DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 10

In quo ostenditur ratio novem generum accidentis.

Nunc superest de novem generibus accidentium tractare.

Sciendum est igitur quod in accidentibus in rerum natura non est aliquid correspondens operationi intellectus, eo modo quo possint rationem generis et differentiarum recipere, sicut est in substantia. Essentia enim accidentis designata in abstracto non videtur ens aliquod significare, cum abstractum significet ut per se existens, accidens autem per se esse non potest: unde accidens in abstracto non videtur ens aliquod significare.

Sed significatio quae importatur in nominibus non pertinet ad naturas rerum nisi mediante conceptione intellectus, cum voces sint notae passionum quae sunt in anima, ut dicitur in libro perihermenias. Intellectus autem potest seorsum intelligere ea quae sunt coniuncta. Illud autem quod seorsum accipitur, videtur ut per se existens, et ideo designatur nomine abstracto, quod significat remotionem eius ab alio.

Sed nomina abstracta non important res per se existentes in genere substantiae: ut humanitas nomen abstractum est, non tamen per se existit. Sic ergo per actionem intellectus nomina abstracta accidentium significant entia, quae quidem inhaerent, licet non significent ea per modum inhaerentium.

Unde per actionem intellectus efficiuntur nomina quasi res quaedam, quibus idem intellectus postea attribuit intentiones generum et specierum.

In substantiis vero in natura rerum fuit super quod intellectus fundaret intentiones universales. Cum autem accidens non sit compositum ex materia et forma, non potest genus et differentia sumi in eo, sicut sumitur in substantia genus a materia, differentia a forma; sed in unoquoque accidentium genus debet sumi ab eo quod prius in eo reperitur, differentia vero ab eo quod postea accidit.

Primum autem quod invenitur in quolibet accidente est specialis modus entis includens diversitatem quamdam ad alios eius modos: sicut in quantitate est specialis modus entis per aliud, scilicet quod sit mensura substantiae; et in qualitate, quod sit dispositio eius; et sic de singulis.

Quod autem in genere diversitas quaedam accipi possit, manifestum est. Nam licet res unius generis non differant ab invicem propter suum genus, sed potius conveniant; res tamen diversorum generum suis generibus diversificantur, sicut, licet rationale differat ab irrationali, quae tamen conveniunt in animali, homo tamen differt a non animali per animal. Et ideo in generibus accidentium invenitur diversitas alia ab illa quae est per differentias generis inter res eiusdem generis.

Differentia vero debet sumi in eis per aliquid quod in illo modo a quo genus accidentis acceptum est, implicite continetur.

Hoc autem invenitur in diversitate principiorum ex quibus causantur: sicut, verbi gratia, ratio mensurae reperitur in quantitate, et hoc est commune omni speciei quantitatis, et ab hoc est acceptum nomen generis. Sed constat quod successiva sunt diversa principia in natura sua a permanentibus; et ideo naturaliter diversas habent mensuras. Et inde est quod, cum definiuntur accidentia in abstracto, subiectum ponitur in eorum definitione oblique, et secundo loco; et hoc est proprium differentiae, ut cum dicitur simitas est curvitas nasi, per quod differt simitas a curvitate quae est in ligno.

Accidentia autem in concreto dicta non sunt in genere nisi per reductionem, ut album vel musicum et huiusmodi.

Aliquando autem propria principia accidentis quae sunt in loco differentiae, latent: et tunc loco illorum ponimus eorum effectus. Sicut lucis effectus est disgregare cum intensa fuerit: quae est principium albedinis: ideo aliquando ponimus disgregativum in eius definitione, sicut dicimus quod albedo est color disgregativus visus.

Disgregativum enim non est differentia absoluta in eodem genere cum colore, sicut est rationale cum animali, sed est differentia sumpta a subiecto coloris exprimens excessum quemdam in receptione lucis.

Unde accidentia definitionem non habent per res proprii generis, cum non dicant quid simpliciter, sicut dicit substantia.

Cum enim quaeritur quid est albedo, respondetur: color; est enim color quid albedinis, sicut animal hominis. Sed animal quod dicit quid hominis, dicit substantiam simpliciter. Et ideo color qui dicit quid albedinis, magis dicit substantiale, quam substantiam, quia substantiale dicitur quod modum substantiae induit etsi substantia non sit.

Inter omnia autem accidentia quantitas est propinquior substantiae. Et hoc manifestum est: quia sicut subiectum quantitatis est divisibile per se, in partes scilicet essentiales, ita quantitas habet propriam divisionem, per partes scilicet quantitatis.

Et ideo si quantitas esset separata a substantia, non oporteret quod esset una tantum, quia potest dividi propria divisione in multa. Albedo vero si esset separata, necessario foret tantum una, cum non haberet in natura sua unde dividatur, sed a natura quantitatis.