DE NATURA GENERIS

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

Capitulus 7

Qualiter praedicatur genus in naturalibus et mathematicis.

Quod res secundi generis non est una super quam fundatur unitas rationis.

De metaphysica autem et logica consideratione rerum quae ad omnia se extendunt, actum est. Nunc vero de naturali et mathematica restat agendum.

Sciendum est igitur quod antiqui philosophi scientiam naturalem primam philosophiam putaverunt, sicut etiam putaverunt primum ens esse corpus. Sed philosophus in sexto metaph. Docet quod naturalis philosophia est de quodam particulari ente habente in se principium motus et quietis: unde et materiale ens est, quia materia est in omni eo quod per se movetur.

Subiectum enim philosophiae naturalis est ens mobile. Et ideo sua consideratio, secundum philosophum ibid., est circa ea quae sunt in materia, ut in pluribus; quod dicit propter animam humanam quae pertinet etiam ad physicam, in quantum est forma corporis, licet per se esse possit: ideo scientia naturalis subalternatur metaphysicae.

Ad cuius evidentiam considerandum est, quod dupliciter convenit unam scientiam alteri subalternari. Uno modo quando subiectum unius est species subiecti alterius, sicut homo est species animalis, et animal est species corporis naturalis; ideo scientia de animalibus, subalternata est scientiae naturali. Alio modo quando subiectum inferioris scientiae non est species subiecti superioris scientiae, sed se habet ad illud ut materiale ad suum formale; per quem modum perspectiva se habet ad geometriam. Geometria enim agit de linea et aliis dimensionibus absolute et formaliter ad nullam materiam applicando: non enim agit de linea in ligno vel aere; sed perspectiva agit de linea secundum quod est in aliqua materia in qua videri possit, unde agit de linea visuali. Linea enim visualis non est species lineae, sicut nec triangulus ligneus est species trianguli: differentia enim non sumitur a materia. Et haec est ratio quare non est aliqua specialis scientia de linea recta vel circulari, sicut est de linea visuali: quia rectum et circulare sunt propriae differentiae lineae, visuale autem non, sed est alterius et extraneae naturae; et ideo scientia specialis est de linea visuali, et non de linea recta vel circulari.

Isto modo naturalis scientia, quae applicat naturam entis ad naturam sensibilem, est sub metaphysica, quae considerat de ente absolute: quia ens mobile non est species entis, cum ens non sit genus, ut dictum est. Ens igitur mobile est subiectum naturalis philosophiae, quae dividitur secundum divisionem entis mobilis in suas species: scilicet in ens mobile motu locali tantum, sicut est corpus caeleste, et in ens mobile motu generationis et corruptionis, et sic de aliis. Haec tamen divisio magis pertinet ad logicum quam ad physicum, cum sit generis in suas species.

Sicut enim supra dictum est quod substantia quae est primum genus non habet aliquam unam rem supra quam fundatur, sed supra diversas res, a quibus tamen ratio unitatem quamdam accipit, ratione cuius dicitur genus unum; ita ens mobile, quod est subiectum naturalis philosophiae.

Nec dico corpus mobile; quia omne corpus probatur esse mobile in lib.

Physic.. Hoc enim secundum genus non habet aliquam unam rem naturalem supra quam fundatur, sed fundatur supra diversas res, quas tamen quia apprehendimus in pluribus convenire, scimus corpora superiora cum inferioribus in eodem genere corporis esse, sicut substantias separatas cum materialibus, de quibus supra dictum est.

Quod autem generabilia et corruptibilia, et mobilia motu locali tantum, sunt duae species entis mobilis, de quo in communi agitur in Lib. Physic., magis ostendit eorum convenientiam secundum logicum quam secundum naturalem. Substantiae enim corruptibili et incorruptibili nihil est commune nisi logice tantum, cum plus differant quam genus aliquod reale, ut dictum est. Unde in quinto metaph.

Dicit philosophus, ubi docet quae differunt in genere physico, quod illa differunt genere quorum subiectum primum est diversum: sicut primum subiectum coloris differt a subiecto primo saporis, sicut superficies ab humore; et sic differunt quia non reducuntur in unum subiectum, quantumcumque fiat resolutio utriusque.

Si enim posset fieri unum de illis per aliquam resolutionem realem, non differrent simpliciter in subiecto primo, nec per consequens in genere. Ut puta materia ignis differt a materia aeris: sed si fiat resolutio ignis et aeris, non remanebunt diversae materiae, et ideo ignis et aer non sunt duo diversa genera, physice loquendo. Corpus vero caeleste a corporibus generabilibus differt, cum non conveniant in materia; si enim miraculose corrumperetur caelum, quia naturaliter incorruptibile est, adhuc essentia materiae suae diversa esset a materia elementorum, nec foret resolutio ad unum subiectum: quod testatur potentia materiae elementorum, quae nunquam transmutari potest ad formam caeli: alioquin esset in eo potentia frustra, quam tamen constat in materia caeli esse, cum in ea est forma caeli.

Ex quo patet quod ens mobile motu locali, et ens mobile per generationem et corruptionem, sunt duae species entis mobilis logice tantum, ut dictum est.

Patet etiam quod unitas generis physici est ab unitate primi subiecti. Primum autem subiectum est materia. Illa igitur conveniunt in genere physico quae habent eamdem materiam, sed differunt specie, propter diversitatem formae, sicut ignis et aer. Nec tamen erit aliqua distinctio in materia, cum distinctio dicat actualitatem aliquam quae non est in materia secundum se; sed haec diversitas est in potentia passiva tantum, ad quam non sequitur aliquid in fundamento naturae esse distinctum.

Ex dictis patet quod ens mobile, quod est corpus communiter acceptum, non habet a materia aliquam formam communem per quam est corpus, super quam fundatur actio intellectus qui facit communitatem quamdam inter corpora generabilia et corruptibilia, in quantum facit esse ea diversas species entis mobilis, cum nulla res communis subsit, nec etiam materia ipsa quae est incorruptibilis et ingenita.

Si enim esset aliquod compositum tale, ex materia scilicet et forma corporis praeter formas ad quas sequuntur qualitates sensibiles quae sunt principia generationum et corruptionum, esset ordinabile ad formas tales, et ad alias ad quas generatio et corruptio non attingit, sicut ad corpus caeleste.

Sic autem foret necesse, si in re generabili et corruptibili praecederet aliqua forma formam specificam rei per quam solum est generatio et corruptio in rebus, cum solum ad illam sequantur qualitates activae et passivae, quae sunt principia generationis et corruptionis, et non ad formam talem imperfectam. Unde ipsa indifferenter se haberet ad formam supervenientem, sive esset principium generationis et corruptionis, sive non esset: tunc enim caelum haberet aliquid reale commune cum generabilibus et corruptibilibus: quod est directe contra praedicta verba philosophi.

Et ideo impossibile est in rebus generabilibus et corruptibilibus aliquam formam praecedere formam specificam, sicut antiqui posuerunt materiam primam esse formatam quadam forma una non elementari, sed imperfecta, quae sit quasi via ad alias, sicut forma embrionis imperfecta est respectu formae specificae animalis. Unde Commentator Sup. Nono metaph. Dicit primam habilitatem materiae esse semper respectu formae elementorum. Unde non reperiuntur mediae formae in generatione elementi ex elemento, sicut est in generatione animalis, ubi sunt multae formae mediae sibi succedentes per generationes et corruptiones multas usque ad ultimam, quam solam in re manere necesse est, ne dicatur ipsa accidens esse.

Ex dictis patet quod res secundi generis non est una super quam fundatur unitas rationis, sicut nec res primi generis de quo supra dictum est. Sed antequam de hoc plus agatur, prius de hac unitate agendum est.

De unitate secundum quam praedicatur ratio generis.

Ad huius igitur difficultatis notitiam considerandum est quod, cum obiectum intellectus sit quoddam intra intellectum et non extra, quia intelligere non est motus ab anima, sed ad animam, actus intellectus potest ferri in intelligibile, vel prout est obiectum in natura obiecti, scilicet in quantum terminat eius actionem: et sic nihil sibi tribuit, sed solum considerat quid natura obiecti habeat, unde possit aliquid formari quod naturam illius obiecti insinuet, ut puta, definitionem aliquam.

Alio modo potest actio intellectus ferri in obiectum, non in natura sua, sed prout est abstractum per actum animae a conditionibus materialibus: et sic accipitur ut in anima, et sic anima attribuit sibi aliquid non considerans quid sibi debetur in natura obiecti, sed quid sibi per actum animae convenire potest: et illud attributum est ratio universalitatis. Ut puta, intelligendo animal in quantum naturam sensitivam habet, format eius definitionem, substantiam scilicet animatam sensibilem, quam manifestum est unitatem quamdam in animali significare: animal enim obiectum unum natura sua est. Sed haec unitas non descendit ab animali ad aliquas species animalis: animal enim sic acceptum non dicit aliquod ens in natura, cum non sit aliquod animal in natura animal solum, sed dicit essentiam quae esse non habet nisi per habentem essentiam, cuius esse est ut actus. Ideo quot fuerunt habentes essentiam, tot erunt essentiae secundum esse. Habebit igitur essentiam et unitatem ab habente eam si unum fuerit, et pluralitatem si plura fuerint: idem enim est de unitate et esse, cum unum et ens convertantur.

Ideo unitas inventa in natura aliqua, ut in natura animalis, non descendit ad aliquam eius speciem: imo si in uno recipiatur, iam ab illo unitatem habebit, sicut et esse. Sed alia unitas quam facit intellectus, descendit ad omnia contenta sub uno communi.

Prima igitur unitate manifestum est quod nihil est unum genere commune corporibus caelestibus et generabilibus super quod intellectus fundare possit rationem universalitatis. Licet enim corpus sit substantia corporea, non tamen propter hoc erit aliquid unum reale conveniens corporibus caelestibus et inferioribus, super quod intellectus fundare possit intentionem universalis, sed secundum intentionem tantum.

Quod manifestum est, si fiat resolutio ad primum subiectum corporis, quod est materia: quae in se considerata, erit diversa in caelo et elementis, ut dictum est.

Quamvis autem non sit resolvere ad aliquod unum subiectum commune utrique, tamen illae diversae res super quas fundatur actus intellectus formantis intentionem universalem compositae sunt ex materia et forma, et ideo ex utraque parte sequitur corpus.

Impossibile est enim materiam et formam componi, quin sit corpus, ut supra dictum est; materiae enim natura est esse primum ex quo fit aliquid per se, et ultimum in quo aliquid transit per corruptionem, ut dicitur in primo physic..

Et ideo ex nullo fieri potest, sicut nec in aliquod praecedens resolvi. Simplex ergo materiae essentia necessario erit, cum simplex per se in nihil resolvi possit.

Forma enim cum sit simplex essentia, non resolvitur per se in aliquid, sed per accidens: resoluto enim composito in materia, forma resolvitur in eamdem, quia nec forma per se fit, sed compositum, ut docetur in septimo metaph.. Ex duabus autem essentiis simplicibus coniunctis resultat semper essentia quae altera est ab utroque: et hoc necesse est esse corpus si una illarum de altera educatur, sicut essentia formae educitur de essentia materiae.

Essentia enim formae est in essentia materiae in potentia: de potentia autem in actum oportet transitum quemdam esse, in quo importatur transmutatio quaedam.

In omni autem transmutatione includitur vel praesupponitur motus localis, sicut in alteratione a priori est motus localis, in motu vero augmenti a posteriori.

Quod enim augmentatur mutat locum, non autem ante augmentum: sed quod alteratur mutat locum antequam sit alteratum. Generatum vero medium importat inter alterationem et augmentum, cum sit terminus alterationis et principium augmenti: nihil enim augmentatur nisi quod generatum est. Educi autem per motum localem non potest nisi corpus vel corpori adiunctum, ut omnia accidentia corporalia. Igitur de potentia materiae non potest aliquid substantialiter educi nisi constituatur corpus.

Nec refert utrum materia de qua educitur ipsa forma prius fuerit sub alia forma, ubi sola alteratio praecedit propter subiectum actu existens, cuius materia praefuit formae educendae, sive non; sicut materia caeli nunquam praefuit sub alia forma, et ideo alteratio vel motus localis non praecessit eius esse: unde caelum non est genitum, sed per simplicem emanationem tantum ad esse processit a deo.

Motus igitur localis accidentaliter tantum se habet ad eductionem formae de potentia materiae: inquantum scilicet accidit materiae praefuisse sub alia forma per quam fiebat subiectum actu existens, quod oportuit corrumpi per actionem qualitatum alterantium ad hoc quod alia forma induceretur.

Esse vero corpus in productione formae de potentia materiae non accidit propter ipsum motum localem, cum corpus caeleste consecutum sit per eductionem suae formae de potentia materiae suae propriae, nullo motu locali vel alteratione praecedente.

Essentialiter ergo natura corporis sequitur eductionem formae de potentia materiae. Nec hoc adhuc est quia educitur, sed quia fit unum ex materia et forma educta: quia posito per impossibile quod forma educeretur de potentia materiae et tamen non fieret unum compositum ex illa cum forma, corpus non sequeretur eductionem formae de potentia materiae; cum constet corpus semper compositum esse ex materia et forma.

In hoc igitur praecisa ratio corporis consistit, quod ex materia et forma fiat unum: quod infallibiliter contingit, quando forma educitur de potentia materiae. Quandoque etiam hoc fit etsi forma non educatur de potentia materiae, ut patet de anima humana, quae etsi non sit educta de potentia materiae, cum a materia non traducatur, quia tamen ex ipsa et materia fit unum, efficitur corpus.

Hoc igitur corpus, sive forma educatur de potentia materiae sine motu, ut caelum, sive cum motu, ut in generabilibus et corruptibilibus, sive non educatur de potentia materiae, ut patet in homine, est res physica prima, supra quam intellectus format intentionem generis, et illud est proprium subiectum philosophiae naturalis; logice tamen: quia si fiat resolutio omnium istorum, non erit devenire ad aliquod commune caelo et inferioribus, ut supra dictum est, cum nec in materia conveniant.

Si vero fiat resolutio omnium generabilium et corruptibilium, erit devenire ad unum commune principium indifferens ad omnia haec; et ideo corruptibilia omnia conveniunt in uno subiecto physico unitate reali, sed caelum convenit cum corruptibilibus in uno subiecto physico non unitate reali aliqua, sed logica tantum.

Huic igitur naturae intellectus attribuit rationem generis, cui in rebus corruptibilibus respondet quoddam habens quamdam unitatem quae sub eo non descendit, ut supra dictum est, sed multiplicatur in suppositis suis in quibus recipitur.

Unde cum de illis praedicetur, oportet iam naturam constitui in qualibet re per formam quae est totius. Cum illa natura per intentionem sibi additam de toto praedicetur, non potest illa praedicatio sumi a parte rei, et attribui toti rei.

Ut puta, homo constituitur ex anima et corpore tanquam ex duabus partibus; praedicatum autem quod sumitur a corpore, quod est altera pars conveniens homini, non est corpus, sed corporeum: idem enim non praedicatur de aliquo denominative et absolute, sive abstracte. Non erit igitur aliqua forma faciens corpus partem rei, alia a forma totius rei, cum corpus secundum intentionem praedicetur de tota re. Nec potest intellectus parti intentionem aliquam per quam de toto absolute praedicetur tribuere: quia pars de toto non praedicatur nisi denominative tantum.

Ex quo satis manifestum est lapidem vel ignem vel hominem non per aliam formam esse corpus quam per illam per quam sunt illud quod sunt in sua specie, sicut nec per aliam materiam: non enim est alia materia in homine per quam homo est corpus quam illa per quam est homo.

Consideratio ex modo generationis naturae.

Et hoc est facile considerare in modo generationis naturae, quia materia prima primam habitudinem habet ad formam elementi. Si enim debet generari ignis, non transmutatur ad formam corporis et postmodum devenit ad formam ignis, sed statim in eodem instanti quo corrumpitur forma aeris vel aquae inducitur forma ignis: qualitas enim activa ignis nihil intendit nisi inductionem formae ignis, cuius ipsa est passio, et in cuius virtute agit. Et certum est quod non agit in virtute formae corporis, cum non sit eius accidens proprium.

Sed certe non sic se habet materia nuda ad formam mixti: unde non habet habilitatem aliquam immediate ad eam, sed oportet eam primo indui formas elementorum, cum mixtum non possit fieri nisi ex miscibilibus praesuppositis. Has tamen formas, licet materiam ordinent ad formam mixti, necesse est materiam deponere in adeptione formae mixti, quia formae elementorum esse desinunt adveniente forma mixti, et iterum esse incipiunt mixto dissoluto, quia in mixto ipso est aliquid quod natum est agere ad dissolutionem ipsius mixti.

Forma tamen mixti immediate inest ipsi materiae loco formarum simplicium, faciens subiectum effici virtutibus formarum elementorum.

Unde ex diversis proportionibus miscibilium sunt diversae formae substantiales in diversis mixtis: alia enim est forma mixtionis in auro, alia in lapide, alia in argento.

In mixto namque propter naturam mixtionis nulla reperitur diversitas partium: aliter in omni mixto esset diversitas partium, quod falsum est, cum mixta multa sint homogenea sicut et simplicia. Sicut patet de osse, carne et lapide: quorum quaelibet pars suscipit praedicationem secundum completam rationem ipsius naturae in toto; quaelibet enim pars ossis est os: quod ideo est quia natura formae secundum totum id quod est essentialiter est in qualibet parte.

Cum igitur pars et pars in aliquo sit per quantitatem, quae est accidens proprium corporis substantiae, cum mensura eius sit; alia autem forma non potest esse secundum totam naturam suam in aliqua re quam in illa quae est altera pars compositi; impossibile est aliam formam esse in igne vel lapide, per quam aliquod istorum sit corpus, quam illam per quam praedicatio rei verificatur de parte uniformiter cum toto: et hanc constat esse formam specificam.

Sic igitur oportet materiam prius formari formis simplicium corporum, quas oportet deponere in adventu formae mixti, licet virtute in mixto maneant, non autem in essentia. Mixtum autem ex diversis miscibilibus fit. Itaque cum animatum aliquod habens magnam diversitatem in partibus ex diversa mixtione causatam constituitur, necessario erit una forma ipsius animati.

Et hanc certum est esse formam mixtionis totius: quam tamen manifestum est non inesse cuilibet parti secundum totam naturam suam, cum non contingat rem praedicari de parte et toto uniformiter.

Praedictae autem partes animati per se non fuerunt, cum ex eis constitueretur totum, sicut simplicia corpora habuerunt esse per se ante mixti constitutionem: sed simul agit natura ad earum eductionem in toto et totius constitutionem ex eis: sicut patet in animali, ubi vis activa patris quae in semine agit ad constitutionem corporis diversa membra formando.

Inter alia tamen primo format cor, et deinde semper operando ad extrema: quae, quia est virtus assimilans sibi passum, non corrumpitur formato corde, sed durat quousque menstruum fuerit transformatum in illa quae sunt in eo in potentia; et omnibus membris formatis et destructo menstruo et semine, virtus haec necessario destruitur, et non post formationem unius vel duorum membrorum, ut dicitur in decimosexto de anim..

Agens enim instrumentale non cessat nisi effectus intentus a principali agente prius inducatur, et posterius non est necesse eum applicari effectui. Semen autem continet vim generativam quae est delativa potentiae paternae sicut instrumentum defert vim principalis agentis. Et ideo virtus quae est in semine, peracto officio suo, corrumpitur.

Sciendum est autem quod in menstruo est diversa potentia ad diversas partes, in quibus est diversa proportio miscibilium, ex qua consurgit materialiter multiplex diversitas in partibus, in quarum tamen qualibet est reperire uniformitatem mixtionis. Sicut, licet alia sit proportio miscibilium in osse, alia in carne, tamen in carne uniformitas est, quia quaelibet pars carnis est caro, et ossis os similiter: natura enim mixtionis est habere uniformitatem in mixto.

In qualibet igitur parte rei habentis diversas partes erit aliqua qualitas media quae fit ex qualitatibus simplicibus alteratis ad invicem, et haec qualitas erit propria dispositio ad formam mixti, sicut calor intensus disponit ad formam ignis. Nec refert utrum dicatur esse una qualitas in re, vel plures: quia si dicatur una, necessario in diversis partibus habebit difformitatem, ita quod in una parte sui praevaleat humidum ut in cerebro, in alia calidum ut in corde.

Si vero plures dicantur, adhuc manifestum est sensui eas ad constitutionem unius rei ordinari. Illi igitur qualitati, sive sit una sive plures, necessario respondebit una forma mixti difformis in virtute: quae licet per essentiam sit tota in qualibet parte rei, non tamen tota virtus eius erit in qualibet parte rei; sicut patet quod vis auditiva non est in oculo nec visiva in aure.

Et quia essentia formae rei indivisibilis est, tota enim est in qualibet parte rei, virtutes autem illae ab ipsa forma separari non possunt, quia quaelibet illarum virtutum sequitur totam essentiam, in alia tamen et alia parte, in quibus simul tota essentia est, ut dictum est; ideo diviso aliquo membro a toto, non manet essentia formae indivisibilis in parte divisa, nec virtus, cum virtus ab essentia formae separari non possit. Ideo necessario in parte divisa, cum et in ipsa aliqua certa proportio miscibilium sit, erit alia forma in essentia a priori forma quae totius rei erat.

Quae qualiter eveniat sciri potest ex aliquo mixto uniformi, ut puta in ligno vel lapide, in quibus est una forma actu quae est multiplex in potentia; et ideo facta divisione, ex illa forma priore quae in toto erat secundum totam suam rationem una in actu sed multiplex in potentia, fiunt multae actu, nulla nova forma introducta.

Non enim cum ramus dividitur ab arbore nova forma inducitur, sed prior forma quae erat in potentia fit actu, et ideo eadem accidentia manent in ramo abscisso quae prius fuerunt secundum essentiam, sed non secundum esse idem actu: quia primo habebant esse actu a toto, nunc autem non.

Patet igitur quod hoc esse quod actu ramus iam habet, est aliud ab esse actu quod habuit in arbore; non tamen habet aliam formam in essentia a priori: nam hoc esse actu respondet ei quod dictum est continuum habere unam formam simplicem, multiplicem in potentia, non autem illi quod dictum est illam esse actu unam.

Si igitur una continuitas reperitur in aliqua parte membri vivi, sicut in osse vel carne, cum una sit forma totius actu, anima scilicet quae in animalibus perfectis non est multiplex in potentia ita quod per divisionem fiat actu sicut est in imperfectis, ut patet in animalibus anulosis ratione continuitatis; oportet praeexistere in carne vel osse formam sine esse actu quae in toto animato perfecto se habeat ad esse actu sicut in aliis continuis, ut in plantis et lapidibus se habet multiplicitas potentiae eiusdem formae.

Potentia autem diversa eiusdem formae nullum esse faciebat in continuo, in quo non erat nisi unum esse tantum, quamvis essentia illius formae respondeat potentiae sicut et actus quem in toto facit. Et ideo, cum talis forma ponatur in re praecipue ratione continuitatis, ubi sola divisio facit esse actu in partibus, facile est videre quomodo essentia formae possit esse ibi, et non dare esse ipsi parti.

Sicut igitur non alia transmutatione ducitur materia rei continuae ad formam secundum quod est una in actu, et alia secundum quod est multiplex in potentia, sed eadem; ita eadem transmutatione qua inducitur forma totius multiplex in virtute, inducitur et forma illius sine esse, quia non est nisi quidam respectus. Quia sicut dum manet res in uno actu, illa potentia quae est in eadem forma quae actu esse confert nihil acquirit illi rei nisi respectum quemdam uniformitatis in natura inter totam rem et illud quod ex ea divisum est; ita illa essentia formae in re diversae naturae nihil rei ipsi acquirit nisi respectum quemdam qui est cuiusdam similitudinis ipsius esse actu partis cuiusdam et seorsum, cum tamen constet non esse idem esse actu vivum et mortuum.

Quomodo corpus mortuum actu prius vivebat.

Ex his facile est videre quomodo corpus mortuum actu prius vivebat.

Certum est enim potentiam non dividi ab actu ad quem ordinata est, nisi per aliquem actum incompossibilem illi ad quem illa potentia ordinatur: sicut patet in potentia ignis respectu formae aeris, quia materia quae est potentia ad formam aeris, remota est ab aere, cum forma ignis materiae inest. Non autem forma ignis perficit potentiam materiae ad aerem, sed manet illa potentia in igne non perfecta, occupata tamen a forma ignis. Cum enim forma ignis sit in materia, certum est nihil reale esse in materia quod non sit occupatum ab igne; aliter si aliquid esset liberum a forma ignis, statim aliam formam indui posset. Sicut igitur potentia ad aerem occupata est per formam ignis, sed non perfecta, ita accipit actum per formam ignis, qui tamen non erit perfectio potentiae ad aerem. Et ideo potentia ad aerem, propter concomitantiam materiae perfectae per formam ignis, non per se esse actu habet, quia nihil relinquitur in materia non occupatum ab actu ignis, ut dictum est.

Per quem modum forma alicuius partis organicae, quae est in potentia ad esse seorsum, non perficitur per actum formae totius, cum ad illum non ordinetur; occupatur tamen essentia talis formae, mediante essentia materiae quam concomitatur ad esse actu, quod est a forma totius. Hoc autem esse non est esse participatum quod inest a toto ipsis partibus, quia esse partium participatum pertinet per se ad esse totius ex partibus constituti; sed est esse non conferens ad ipsum totum nisi per accidens, in quantum videlicet impedit esse actu debitum parti a forma propria, quod acquirit pars per dissolutionem a toto. Et sicut habet esse actu a toto per concomitantiam, ut dictum est, ita vivere.

Unum igitur esse penitus est, et ipsius totius absolute, et partium participative, et talis formae per concomitantiam; et idem est vivere. Et ideo corpus mortuum vere vivum fuit: non quod vitae principium fuerit forma totius compositi ex materia et forma quam iam habet, sed materiae eius tantum per se cui esse actu conferebat, quod et ipsa forma materiae iuncta concomitanter accepit.