasi sapiens communem ordinem civitatis, sed magis est oppressiva et tyrannica; quod non est secundum rationem, sed per violentiam. Multoties enim apud eos conveniebant aliqui vel de principibus vel de privatis personis, et eiiciebant cosmos per violentiam. Erat autem et aliud remedium: quia cosmi poterant abrenunciare principatui in vita sua. Sed melius erat, quod ista duo ordinarentur per legem: ut scilicet aliqua lex esset certa secundum quam cosmi deberent expelli, vel cedere principatui, quam quod hoc fieret secundum voluntatem hominum, quae non est securus canon, id est secura regula, cum frequenter voluntas humana sit irrationabilis et iniusta.

Deinde cum dicit omnium autem pessimum etc., ponit remedium quod habebant contra ipsum officium; et dicit, quod illud erat pessimum inter omnia remedia, quod quando cosmi volebant dare sententias contra aliquos potentes, frequenter inter eos instituebatur acosme, id est cessatio principatus cosmorum: interdicebant enim ad tempus omnino talem principatum: hoc autem dicit esse pessimum, quia non solum erat contra personas, sed contra totum officium vel principatum, ex quo proveniebat multa utilitas civitati.

Deinde cum dicit aut et palam etc., improbat praedicta remedia. Et dicit quod ista institutio ultima de vacatione cosmorum habet aliquid politiae inquantum fit de communi consensu populi, sed tamen non est vera politia, sed magis oppressio quaedam per potentiam populi, et via quaedam ad tyrannidem.

Consueverunt enim aliqui habentes odio cosmos, colligantes sibi populum et alios amicos suos facere monarchiam, ut scilicet aliquis eorum dominetur in civitate loco omnium; et quando hoc non possunt statim facere, movent seditiones et pugnant cives adinvicem.

Nihil autem hoc differt, quam quod post aliquod tempus iam non sit civitas, sed solvatur tota communio politica.

Non enim potest esse civitas, soluta concordia civium; et sic per seipsam dissolvitur. Sed etiam antequam per seipsam dissolvatur imminet ei periculum ab hostibus, qui volunt et valent invadere civitatem; quia dum cives adinvicem pugnant, non possunt unanimiter resistere hostibus; et quandoque una pars introducit hostes in sui auxilium.

Sed, sicut dictum est, ab huiusmodi periculis hostium liberata fuit politia Cretensium propter locum, quia habitabant in insula longe ab aliis civitatibus; et sic ipsa longinquitas fecit eos securos ab expulsione, idest quod non expellerentur de proprio loco ab hostibus.

Et huius ponit duo signa: quorum unum est, quod status incolarum perseverat apud Cretenses propter consuetudinem conversationis.

Sed illi qui adveniunt aliunde ad ministrandum, non possunt cum eis diu commorari, quia nullum principatum possunt apud eos habere. Non enim volebant Cretenses habere principes extraneos.

Secundum signum est, quia nuper transierat ad insulam Cretensium bellum ab extraneis invadentibus insulam: ex quo manifestum est, quod leges eorum non erant sufficienter virtuosae ad conservandum eorum politiam; sed conservabantur, quia non habebant inimicos contra se bellantes.

Ultimo autem epilogando concludit, quod intantum dictum est de politia Cretensium.