DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 9

Qualiter diversimode diversae scientiae oriuntur.

Ex dictis facile est videre quomodo scientiae diversae oriuntur et dividuntur, sicut et res subiectae.

Ens enim mobile est subiectum philosophiae naturalis, ut dictum est, et hoc idem corpus substantia est, cuius prima passio est quantitas, quae, in quantum est terminus corporis et propria eius mensura, ad eamdem scientiam pertinet. Sed in quantum in eo potest proportio attendi, quia considerari potest sine consideratione alicuius qualitatis sensibilis quae consideratione posterior est, et ideo in proportione sua non est accipere finem, et hoc idem est subiectum mathematicae, cuius subiectum non est realiter accipere distinctum a subiecto philosophiae naturalis, sed consideratione tantum.

De ipso vero ente mobili in communi est liber physicorum. Cuius prima species est mobile secundum locum, de quo est liber de caelo.

Corpus autem vel est simplex, vel est mixtum, et in utrisque est generatio et corruptio: ideo de generatione simplicium agit in libro de generatione.

Mixta autem quaedam sunt animata et quaedam inanimata. De generatione vero inanimatorum agit in Lib. Meteorol., ut de mineris et etiam de generatione impressionum.

Animata autem sunt tripliciter: quia de generatione animatorum anima vegetabili in Lib. De plantis. De generatione vero animalium in Lib. De anima. De homine in Lib. De anima, et de his quae sibi subiiciuntur.

In omnibus autem et circa praedicta laborat metaphysicus et logicus. De processu autem metaphysico dictum est sufficienter in physicis operibus nostris.