DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 13

In quo ostenditur qualiter aliqua sunt in genere uno.

His de natura generis perspectis, considerandum est quomodo aliqua sunt in genere uno per se, sed ratione alterius adiuncti in aliud genus transmutantur.

Sciendum est igitur quod per naturam praedicati sciri potest in quo genere quid sit ponendum. Cum enim ens diversimode reperiatur in substantia et accidente, ut dictum est, per diversum modum essendi importatum in praedicato, cui semper esse est adiunctum, faciliter scietur ipsum praedicatum.

Quod autem esse praedicatum sequatur, manifestum est per resolutionem cuiuscumque verbi: nam, facta resolutione, semper eodem subiecto manente, novum praedicatum adiungitur, ut puta si dicatur homo laborat, et resolvatur ipsum verbum, praedicatum erit homo subiectum ut prius. Sed illud quod prius erat praedicatum, laborat scilicet, nunc habet esse adiunctum praedicato: esse enim laborantem contingit hominem.

Eodem modo de homine albo, cum album dicat esse quale, homo albus in praedicato sumptus ad genus qualitatis pertinet. Si autem ponatur in subiecto, ut puta si dicatur homo albus est homo, cum praedicetur esse hominem, et non esse album, ad substantiam spectabit.

In aliis autem praedicatis idem reperitur, ut duplum, puta, si dicat subiectum, sive ipsam rem subiectam, ad quantitatem spectat natura dupli. Si autem praedicetur esse duplum, cum hoc includat respectum ad dimidium, duplum in genere relationis est.

Omnia autem haec praedicamenta sunt denominativa. Sed praedicatio solius substantiae de suis inferioribus, et similiter aliorum generum de suis speciebus, est univoca: non enim est aliud per essentiam animal et homo, color et albedo, sed idem, animal enim est quid hominis, ut dictum est, et color albedinis. Et ideo animal in quid praedicatur de homine et homo de socrate, in quo tota natura generis substantiae reperitur univoce, non per aliquam aggregationem, sicut est in acervo lapidum vel structura domorum, vel aliqua alia colligatione, in quibus nullum adiunctorum praedicatur de toto, sicut animal de homine et homo de socrate, sed univoce, ut dictum est, cum unumquodque illorum de toto praedicetur sub quo non est descensus ad aliquod singulare.

Et ideo Plato quietem et terminum scientiae ponit ad individua quae sunt obiecta propria sensus, quia sensus est singularium quae sola sunt per se existentia in rerum natura. Substantiae enim separate singularia quaedam sunt, solo tamen intellectu noscuntur earum notitiae proportionato. Cum igitur ea quae sunt in praedicamento substantiae solum per se esse possint, in substantia autem conveniant substantiae separatae et materiales, quae quidem supposita sunt habentia esse per se; esse autem est proprius effectus et terminus actionis divinae, ideo tam haec quam illae a deo sunt, qui est super omnia benedictus. Amen.