DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 3

De quadruplici divisione entis.

Sciendum igitur est, quod in quinto metaph. Dividitur ens quadrupliciter.

Prima enim divisio entis ibi posita est, quod ens uno modo dicitur secundum se, alio modo secundum accidens.

Secunda vero divisio entis est, quod ens uno modo dicitur substantia, alio modo accidens: et haec est divisio entis per decem praedicamenta. Ex quo patet, quod haec divisio entis non est eadem cum prima, ubi dividitur ens in ens secundum se dictum, et secundum accidens.

Harum autem differentia est quia ens dicitur substantia vel accidens secundum absolutam entis considerationem, sicut albedo dicitur accidens, et homo substantia; sed in primo modo oportet accidens subiecto componi, unde secundum se vel secundum accidens dicitur, quando aliquid praedicatur de aliquo secundum se, vel secundum accidens. Ens vero dividitur in substantiam et accidens, quia in natura sua est substantia vel accidens: ideo subdit philosophus quod ens secundum accidens dicitur tripliciter: scilicet quando accidens praedicatur de subiecto, vel accidens de accidente, vel subiectum de accidente.

Divisio autem entis in substantiam et accidens, est divisio entis per se dicti: illa enim per se sunt, quae continentur in figuris praedicationis, ut ibidem dicitur. Cum autem ens contrahi non possit, sicut genus contrahitur per differentiam, ut dictum est, oportet quod ens contrahatur ad praedicta per diversum modum praedicandi. Eorum autem quae praedicantur, quaedam significant quid, quaedam quantum, quaedam quale, et sic de ceteris; ideo oportet quod unicuique modo praedicandi esse idem significet: ut cum dicitur homo est animal, esse significat substantiam; cum vero dicitur homo est albus, esse significat qualitatem; et sic de aliis praedicamentis, de quorum ortu infra dicetur.

Tertio modo dicitur ens, quod significat propositionem quam facit intellectus componens et dividens, cuius compositionis veritas est veritas rei per causam: eo enim quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa. Veritas autem propositionis significatur per hoc verbum est: quae comparatur ad existentiam rei sicut effectus ad suam causam: ex hoc namque quod aliquid in rerum natura est, sequitur veritas in propositione, quae illud significat quod ipsum verbum est.

Sed quia illud quod in se est non ens, intellectus accipit ut ens, sicut negatio et privatio, ideo talia dicuntur esse, quando formatur propositio de eis per ipsam copulam est, licet non respondeat esse a parte rei, eo quod talia essentias non habeant, quae sunt principia existendi. Et hoc ideo est, quia accidit rei quod de ea aliquid dicatur vere per intellectum, cum res non referatur ad scientiam, sed e contrario.

Quartus modus quo dividitur ens, est per actum et potentiam. In omnibus enim praedicamentis aliquid reperitur in actu et aliquid in potentia; et ideo haec divisio entis est in sua communitate, cum reperiatur in omni genere entis: sine qua nihil est in genere; et ideo deus in genere non est, cum non sit in eo potentia et actus.

Id enim in genere est, quod determinatum et limitatum est ad aliquem specialem modum entis: sed determinari est potentiae per actum: unde omne id in genere est, in quo est potentia et actus. Omne enim quod est in genere, natum est habere aliquid prius se, respectu cuius est in potentia necessario, quia in diversis actus necessario est prior potentia, in eodem vero potentia praecedit actum; et ubi reperitur potentia et actus, necessario erit ibi genus. Cum igitur in omnibus citra primum sit potentia et actus, omnia praeter ipsum erunt in genere.

Ideo licet ens quod est subiectum philosophiae primae non sit genus, nec in genere, ut dictum est; tamen nobiliores partes entis, substantiae scilicet separatae, necessario erunt in genere. Et quia accidens est imperfecta pars entis, sed perfecta ratio entis in substantia reperitur, perfectior pars entis ad genus substantiae spectabit, de quo primo agendum est.