DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 8

In quo ostenditur per divisionem corporis quod unius rei unica tantum sit forma.

His visis, sciendum est quod prima divisio corporis, quod est genus, est per simplex et mixtum ex simplicibus.

In simplicibus autem non praecedit in natura aliqua forma ipsam formam elementi simplicis, ut supra ostensum est; et hoc facile est demonstrare.

Si enim accipiatur minimus ignis in quantitate (quod possibile est, quia res naturae habet terminum augmenti et diminutionis), si dividatur, non manet ignis, nec ex illo aliquod elementum generari potest. Forma autem ignis non destruitur sola, sed et corpus et substantia destruitur.

Aliter, cum corpus quantum sequatur corpus substantiam, si corpus remaneret destructo igne, cum corpus substantia non dicat quid sensibile, mathematica forent separata a sensibilibus: quod est impossibile.

Cum enim aliquid tale contingit, fit mutatio incontinens, quia non potest de potentia materiae alia forma educi. Cum igitur corpus mixtum ex simplicibus generetur, quae sunt media inter primam materiam et ipsum mixtum, in mixto autem non manent formae elementorum, ut dictum est, non erit invenire in mixto aliquam formam mediam inter materiam primam et ipsam formam specificam quae est forma mixti, cum nulla fuerit media inter materiam et formam elementi.

Unde grossi homines aliam viam generationis ponentes, diverterunt a philosopho, dicentes materiam primo informari forma substantiae et postea corporis, et sic descendendo ad ultimam formam quae est forma specifica, cum tamen philosophus supradictum modum generationis posuerit, dicens formam elementi immediate materiae inesse, qua deposita introducitur forma mixti.

Si enim primo induceretur in materia forma substantiae, et postea forma corporis, et postea forma elementi; cum ex quatuor elementis fiat mixtum depositis formis elementaribus, quibus depositis, si in materia mixti quae ex elementis fit necessario fuerit consimilis ordo, cum totum id materiale quod fuit sub quatuor elementis sit iam sub mixto; sequitur quod sub una forma mixti maneant quatuor formae substantiales, quarum quaelibet faciet corpus, et quatuor aliae formae, quarum quaelibet faciet substantiam. Ex illis enim non potest fieri unum corpus, cum maneant illae formae in essentia sua, nec substantia una similiter; quodlibet ergo mixtum est quatuor corpora (propter naturam enim illius corporis dicunt praedicari corpus de re ipsa), et similiter erunt quatuor substantiae eadem ratione. Et ideo impossibile est in mixto esse aliquam formam praeter formam mixti.

Corpus autem mixtum multiplex est, quia multae sunt proportiones miscibilium in mixto, unde necesse est diversas species mixtorum constitui.

Quaedam enim sunt mixta uniformia, sicut lapides et metalla, in quibus est magna multitudo specierum, et talia sunt omnia inanimata.

Alia sunt mixta difformia, ut plantae et animalia, et haec sunt animata, et quanto sunt perfectiora tanto maiorem difformitatem requirunt. Quae enim nata sunt plures et diversas operationes exercere, necessario in eis erit maior diversitas organorum.

Et ideo inter animata minima diversitas est in plantis, cum non sint principia multarum operationum, in quibus tamen reperitur magna diversitas specierum. Sed horum omnium genus proximum et subalternum est corpus animatum. Nec oportet addere eius principium esse animam vegetabilem: sic enim nihil esset realiter diversum, cum constet ipsam esse primum principium vitae in omnibus quae apud nos vivunt.

Super corpus autem animatum simplex aliquid reale addit altera eius species, animal scilicet; quod manifestum est ex operationibus utriusque: quia super operationes vegetabiles, quae sunt generare, nutrire, et augmentare, in animali reperitur actio quaedam realis superaddita, scilicet sentire.

Cum igitur in animali cum operationibus quae apparent in plantis inveniatur actio superaddita quae est sentire, necessario oportet dicere sensitivam animalis in sua essentia utrumque obtinere: ne si dixerimus in animali esse vegetabilem distinctam in essentia a sensibili, cogamur in quolibet animali duas animas ponere; quia sequeretur tandem in homine tres animas esse, cum super alia animalia nobilissimam actionem habeat realiter ab aliis actionibus diversam, intelligere scilicet, super quam non invenitur aliquid quod addat actionem nobiliorem. Et ideo propter additionem talis differentiae, super quam nihil invenitur, animal est ultimum genus.

Non solum autem post sensibilem animam, unde accipitur animalis ratio, diversitas realis reperitur in homine, sed in aliis in quibus differentiae a se realiter diversae secundum rationem formarum et non solum secundum rationem materiae reperiuntur, ut patet de equo et asino et aliis huiusmodi. Cum autem certum sit quamlibet istarum formarum alicuius mixti esse, et propter diversitatem quae est in natura formae unius ad alteram diversitatem materialem esse in mixtione, quae respondet diversitati formarum, sic in eadem specie diversitas formarum est propter diversitatem mixtionis, quae materialis est. Solum autem simplicia corpora ordinantur ad generationem mixti, ut dictum est. Impossibile igitur erit in aliqua re sive animata sive inanimata nisi unam formam ponere, cum formae elementares manere non possint.