DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 6

Ostenditur quomodo praedicatur genus in metaphysicis et logicis.

De ordine generis ad contenta sub eo.

Nunc igitur superest ostendere differentiam inter substantiam secundum quod est genus primum et secundum quod dividitur contra accidens: sic enim facilius scietur quomodo praedicetur et usque ad quem terminum descendat eius praedicatio ad contenta in suo genere.

Ad cuius evidentiam sciendum est quod eaedem sunt differentiae divisivae generum et constitutivae specierum. Ens autem non potest habere aliquas differentias divisivas, ut supra probatum est, sed quosdam modos distinctivos habet. Et ideo in substantia secundum quod est primum praedicamentum, ut in septimo metaph. Dicitur, ratio entis perfecta reperitur, et non constituitur per aliquam differentiam constitutivam, et ideo sic est genus, quod nullo modo species esse potest. Ex quo ostendi potest nullam formam realem esse in substantia, secundum quod est genus primum: ex qualibet enim forma substantiali differentia aliqua trahi potest, et hoc supra ostensum est.

Per quemdam igitur modum specialem superadditum enti oportet accipere naturam substantiae. Hic autem modus specialis est, non generalis, includens in se oppositionem quamdam. Unde omni enti non convenit iste modus. Specialis est ergo, et non generalis, ut dictum est supra: est enim per se esse et non in alio, per quem modum substantia dividitur contra accidens.

Sed super hoc ratio generis addit ordinem ad contenta sub eo, qui quidem ordo importatur in uniformitate eius ad inferiora exteriora. Hanc autem uniformitatem habet per actum intellectus, ut dictum est.

Potest igitur substantia quae est primum genus dici ens per se existens, implicite continens in se sua inferiora; ita tamen quod per se existens non ostendat aliquod universale esse separatum, ut Plato posuit, sed secundum quod per se opponitur ei quod est esse in alio, quod est proprium accidentis, sine quo esse non potest, ut dicitur in praedicamentis.

Ex hac igitur diversitate quae est in substantia, sciri potest quomodo et de quibus substantia praedicari habet, secundum tamen quod genus est implicite continens sua inferiora, quia potestate continet suas differentias, per quarum additionem efficiuntur et constituuntur sua inferiora: et tantum descendit sua praedicatio, quantum et differentiae constituentes.

Divisio autem differentiarum stat ad species specialissimas, quia sub eis nihil est nisi individua, quae dicunt privationem divisionis per partes subiectivas: nam individuum non habet partem subiectam sibi de qua praedicetur, cum a prima substantia nulla sit praedicatio, ut dicitur in praedicamentis.

Ultimum enim de quo praedicatur substantia in linea praedicamentali, erit aliquod suppositum, ut aliquis homo vel equus vel bos, respectu cuius ex genere primo et differentia aliquod genus constitutum, scilicet animal de ipsa praedicatur, ut puta: socrates est substantia, et est animatus sensibilis: ex quibus constituitur animal, quod de socrate praedicatur.

Isto enim modo facile est scire de quibus praedicatur aliquid ut genus, et de quibus non praedicatur.

Unde manifestum est quod de manu hominis vel pede non praedicatur substantia, secundum quod est genus. Sic enim cum manus sit animata sensibilis, si cum hoc esset substantia manus, ita foret animal. Unde manifestum est quod animatum et sensibile iterum non praedicantur de manu secundum quod sunt differentiae generis alicuius, quia differentia non praedicatur de aliquo, de quo non praedicetur genus ipsum. Cum ergo manus non sit animal, non erit animata secundum quod animatum est differentia, nec substantia secundum quod est genus. Erit ergo manus substantia secundum quod dividitur substantia contra accidens, et tantum sic.

Ratio enim eius sic accepta est per se esse, et non in alio, quod est proprium accidentis, quod non potest esse sine eo in quo est. Ipsa enim sic accepta, una est et non plurificata in suis suppositis, in quibus plurificatur secundum quod est genus, propter multitudinem differentiarum constituentium diversa supposita diversarum specierum, ut supra dictum est.

Substantia igitur secundum quod habet naturas rerum sub se diversas, super quas fundatur, in se unum quidem est, cuius unitas non descendit, sub eo sed statim in inferioribus multiplicatur, licet sit unum sub intentione universalis, sicut de aliis dictum est, et sic contra accidens dividitur.

Inde est quod, licet substantia praedicetur de duabus manibus hominis, non tamen dicendum est quod duae manus sint duae substantiae, cum potius sint partes unius substantiae, quam duae substantiae: unde in partibus in toto manentibus non habet substantia multiplicari, cum non praedicetur de eis ut natura in inferioribus, quae sunt partes subiectivae, recepta, et consequenter multiplicata, sed ut contra accidens dividitur, ut dictum est. Manus enim vel pes est substantia secundum quod substantia contra accidens dividitur, cuius esse est esse in alio et non per se: cum accidens sit in alio ut in subiecto, pars autem est in toto, non ut accidens in subiecto, ut dicitur in praedicamentis.

Accidens autem est in subiecto tanquam impossibile sit ipsum esse sine eo, ut Paulo ante dixit philosophus.

Ex quibus concluditur per connexionem philosophi: cum accidens non possit esse sine eo in quo est, pars non est in toto ut accidens in subiecto, quia pars sic est in toto quod tamen sine toto esse possit, non quidem sub ratione partis, cum pars importet relationem ad totum (unde pars, ut pars, sine toto esse non potest, cum relativa sint simul), sed secundum quod res quaedam est. Cum autem materia non possit esse per se, pars autem per se esse possit, cum in hoc differat ab accidente, sed non secundum quod pars est, sed secundum quod ens per se quod inest sibi a toto, necessario in eo quod pars est, est aliqua compositio materiae et formae, non quidem actualis sed quasi habitualis in parte quae possit subsistere a toto divisa quia quod actu subsistit convenit sibi non secundum quod pars est, quia hoc habet a forma totius a qua esse habet actu pars participative tantum, cum impossibile sit duo esse substantialia in una re ponere, nisi illa res sit duo entia, cum esse sit actus entis. Compositum ergo ex illa materia et forma non erit aliquod ens actu. Unde nec istam formam aliquod esse sequitur, cum esse non sequatur formam nisi quando compositum est per se existens, cuius est esse actu.

Et ideo substantia secundum quod dividitur contra accidens, de illo composito non praedicatur: non enim est per se existens ut totum, neque in toto ut pars quae a toto participat esse, sed est in toto in potentia propinqua ad esse debitum sibi secundum essentiam formae, quae in ea est sine proprio esse. Unde ad genus non spectat per se ut suppositum, vel per reductionem ut pars, quamdiu in toto est isto modo, in essentia scilicet sine esse, vel per se, vel participative. Sed potius pertinet ad genus ut ad principium materiale compositi nondum per se existentis, sed futuri per resolutionem: cum materia per illam formam nondum sit transmutata ad esse in actu qui est finis formae eductae de potentia materiae: cum pars esse actu tantum habeat a forma totius, cum qua solum in rebus diversarum naturarum poterunt aliae formae in essentiis produci de potentia materiae: cum partes diversae in natura unam rem constituant cum hoc quod natae sunt per se esse. Ideo, ut dicit Aristoteles, necesse est per aliud et aliud hoc eis convenire. Cum autem per se existere incipiunt, tunc ad genus spectant; cum habeant rationem subiectivae partis, adhuc in gradu perfectiori sunt quam corpora simplicia.

Quod genus non numeratur in his de quibus praedicatur.

Ex dictis manifestum est quod, sicut substantia sub ratione generis non praedicatur de parte integrali rei subiectae, sed secundum quod dividitur contra accidens, potius ostenditur quid parti convenit, quam quid conveniat toti; ita necesse est animatum et sensibile de parte praedicari, non secundum quod sunt differentiae, quia non potest differentia praedicari de re de qua non praedicatur genus, sed secundum quod dividuntur contra inanimatum et insensibile. Et ideo rationabile non praedicatur de anima separata secundum quod est differentia, cum anima non sit animal; sed secundum quod designat potentiam animae, denominat animam.

Patet etiam ratio, quare non numeratur substantia in his de quibus praedicatur. Sic enim hoc convenit substantiae quasi quaedam differentia communis.

Non esse namque in alio communissimum est de omnibus quae substantiae debentur. Sub differentia autem communi non numeratur genus aliquod: isosceles enim et isopleuron et scalenon non numerant figuram quae est genus sub differentia communi, sed sub differentia trianguli.

Dividitur igitur figura per differentias suas, per triangulare scilicet et quadrangulare; et sub una istarum differentiarum, sub triangulari scilicet, continetur isosceles et isopleuron et scalenon. Sed si triangulus constitutus dividatur per differentias trianguli, ut per tria latera aequalia, vel per duo, vel per omnia inaequalia, non erit unus triangulus, sed tres trianguli, qui genere sunt una figura quia cadunt sub una differentia figurae, sed sunt tres trianguli.

Sic igitur substantia secundum quod dividitur contra accidens, quae est communis differentia eius (licet nulla differentia substantiam constituat, cum substantia genus non habeat, ut dictum est), non multiplicabitur in partibus de quibus praedicatur.

Ideo corpora duorum animalium, prout sunt partes duorum animalium, cum de eis non praedicetur substantia secundum quod est genus, cum non sint partes subiectivae sed partes integrales rei quae pars subiectiva est, non sunt duae substantiae, cum genus sub differentia communi non multiplicetur, sed una substantia sunt.

Nec possunt aliquae differentiae superaddi substantiae, per quas substantia numero eadem praedicetur de partibus in aliqua re existentibus, cum non possint esse partes subiectivae alicuius speciei specialissimae, ad quam divisio et multitudo differentiarum stat, ut dictum est. Solum enim per differentias ultimas numeratur genus. Quod manifestum est si dividatur genus per multas differentias per se et non per accidens, quousque deveniatur ad ultimam divisionem per quam species specialissimae constituuntur: quae adhuc unitatem retinent de natura sua.

Sed cum forma specifica recipitur in materia individuali, quae est principium individuationis et numerositatis (ex divisione enim quantitativa quae materialis est, causatur numerus, ut dicitur in tertio physic.); et numeratur forma specifica, et omnia quae in intellectu suo continentur, cuiusmodi sunt genera superiora.

Compositum autem ex materia individuali et forma specifica efficitur pars subiectiva, de qua solum praedicantur sua superiora, ut genera subalterna et species, quorum nihil est pars integralis rei: ideo non numeratur illud quod dicitur de partibus integralibus ad numerum partium.

Quod autem dictum est de substantia, dici debet de corpore, quod est genus secundum, et de aliis generibus, de quibus post dicetur.

Corpus enim secundum quod est genus non praedicatur de corpore hominis, dum est pars eius: quia si corpus hominis esset corpus, idest si de eo praedicaretur corpus quod est genus, cum corpus hominis sit animatum et sensibile, corpus hominis esset animal: quod patet esse falsum, cum homo sit animal: idem enim numero non praedicatur de toto et de parte in heterogeneis, et ita nec genus. Praedicatur ergo corpus de corpore hominis secundum quod dividitur contra incorporeum, et hoc est maxime commune corpori; ideo non numeratur quando praedicatur de diversis corporibus prout sunt partes. Quando autem mortuis hominibus, per se sunt corpora, tunc, cum habeant rationem partium subiectivarum, praedicatur de eis corpus numerose.

Manifestum est autem quod non numeratur corpus hominis mortui corpori vivo, ut possint dici duo corpora: licet per aliam et aliam formam fuerit corpus in actu in vivente et in mortuo, et non per eamdem.

De praedicatione rerum secundum rationem generis.

Ad huius igitur evidentiam considerandum est quod nomina primae intentionis sunt quae rebus sunt imposita absolute mediante conceptione, qua fertur intellectus super ipsam rem in se, ut homo vel lapis; nomina autem secundae intentionis sunt illa quae imponuntur rebus non secundum quod in se sunt, sed secundum quod subsunt intentioni quam intellectus facit de eis, ut cum dicitur: homo est species, animal est genus.

Quia igitur in rerum natura invenitur quod essentia rei a supposito differt non solum secundum operationem intellectus, sed in natura sua, ut docetur in septimo metaph.: ideo res naturae est nomen primae intentionis impositum ipsi supposito.

Sed quia per actum intellectus super ipsam naturam designatam per modum totius efficiuntur nomina intentionalia, ut species et genus, ideo super rem naturae inveniuntur nomina intentionum, ut puta suppositum, quod est nomen secundae intentionis ipsius rei, in quantum per actum intellectus fit praedicatio speciei de re naturae.

Et ideo res naturae vocatur suppositum, cum praedicatum sit superius naturaliter ipso subiecto. In quantum vero genus et species dicuntur universalia, res naturae dicuntur particulares.

Nominum autem significantium ipsa particularia, quaedam sunt communia omni generi, sicut particulare, individuum et singulare; quaedam autem in genere substantiae tantum, ut res naturae et suppositum, hypostasis et persona.

Cum ergo ratio substantiae sit per se existere, nullum istorum nominum conveniet nisi naturae rei completae existenti, et ideo nihil horum dicitur de parte rei: ideo pars rei non est suppositum, ut de ea aliquid praedicetur habens etiam rationem superioris, nec etiam aliquod aliorum quae significant particulare in genere substantiae.

Talia enim habent relationem ad speciem ipsam per se, et non per reductionem per aliud, et ideo ista non numerantur ad numerum partium: duae enim manus non sunt duo supposita nec duae hypostases.

Illa autem quae signant particulare in omni genere, sicut individuum et particulare, cum in omni genere sit stare ad aliqua quae non habent partes subiectivas, quod importatur in individuo, non requirunt aliquid per se existens de quo dicantur, cum praedicentur de accidentibus; et ideo de partibus praedicantur.

Ista enim nomina magis oppositionem quamdam important ad ipsas species rerum quam convenientiam, quod non in aliis reperitur. Individuum namque dicit privationem divisionis in partes subiectivas, quod tamen speciei convenit in generabilibus et corruptibilibus. Particulare etiam opponitur universali.

Ista igitur cum praedicentur de partibus, habent multiplicari sicut et partes: duae enim manus sunt duae res particulares, similiter duo singularia et duo individua.

Sed istud convenit magis particularibus accidentibus, quae tamen sunt partes subiectivae ad quas stat divisio in partes subiectivas, quam partibus rei, licet de partibus dici possit. Sed individuum dicit negationem talis divisionis potius quam statum eius, cum in tota re stet talis divisio.

Inde est, quod cum corpus non praedicetur secundum rationem generis subiectam intentioni universalitatis de parte hominis, non numeratur in talibus partibus. Non enim sunt duo supposita corporis, sicut nec duo supposita hominis. Si autem praedicetur de eis prout dividitur contra incorporeum, cum sic se habeat ut genus sub differentia communi, ut unum de eis praedicatur, cui si addatur aliquid eorum quae praedicata de partibus multiplicantur, ut particulare vel huiusmodi, cum hoc sit quasi differentia ultima, cuius est multiplicari et multiplicare superiora inferioribus, numerabitur corpus in eis.

Duae namque partes sunt duo corpora particularia, cum tamen absolute non sint duo corpora, ut corpus quod est genus in eis multiplicetur. Licet enim corpus acceptum secundum quod dividitur contra incorporeum non sit genus, ut natura particularis esse possit differentia ipsum dividens, tamen similitudinem habet cum corpore sub ratione generis cum differentia communi, in qua omnia ut unum accipiuntur.

Sicut namque omnes figurae eo quod figurae sunt, dividuntur contra infiguratum, ita omnia corpora eo quod corpora sunt, dividuntur contra incorporeum: et sic omnia corpora sub ratione universali comprehenduntur, et unum sunt. Quae quidem unitas removetur per additionem oppositi, cuiusmodi est particulare: particulare enim dicitur per oppositum ad universale.

Et haec est ratio quare cum additione particularis multiplicatur corpus de eis dictum, non autem absolute, cum de illis non praedicetur corpus genus, cum non sint plura supposita, sed corpus condivisum accidenti, quod habet unam rationem communem ad omnia corpora, ut dictum est.

Corpus autem sic dictum non est aliud realiter a corpore quod est subiectum intentioni universalitatis, quod dicitur corpus genus: immo idem secundum rem et diversum secundum rationem, cum corpus quod est subiectum intentioni tali sit res non incorporea. Unde corpus sic dictum, praedicatur de corpore quod est altera pars hominis, dum est pars.

Corpus vero quod est genus, praedicatur de corpore mortuo amissa ratione partis, quia iam potest esse suppositum in genere substantiae, cum sit per se existens, quod est proprium primae substantiae, ut dicitur in praedicamentis: unde illa non sunt duo corpora diversa numero, cum corpus quod est pars, non ponatur in numero corporum absolute et sine additione particularis, ut dictum est.

Verumtamen est sciendum quod corpus mortuum cum sit per se existens, suscipit praedicationem corporis secundum rationem generis, quia iam est unum suppositum et res naturae. Corpus tamen prout est pars non sic suscipit, quia non dicitur de eo corpus quod est genus, sicut nec dicitur de eo homo vel animal, ut dictum est; cum praedicatio generis de aliquo semper sit per speciem, quae consequitur formam rei. Corpus autem pars non pertinet ad speciem vel genus nisi participative et per reductionem, idest per naturam totius quod est in genere. Corpus vero mortuum absolute in genere et in specie est. Impossibile est autem ab eadem forma substantiali alicui conferri esse absolute et participative, cum esse participatum sit a toto parti communicatum, esse vero absolutum sit totius, cum nihil sibi ipsi sit totum et pars. Necessario igitur per aliam formam substantialem erit corpus mortuum corpus actu qui est actus absolutus, et corpus vivum corpus actu qui est actus participatus.

Quod de corpore christi mortuo genus praedicatur.

Ex dictis manifestum est quod non potest concludi quod corpus vivum et mortuum sint duo corpora diversa, etsi necessarium sit corpus mortuum per aliam formam esse corpus in actu quam per illam per quam erat corpus vivum corpus actu.

Si autem dicantur duo corpora particularia, ex hoc non sequitur quod sunt duo corpora realiter diversa, quia particulare non est differentia aliqua sumpta a forma specifica, quae realiter aliquid constituat, sicut est rationale. Nec propter hoc erunt unum simpliciter, sed secundum quid tantum, ratione scilicet communis, cum nihil de re priori sit iam nisi materia tantum.

Et licet hoc corpus mortuum mixtum sit habens certam proportionem miscibilium ad certam formam consequentem, quae est forma mixti, per quam efficitur sub corpore mixto: cum tamen totum hoc nos lateat (quia nec forma ipsa nobis nota est, nec proportio ipsa: per speciem autem unumquodque certificari habet et demonstrari), nihil autem nobis sit certius de illo quam quod habet tres dimensiones et plenam naturam corporis, reliqua autem nobis incerta sunt, ut dictum est: ideo speciem eius ponimus corpus sub ratione corporis, quia hoc de eo nobis notius est, licet in rerum natura super differentias corporis in eo reperiatur aliquid specialius. Illud enim pro specie accipiendum est, per quod certius et determinatius res innotescit, ut dicitur in praedicamentis.

Si autem sit aliquod corpus mortuum quod non habet rationem suppositi, cum non subsistat per se, sicut est de corpore christi in triduo, non videtur quod de illo corpus sub ratione generis praedicari possit, cum per se esse non habeat, sicut nec prius praedicabatur de illo vivo, quando erat pars hominis.

Ad cuius evidentiam sciendum est quod res naturae dicitur quod habet naturam aliquam cui accidit ratio suppositi, in quantum scilicet per se subsistit, quod semper evenit quando principia illius naturae constituunt suppositum ipsum. Si autem principia alicuius rei naturae coniuncta ad invicem alicui per se existenti adiungantur, rationem suppositi non habebunt, rem tamen naturae ipsa constituent in supposito, sed non suppositum.

Ideo in christo non sunt duae res naturae, sed una res duarum naturarum, quae tamen constituta est res illius naturae, humanae scilicet, per hanc naturam humanam; sed non est constituta suppositum, quod dicit aliquod absolutum per se subsistens per humanam naturam. Licet igitur idem sit hoc suppositum et res naturae humanae, aliunde tamen est res humanae naturae, aliunde suppositum: res enim naturae humanae est per principia humanae naturae, sed suppositum non. Cum igitur homo sit res naturae humanae, per principia naturae humanae constituitur homo ille non per se existens: homo enim non fuit sic assumptus, sed natura in suis principiis, ex quibus ad invicem coniunctis suppositum illud per se existens factum est homo. Et ideo filius dei naturam humanam assumpsit, et factus est homo, et ideo ratio suppositi homini convenit: ille enim homo fuit ab aeterno.

Per illum igitur hominem ratione suppositi per se existentis quod homo ille factus est, homo ille per se existere dicitur; non quod aliquid ex principiis naturae humanae tantum constitutum sit per se seorsum a verbo, sed quia res naturae humanae, quae per naturam humanam constituta est, est ipsum suppositum divinum quod per se existit. Unde et homo ille cum sit ipsum suppositum, per se existit in genere substantiae. Et ideo partes naturae humanae, corpus scilicet et anima, ad genus spectabunt per naturam illius totius quod per se est in genere illo.

Patet igitur quod diversimode sunt aliorum hominum partes in genere, et partes humanitatis christi, quia in aliis ex principiis naturae propriae erit aliquid per se existens, quod per se est in genere, et per ipsum alia erunt in genere per reductionem; in christo autem per principia humanitatis non constituitur aliquid per se existens, sed ipsum suppositum divinum per se existens complete et perfecte factum est res humanae naturae per principia naturae humanae. Unde res naturae humanae propter identitatem cum supposito divino erit per se existens: res enim humanae naturae in christo non est pars illius suppositi, ut praedicetur de supposito ipso, sed est ut ipsum totum, et ideo per se esse dicitur.

Erunt igitur partes naturae humanae in christo pertinentes ad genus et speciem per ipsam rem naturae humanae, quae constituta est per principia naturae humanae, ut dictum est: quae tamen res per se esse habet a supposito, cum quo identitatem habet, et non a principiis propriis, ut dictum est.

Ex quibus manifestum est quod partes humanae naturae in christo non reducuntur ad speciem vel genus per suppositum ipsum, cum illud per se non sit in genere, sed per rem naturae, quae est ut habens esse per se. Nec refert a quo habeat esse per se, aut a suis principiis, aut a verbo cui adiungitur: cum hoc universaliter tenendum sit quod principia per illud ad genus reduci habent quod per illa constituitur, et hoc semper est res illius naturae, cuius sunt illa principia. Cui quidem rei quandoque accidit ratio suppositi, quando scilicet habet per se esse; quandoque vero non, quando scilicet alteri adiungitur, ut dictum est.

Ex dictis igitur manifestum est quod corpus christi mortuum, licet per se non sit sicut corpora aliorum, res tamen est alicuius naturae habentis sua principia.

Et ideo genus de eo praedicatur, cum idem sit verbum, et res illius naturae, ratione cuius identitatis per se esse dicitur. Ratio enim suppositi accidentaliter se habet ad principia naturae sibi mutuo iuncta; res vero naturae essentialiter. Ideo semper ubi est res naturae constituta, erit praedicatio generis illius naturae et specierum de re suae naturae.