DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 4

Ex quo sumatur ratio generis.

Quod logicus et metaphysicus circa omnia operantur differenter.

Sciendum est ergo quod, sicut in quarto metaph. Dicitur, logicus et metaphysicus circa omnia operantur, differenter tamen. Sicut enim primi philosophi est loqui de ente in communi, ita et logici; aliter non esset circa omnia eius consideratio, nisi haberet pro subiecto ens in communi. Cum enim unius scientiae sit unum subiectum, idem erit subiectum utriusque. Sed differunt: quia philosophus procedit ex certis et demonstrabilibus, logicus autem ex probabilibus: et hoc ideo est, quod ens dupliciter dicitur, scilicet naturae et rationis.

Ens autem rationis proprie dicitur de illis intentionibus quas ratio in rebus adinvenit, sicut est intentio generis et speciei, quae non inveniuntur in rerum natura sed sequuntur actiones intellectus et rationis: et huiusmodi ens est subiectum logicae, et illud ens aequiparatur enti naturae quia nihil est in rerum natura, de quo ratio non negotietur. Inde etiam est quod circa idem dicuntur operari metaphysicus et logicus.

Quod differentia in substantiis separatis non sumitur ab esse sed ab essentia.

Substantiae ergo separatae, sicut subsunt enti perfecto, substantiae scilicet naturae, ita et enti rationis, substantiae scilicet secundum logicam considerationem acceptae.

Substantia autem, ut dictum est supra, addit super ens specialem modum essendi, qui est per se esse. Cui si addiderimus omne illud quod est in genere habere potentiam et actum; potentia autem ad actum se non promovet, cum nihil se in esse perducat; invenimus illud ad genus substantiae pertinere quod per se subsistit, habens tamen esse ab alio.

Sed de hac potentia sumpserunt aliqui rationem ad docendum substantias separatas compositas ex materia et forma; dicentes genus substantiae ex materia et forma componi, et omnia quae ad ipsum pertinent: quod et boetium super praedicamenta sentire dicunt, ubi dicit Aristotelem relictis extremis, materia scilicet et forma, agere de medio composito ex utroque, praedicamento scilicet substantiae.

Sed cum ratio substantiae sit per se subsistere, ita quod sit in eo compositio potentiae et actus; non fuit intentio boetii dicere praedicamentum substantiae esse compositum ex materia et forma, sed ostendere, cum materia et forma non possint per se esse, quod non sunt in praedicamento substantiae ut species vel individuum; et ideo philosophus omissis materia et forma, agit de composito quod est in substantia ut species et individuum.

Et ideo, licet in materialibus et in rebus inferioris ordinis quod est in genere substantiae sit compositum ex materia et forma, in substantiis tamen superioribus quae sunt in vertice rerum, nihil est de natura materiae: quod patet praecipue ex earum operatione, quae est intelligere.

Et ratio huius satis manifesta est, quia materia non recipit formam in quantum forma simpliciter, sed in quantum est haec forma: ideo si in aliquo composito ex materia et forma reciperetur forma aliqua, non reputaretur forma intelligibilis actu antequam per abstractionem intellectus fieret: quod non ponitur in substantiis separatis.

Forma enim materialis non efficitur intelligibilis in actu nisi prius reddatur intellectui proportionata; quod fit per abstractionem eius in materia. Ex quo manifestum est intellectum esse sine materia: ex proportione enim obiecti ad potentiam sciri potest natura potentiae. Non igitur propter materiam et formam erit potentia et actus in omni re quae est in genere, licet hoc inveniatur in rebus inferioribus, ut dictum est.

Cum autem omne quod est in genere ut completum existens, componatur ex genere et differentia; genus autem sumatur ab eo quod est in potentia, differentia vero a forma, sive ab actu; in substantiis vero separatis essentia est ut potentia, esse vero ut actus: sequi quibusdam videtur genus in eis sumi ab essentia, differentiam vero ab esse.

Sed hoc nihil est, quia essentia est aliud ab esse Angeli; sed illud unde sumitur differentia non est aliud ab essentia rei constitutae per differentiam, sicut intellectus unde sumitur rationale non est extra essentiam hominis. Esse autem cuiuslibet rei citra primum, accidens est, cum quidquid sit de essentia rei cadat in eius definitione; esse autem non pertinet ad definitionem rei, cum res definiri possit et si esse non habeat.

Ideo Sup. Quinto metaph. Dicit Commentator, quod haec propositio, socrates est, est de accidentali praedicamento.

Quod verum est secundum quod esse importat entitatem rei, non autem secundum quod importat ipsam rem existentem: sic enim ens et esse sunt substantialia.

Unde manifestum est quod differentia in Angelis non potest sumi ab esse eorum.

Cum igitur in substantiis separatis non sit nisi essentia et esse, in eis ab essentia sumitur genus et differentia.

Ad cuius evidentiam considerandum est quod, sicut Avicenna dicit, omne quod habet esse aliud a sua quidditate, est in genere, quia omne tale habet naturam determinatam per se, unde comprehendi potest per actum rationis cuius est intentiones formare generum et specierum; quod non fieret nisi sibi aliquid responderet in natura rei. Et (quia eius esse non est aliud ab essentia), ideo in deo hoc facere non potest intellectus; ideo substantiae separatae sunt in genere substantiae, quae est primum genus, cuius ratio est habere esse aliud a sua substantia seu quidditate, in se tamen et non in alio.

Et ideo ex ipsa potentia essentiae cuiuslibet rei indifferenter quae est in praedicamento substantiae (quae potentia importatur cum dicitur, habens esse aliud a sua essentia) sumitur ratio generis; sed a perfectione illius quidditatis per quam appropinquat ad esse actus, accipitur ratio differentiae.

Sed alio modo est hoc in rebus materialibus, et alio modo in simplicibus.

Potentialitas enim totius compositi in rebus materialibus est a materia, ideo ab ea sumitur genus; perfectio vero totius est a forma, ideo a forma sumitur differentia: per formam enim ipsum attingit esse actu.

Ideo aliud et aliud in essentia est unde sumitur ratio generis et ratio differentiae in compositis.

Materia enim prout est materia respectu formae, est pars, et forma similiter est pars, comparata ad materiam; pars autem de toto non praedicatur, ideo genus et differentia non sumitur a materia et forma ad se invicem comparata, cum genus et differentia praedicentur de toto. Sed quia materia est materia totius et non solum formae, et forma est forma totius et non solum materiae; ideo nomen designans totum sumptum a forma totius est differentia, et nomen designans totum sumptum ex utroque, est species.

In separatis vero genus et differentia non sumitur a diversis partibus quidditatis ipsius, cuius aliquid sit potentialitas quaedam et aliud perfectio, cum non sit in eis nisi una compositio tantum, essentiae scilicet et esse; sed utrumque fundatur super unum simplex et per essentiam indivisibile, cuius potentialitas attendi potest quia non habet esse de se, et inde ratio generis accipitur.

Sed haec eadem potentialitas essentiae in aliquibus minor est, quia magis prope actui primo et puro est natura sua constituta: quanto enim aliquid actui primo propinquius est, tanto minus potentialitatis habet. Et ideo quot sunt gradus propinquitatis in eis, tot sunt differentiae specificae.

Hos autem gradus solum illi noscunt, qui suam propinquitatem ad deum et elongationem a rebus compositis et corruptibilibus speculantur.

Illa ergo essentia simplex supra naturam mobilium existens est res generis metaphysici, nullam compositionem materiae et formae suscipiens; cuius ratio nobis occulta manet, cum nos lateat natura unde sumitur ratio generis et differentiae eius. Sicut enim physica definitio hominis est ex anima et carne et osse, ita cognoscenti illam naturam simplicem manifesta est ratio essentiae suae, quae metaphysica definitio est dicenda, sicut hominis physica.

Illae ergo substantiae simplices nullum genus subalternum habent, et ideo unica differentia sufficit earum perfectioni, quia non colligitur earum perfectio ex multis et diversis divisionibus generum et coniunctionibus differentiarum, et tanto perfectior est earum natura, quanto plura unite et in uno simplici habet.

Sicut enim in physicis res quaedam subsunt intentionibus generum et specierum, ut corpus et anima in homine, a quibus accipitur ratio generis et differentiae, et hoc nobis manifestum est; ita ibi res quaedam nobis occulta subest intentionibus quas anima format. Et inde est quod non formamus intentiones logicas in Angelis per aliquid conceptum a parte eorum, sed per id quod concipimus in rebus nobis notis, propter communitatem quam habent cum Angelis in hoc quod omnia sunt ab uno primo; et ideo formamus intentiones quae uniformiter istis et illis conveniunt.

Universale enim dicitur dupliciter.

Uno modo ipsa natura, cui intellectus propter aliquid in ea inventum intentionem attribuit. Et sic universalia quae rerum naturas significant, praedicantur in quid.

Animal namque dicitur substantia illius de quo praedicatur, et similiter homo. Et isto modo non est unum in multis; immo natura praedicatorum semper multiplicatur multiplicatis subiectis: quot enim sunt homines, tot sunt animalia.

Alio modo dicitur universale natura illa sub intentione universalitatis sibi attributa: et sic propter uniformitatem rationis inventam in intentione quae fit propter remotionem a materialibus conditionibus et omni diversitate, est unum in multis: sic enim homines sunt unus homo et unum animal.

In re igitur nihil est commune multis, quia quicquid est in re est singulare uni soli communicabile; quod autem commune est, agitur per intellectum. Intellectus enim facit universalitatem in rebus, ut dicit Commentator Sup. Lib. De anima. Potest igitur intellectus actionem suam extendere ad omne ens, quia ens rationis in aequo est cum ente naturae, ut dictum est. Unde cum de intellectu substantiae, quae est genus primum, non sit compositio materiae et formae, nec eius oppositum; utrumque potest sibi accidere, sicut patet de substantiis separatis et compositis.

Remanet ergo de intellectu generis substantiae per se esse, quod tamen differens est ab essentia ipsius generis; et hoc solum commune est utrique substantiae, mobili scilicet et immobili seu immateriali: cum in omni re mobili necessario sit materia, ut dicitur in sexto metaph.. Et ideo haec ratio substantiae logica est. Nihil enim commune potest esse substantiae corruptibili et incorruptibili nisi nomine tenus, quae est logica consideratio, cum nomina sint notae intellectus, ut dicitur primo perihermenias.

Quod substantiae separatae et materiales non conveniunt nisi in genere logico.

Ex quibus manifestum est, quod substantiae separatae et materiales non conveniunt nisi in genere logico solum. Unde substantiae materiales nihil reale habent per quod dici possint substantiae, praeter id quod sunt corpora. Impossibile est enim formam materiae uniri quin sit corpus generis substantiae. Ad hoc enim, quod forma uniatur materiae, in qua est aptitudo ad multas formas et diversas, oportet statim in materia partem et partem ponere. Sed non est pars et pars nisi per quantitatem, quae est proprium accidens corporali substantiae.

Impossibile est igitur aliquas formas materiae uniri, quin sint corpus.

Ex dictis igitur patet genus metaphysicum substantiam esse realem, non compositam ex materia et forma, sed simplicem naturam et nobis occultam, ad quam tamen consideratio logica attingit: ratione cuius aliquid commune est utrique, materiali scilicet et immateriali substantiae.

Licet enim metaphysici sit de omnibus agere sub ratione entis, praecipue tamen ad ipsum pertinet tractare de rebus separatis: tum quia perfectior ratio entis in eis salvatur, quam metaphysicus quaerit, tum quia in particulari eorum natura occulta est, unde non potest de eis scientia particularis esse sicut quae est de rebus particularibus quarum quidditates apprehendimus, unde de entibus particularibus scientiae particulares sunt. Hoc autem non contingit in substantiis separatis, quia de eis quod quid est scire non possumus.

Theologi tamen multa de eis per revelationem noverunt.

Patet igitur natura primi generis, substantiae scilicet, et quomodo eius communitas tantum logice accipienda est, cum nulla sit realis convenientia inter separata et materialia.

Sicut enim substantiae separatae non descendunt ad genus corporis, sed sunt substantiae primo perfectae, genus subalternum non habentes, ut dictum est; ita res materiales non ascendunt usque ad substantiam separatam: summum enim in eis est corpus, ultra quod rem aliquam non attingunt quam non habeant per corpus: in ipsis namque est compositio materiae et formae, ad quae tanquam ad sua principia prima resolvuntur, nec ultra procedere habent. Ex materia autem et forma semper constituitur corpus, ut dictum est.

Primum ergo genus materialium erit corpus, ultra quod nihil reale habent, sicut nec ultra sua prima principia. Poterunt tamen aliquid intentionale, scilicet per se esse, ultra corpus habere, quod non est corpus in quantum corpus est; alioquin solum corpus hoc haberet. Et hoc est per se esse, quod non solum est corporis, sed etiam substantiae; ipsis tamen hoc competit quia corpora sunt.

Per se autem esse, secundum quod tale est, non inest alicui per corpus; alioquin omne per se esse esset corporis, quod est falsum. Attingunt ergo materialia per naturam corporis aliquid quod ratione corpus excedit; et hoc est eis logice convenire cum substantiis separatis. Si enim nulla substantia separata esset, primum praedicatum foret corpus: alioquin falso divideretur substantia per corporeum et incorporeum, quae tamen sunt differentiae substantiae immutabiles; nihilominus tamen posset poni substantia, quae divideretur contra accidens, licet substantia separata non esset.

Ad horum evidentiam considerandum est quod, cum genus de toto praedicetur, ut animal de homine, ratio generis non sumitur a materia prout est pars, ut dictum est supra; et eodem modo de differentia dicendum est, cum et ipsa de toto praedicetur. Unde sciendum est quod aliquando est unitas a parte naturae substratae intentioni universalis praeter istam quam facit intellectus, aliquando autem non.

Natura enim cuius est substerni intentioni universalitatis, sicut natura animalis, tripliciter considerari potest.

Uno modo absolute et secundum se; et sic nihil sibi convenit nisi quod est de intellectu eius, ut puta de intellectu animalis est corpus animatum sensibile: nihil enim aliud sibi attribui potest secundum hanc considerationem, nisi falso, ut album vel musicum, vel aliquid huiusmodi.

Alio modo potest considerari haec natura prout est recepta in aliquo singulari sui generis; et adhuc inerit sibi ratio, quae de intellectu eius est absolute: animal enim quod est socrates, est substantia animata sensibilis. Sed si recipiatur in pluribus individuis, necessario et natura ipsa, et intellectus suus multiplicabitur. Socrates enim et Plato sunt duo animalia et duae substantiae animatae sensibiles. Unde, licet in natura animalis non sit unitas vel pluralitas secundum quod est nata recipi in pluribus inferioribus, cum possit in uno recipi et in pluribus, est tamen in ipsa natura, absolute accepta et secundum quod non est in inferioribus considerata, quaedam unitas, cum definitio eius sit una, et nomen unum, ut patet.

Tertio modo potest considerari haec natura prout est in anima. Et quia omne quod est in anima est abstractum ab omni divisione et diversitate materiali, attribuitur isti naturae, ratione uniformitatis quam habet ad omnia, ratio universalis quod est unum in multis; unde sic non multiplicatur haec natura in suis inferioribus, imo plures homines sunt unus homo et unum animal, participando genus et speciem; hoc enim modo convenit talibus naturis secundum rationem generis et speciei.

In istis igitur est duplex unitas.

Una scilicet in natura absoluta, quae convenit singulis suppositis; sed haec unitas non descendit ab ipsa natura ad sua supposita, sicut de natura animalis absoluta est substantia animata sensibilis, ut dictum est. Sed hoc non dicit totam naturam eius absolutam, sed aliquid eius. In natura enim sua absoluta est quod possit substerni intentioni universalitatis, quia solum natura absoluta hoc potest, et etiam omnis natura absoluta. Comprehendendo ergo totam naturam eius absolute, dicendo naturam animalis absolutam esse substantiam animatam sensibilem aptam natam substerni intentioni universalitatis, non est de intellectu eius unitas aliqua, nec etiam pluralitas, quia utrumque potest sibi accidere.

Alia est autem unitas naturae, quam habet ab intellectu, in quam omnia supposita conveniunt; ideo unitas quam facit intellectus in tali natura fundatur super unitatem in re inventam quae una est illa unitate. In substantia autem quae est genus primum non est recipere aliquam unitatem a parte ipsius rei; unde non est aliqua definitio eius per quam illa unitas ostendatur.

Si autem dicatur quod ratio substantiae est esse per se et non per aliud, et hoc in omnibus substantiis reperitur, hoc etiam non valet, quia hoc competit sibi secundum quod dividitur contra accidens, et non secundum quod est genus: de quo posterius plenius agetur. Remanet igitur in substantia sola unitas quam facit intellectus, et nulla alia: cuius actio fundatur non super aliquam rem quocumque modo unam, sed super naturas penitus diversas, quae tamen participatione generis erunt una substantia.

Corporalia enim et incorporalia plus differunt quam quaecumque alia quae conveniunt secundum aliquod genus reale secundum philosophum quarto metaph.; et hoc ideo est quia non habent aliquam rem unam eis communem, nisi secundum rationem tantum.

Si autem diceretur substantia quae est genus primum componi ex materia et forma, et hoc esse commune eis, sequeretur quod substantia non esset genus primum: omne enim compositum ex materia et forma habet unde sumitur in eo ratio generis, scilicet materiam, et ratio differentiae, scilicet formam: unde esset aliquod genus prius substantia; et ideo implicatio contradictionis est dicere genus primum componi ex materia et forma.

Inde est quod, si non esset aliqua substantia separata, corpus foret genus primum, ut dictum est; sed tunc ratio corporis logice tantum acciperetur, nec foret in corpore compositio materiae et formae secundum quod esset genus: si enim omnia genera essent unius rationis, ita scilicet quod in quolibet esset compositio materiae et formae, non foret status in genere.

Ratio igitur generis convenit substantiae per actum intellectus tantum, qui non fundatur super rem aliquam unam communem utrique naturae, sicut reperitur natura animalis una quodammodo, cui additur unitas universalitatis quam facit intellectus.

Unde philosophus in septimo metaph., docens quod ideae non sunt substantiae quaedam universales, sic arguit: universale semper habet dici de subiecto aliquo. Sed substantia non dicitur de aliquo subiecto. Igitur non est aliqua substantia, quae idea dici possit. In praedicamentis vero docet, ut videtur, oppositum: quia secundum eum ibi, non est contra rationem substantiae de subiecto praedicari, licet sit contra rationem substantiae in subiecto esse. Sed advertendum est quod secundum logicam considerationem agit in praedicamentis: logicus enim considerat aliqua secundum quod sumuntur in ratione, et ideo considerat substantiam secundum quod per actionem intellectus subest rationi universalitatis, et ideo quantum ad praedicationem quae actum rationis dicit, praedicatur de subiecto, idest de re extra animam. Sed philosophus primus considerat de rebus prout sunt vere entia, et ideo apud philosophum non est differentia inter dici de subiecto et esse in subiecto. Ex quo patet quod ex sola actione intellectus est quod substantia praedicetur: quod habet in quantum est genus, et non ex aliqua communitate reali, ut dictum est.

Quod ordinem inter differentias generis et specierum sola ratio facit.

Ex dictis igitur manifestum est nullam formam, quae realiter sit substantia, praecedere in re corporea formam per quam res est corpus. Cum autem formatio generis et speciei, quae est actio intellectus, non sit fictitia, sicut est quando fingit non entia, ut montem aureum, cui nihil respondet extra in re sed ex conceptione montis et auri format, scilicet montem aureum, necessario in re ipsa corporea aliquid erit super quod intellectus formet utrumque genus, substantiam scilicet et corpus, quae inter se solum ordinem prioritatis et posterioritatis ab intellectu conceptum habent, a quo habent rationem generum.

Non quod in natura rerum aliquid sit ad aliud ordinabile, cum in una re non sit prius et posterius respectu sui ipsius, nisi forte in illis in quibus essentia est in successione, quod non potest substantiae convenire; unde in ipsa non est ordo, ut dicitur septimo metaph., licet ordo sit in differentiis, quae ponuntur in definitione substantiae. Tota namque constituitur definitio ex ultima differentia. Quod ex hoc patet quia si aliqua alia differentia replicetur super illam, erit nugatio, ut si dicatur homo est animal bipes habens pedes, nugatio est: sub bipede enim includitur habens pedes, sicut ternarius in senario. Si autem dicatur habens pedes et addatur duos, non est nugatio.

Hunc autem ordinem inter differentias sola ratio facit. Quod ex processu philosophi ibid. Manifestum est.

Dicit enim quod vera definitio investigans substantiam rei, est ex genere primo et differentiis, quae postea non habent dividi per differentias per accidens. Ratio autem quare genus primum debet poni in definitione est quia genera intermedia nihil aliud sunt nisi genus primum cum differentiis additis. Ut si in definitione hominis ponatur animal, quod est intermedium genus, manifestum est quod nihil aliud est animal quam substantia, quae est genus primum, cum his differentiis, quae sunt animatum sensibile.

Non solum autem hoc genus dividitur per differentias, sed differentiae illae iterum per alias differentias dividuntur. Sed hoc fieri necesse est per differentias per se, et non per accidens: puta, animal dividitur per habens pedes, et non habens pedes.

Habens autem pedes non dividitur per alatum et non alatum, quia accidit quod dividatur sic; sed per se dividitur per habens pedes duos vel non habens pedes duos, et sic necesse est differentias dividi, quia illae sunt remotiores a genere quam primae. Alatum autem et non alatum non plus distant ab animali quam habens pedes et non habens pedes.

Quomodo autem unum fiat ex genere et his differentiis, docet per hoc quod genus non est praeter suas species: non enim est animal, quod non sit homo vel equus. Si enim inveniretur aliquid praeter speciem, quod dicatur genus, illud non erit genus sed materia. Licet namque idem secundum nomen conveniat generi et materiae, non tamen erit idem secundum rationem.

Materia enim cum sit pars integralis rei, non praedicatur de re; genus vero cum praedicetur de re, oportet quod totum significet.

Corpus namque, quod est materia hominis, habet de intellectu suo tres dimensiones cum aptitudine ad formam hominis supervenientem, sine eo quod ipsam contineat implicite vel explicite. Corpus autem ut est genus, est substantia completa, ultima forma, indeterminate tamen: cuius species erunt substantiae perfectae per easdem formas determinatas, ut per formam hominis aut bovis. Sicut enim quando privatio est innominata, aliquid dicitur fieri ex simplici materia, ut si figura fiat ex ligno constat quod fit ex infigurato; ita cum forma est sine nomine, simpliciter nominatur ex materia, et ideo dicitur fieri compositum ex materia et forma.

Et hoc ideo est, quia hoc non contingit ubi est aliqua forma determinata, sed ubi est forma communis. Compositum namque ex materia et forma commune est genus.

Unde ex hoc est quod animal quod est genus, non est praeter speciem aliquam, quia formae specierum non sunt aliae a formis generis realiter, sed tantum differunt sicut differentia communis et proprii sive determinati et indeterminati; et ideo differentia non additur generi sicut diversa essentia a genere, sed quasi aliquid in genere contentum implicite.

Genus ergo, licet esse non possit sine specie, intelligi tamen posset sine specie, et dividi per differentias communiores et pluribus convenientes quod uni speciei, inter quas certus ordo reperitur: aliter non referret quae illarum ante, et quae post poneretur; et ideo ipsum ordinem sola ratio facit, cui unum reale respondet, tamen multiplex ratione.