DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 1

De ente.

Quoniam omnis creatura generis limitibus continetur, ne circa naturas rerum aliquis error causetur, de genere et difficultatibus ipsum contingentibus aliquid, quo facilius scientiarum a se invicem diversarum ortus processusque discerni possit, dicere intendimus, initium sumentes ab illo ad quod intellectum omnem incipere et resolvere necesse est. Hoc autem dicimus ens; ens namque est obiectum intellectus primum, cum nihil sciri possit nisi secundum quod est ens actu, ut dicitur nono metaph.. Unde nec oppositum eius intelligere potest intellectus, non-ens scilicet, nisi fingendo ipsum ens aliquo modo: quod cum intellectus apprehendere nititur, efficitur ens rationis. De quo modo entis dicitur in quinto metaph., quod ens uno modo dicitur, de quo possunt propositiones formari, etiam si essentiam non habeat.

Ens igitur est cuius actus est esse, sicut viventis vivere. Sic enim se habent haec tria ad invicem, ens, esse et essentia, sicut vivens, vita et vivere. Vita enim est principium quo vivens vivit, et essentia est principium quo ens est; nisi quod vita et vivere significant actum, vita in abstracto, vivere vero in concreto, sicut cursus et currere, unde non est vita sine vivere; essentia tamen non semper constituit esse.

In ente autem sic accepto duplex analogia reperitur. Dicitur enim ens de deo et creatura, sed per prius de deo, et per posterius de creatura; licet verius sit deum esse super omne ens, quam esse ens, sicut dicit dionysius et Damascenus. Propter hanc tamen analogiam non sequitur ens esse prius utroque, deo scilicet et creatura, sicut prius est ens substantia et accidente, de quibus analogice dicitur.

Ad cuius evidentiam est sciendum quod quando tota ratio analogi reperitur in altero de quibus praedicatur, sicut tota ratio entis absolute in deo reperitur, tunc non erit praedicatum prius utroque, cum praedicatum non excedat subiectum.

Cum vero tota ratio praedicati in neutro subiectorum est, necesse erit praedicatum prius esse et communius utroque subiecto, sicut tota ratio entis non salvatur in substantia quae est genus primum, cum ens divinum non includat.

Ens autem genus esse non potest, ut docetur in octavo metaph. Et in tertio.

Nulla enim differentia participat genus: quia genus sumitur a materia, differentia vero a forma: sicut rationale a natura intellectiva, animal vero a sensitiva. Forma autem non includitur in materia actu, sed in potentia tantum. Similiter differentia non pertinet ad naturam generis, sed genus continet differentias potestate; et ideo differentia non participat genus, quia cum dico rationale, significo aliquid quod habet rationem, nec est de intellectu rationalis quod sit animal. Illud autem quod participatur, est de intellectu participantis.

Nulla autem differentia potest accipi, de cuius intellectu non sit ens: unde manifestum est, quod ens non potest habere differentias sicut genus habet.

Et ideo ens genus non est, sed est de omnibus communiter praedicabile analogice.

Similiter dicendum est de aliis transcendentibus.