DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 2

De transcendentibus.

Sunt autem sex transcendentia, videlicet ens, res, aliquid, unum, verum, bonum: quae re idem sunt, sed ratione distinguuntur.

Sicut enim in demonstrationibus resolvere oportet omnes propositiones usque ad principia ipsa, ad quae necesse est stare rationem, ita in apprehensione praedictorum oportet stare ad ens, quod in quolibet cognito naturaliter cognoscitur, sicut et principium in omnibus propositionibus quae sunt post principia continetur. Unde oportet omnia alia aliquid addere supra ens, quod de intellectu entis non sit: nihil enim addere possunt, de cuius intellectu ens non sit.

Dupliciter igitur contingit addere aliquid super aliquid.

Aliquando namque illud cui fit additio non est de intellectu eius quod additur: sicut individuum addit supra rationem speciei materiam individualem, de cuius intellectu non est species ipsa. Et talis additio est realis. De intellectu tamen constituti ex specie et illo addito, est species ipsa: sicut de intellectu socratis est homo.

Aliquando autem illud cui fit additio est de intellectu eius quod additur: sicut ens est de intellectu omnium; aliqua tamen addere dicuntur supra ens, quia aliquid important quod de ratione entis non est. Et talis additio non potest esse nisi rationis tantum, cum nullam rem importent quae non sit ens, licet aliquid dicant quod ens non dicit.

Quod autem additum sit de intellectu eius cui fit additio, non contingit: homo enim ponit super animal, et id quod ponit, non est de intellectu animalis; animal vero nihil ponit super hominem, quia quidquid animal dicit, homo dicit, et amplius.

Supra ens igitur quod additur, si dicit aliquam specialem rationem entis, sicut substantia dicit specialem modum existendi, qui est per se esse, oppositum necessario oportebit addere alium modum entis, sicut esse per aliud: unde quod sic addit supra ens, non potest esse in aequo cum ente.

Et isto modo praedicamenta addunt supra ens, quae ad invicem dividuntur secundum specialem modum quem unumquodque supra ens addit. Si autem per additamentum ipsum non dicatur aliquis specialis modus entis habens in se aliquam oppositionem, quod se habet ex additione tali ad ens, in aequo erit cum ente.

Hoc autem dupliciter contingit: uno modo quando additio fit super ens absolute; alio modo quando fit additio ad ens comparatum ad aliquid quod habet convenientiam cum omni ente, cuiusmodi est anima.

Quando autem aliquid addit super ens absolute, aut accipitur affirmative, aut negative.

Si affirmative; aut dicit ipsam rem habentem esse quod est actus entis, aut dicit unde hoc inest rei, et hoc est prius re naturaliter. Non autem habet res aliunde quod sit, nisi per indivisionem; divisio enim facit rem non esse: et ideo eorum quae sunt, quaedam sunt indivisibilia actu et potentia, ut incorporalia; quaedam vero sunt indivisibilia actu, et divisibilia potentia, ut corporalia.

Universaliter tamen unumquodque in quantum est, indivisum est.

Unum autem significat indivisionem quae aequiparatur enti; et ideo unum idem est quod ens secundum rem, licet rationem quamdam addat super ens, per quam unumquodque habet quod sit ens. Omne enim quod est, ideo est, quia unum numero est, secundum boetium. Sed cum indivisio dicat privationem divisionis, unitas autem sit indivisio, necessario unitas dicet privationem divisionis.

Et ideo manifestum est, quod unitas non importat privationem multitudinis, quia, cum privatio sit posterior illo quod privatur, si unum privaret multitudinem, sequeretur quod esset posterius multitudine; et cum habitus sit de definitione privationis, sequeretur quod unitas definiretur per multitudinem: quod est falsum, quia tunc foret circulus in definitione: nam multitudo definitur per unitatem: multitudo enim est aggregatio unitatum.

Et ideo unum quod convertitur cum ente, non importat privationem divisionis entis quae est per quantitatem, quia ista divisio pertinet ad unum genus particulare entis, et non posset cadere in definitione unius, cum sit particularius quam ipsum unum quod definitur; sed dicit privationem formalis divisionis, quae est per opposita, cuius radix prima est affirmatio et negatio: illa enim sic dividuntur, quod unum non est aliud.

In intellectu igitur primo cadit ens; secundo divisio; tertio unum quod divisionem privat: et consequenter multitudo, in cuius definitione cadit unitas, sicut et in ratione unius cadit divisio. Et tamen divisa praedicto modo rationem multitudinis habere non possunt, nisi unicuique divisorum ratio unitatis applicetur.

Hoc est igitur quod unum addit super ens; privationem scilicet divisionis, quae omne ens concomitatur.

Si autem dicat ipsum quod habet esse manifestando in supposito illo unde est, sic res addit super ens, ut Avicenna dicit in metaph. Sua. Unaquaeque enim res habet certitudinem, qua est id quod est.

Si autem accipiatur negative, sic aliquid addit super ens. Aliquid namque idem est quod aliud quid, quod idem est quod non-hoc: omne namque ens est aliquid, ita quod non nisi illud solum.

Si autem illud quod additur super ens sequatur ens in comparatione ad animam, quae quodammodo est omnia (in anima enim est duplex potentia, intellectus scilicet et voluntas, quarum altera omnia cognoscere potest, altera autem amare), sic accipiuntur verum et bonum.

Verum enim addit supra ens rationem cognoscibilis: unde verum importat ordinem quemdam entis ad intellectum, qui non importatur in nomine entis absolute dicti.

Sed bonum addit rationem appetibilis: eo enim est ens bonum, quo est appetibile.

Unde bonum importat ordinem entis ad appetitum, sicut verum ad intellectum; sed diversimode: quia motus intellectus est ad seipsum, motus autem appetitus est ad rem extra. Et ideo secundum philosophum sexto metaph., bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum in intellectu.

Ens autem absolute dictum, super quod omnia ista addunt rationes certas, communissimum est in se. Et ideo plurimas divisiones habet, quarum aliquae trahunt ad naturam generis, de quibus principaliter intendimus agere. De hoc enim alias tractatum fecimus specialem, cuius sententiam pro parte recitabimus, suppletiones necessarias in certis locis inserendo.