COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Utrum in Divinis Filius generetur de substantia Patris, quasi de materia?
Alens. 1. part. quaest. 42. membr. 4. art. 2. D. Tbom. 1. part. g. 41. art. 3. Henric. insum. art. 5. quaest. 3. D. Bonav. in 1. dist. 5. art. 1. quaest. 2. Richar. ibid. quaest. 3. Capreol. quaest. 1. Gregor. quaest. 2. art. 2. Doctor in Oxon. et Parisien. ibid. quaest. 2. et collat. 27. et 9. Metaph. quaest. 10. 11. et 13. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 6. cap. 6. Vasquez 1. part. disput. 162.
Quod sic videtur : Quandocumque ex duobus fit unum, oportet quod unum concurrat ut actus, et reliquum ut potentia ex 7. Metaph. text. comm. 49. sed relatio et essentia concurrunt ad constitutionem personae Filii, ergo alterum ut actus, et alterum ut potentia, sed respectus non concurrit ut potentia: ergo essentia habebit rationem potentiae, et relatio rationem actus : sed idem est subjectum generationis et formae terminantis eam: igitur, etc.
Praeterea, eadem difficultas sub alia forma sic arguitur : Quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum inest alteri, illud cui alterum inest, habet modum sive rationem materialis, quia subest alteri : sed relatio inest essentiae, et essentia quasi subest relationi; igitur habet modum materiae respectu relationis.
Praeterea, sub alia forma idem arguitur sic : Quandocumque aliquid est indifferens ad diversas rationes explicabiles de eo, se habet ad illas ut potentiale : sed essentia secundum se est indifferens ad diversas rationes, et proprietates relativas explicabiles circa essentiam, quarum nullam in conceptu suo formaliter includit: ergo, etc.
Major probatur, quia quando aliquid sic est indifferens ad diversas proprietates, circa ipsam explicabiles, nullam includit in conceptu suo. Unde nec essentia divina ut essentia est, includit proprietatem aliquam relativam formaliter: ergo proprietas relativa non est formaliter inclusa, nec per se primo modo in conceptu illius: ergo se habet ad illud per se secundo modo : sed in secundo modo illud quod comparatur alteri, quod per se sibi inest, habet rationem subjecti et materialis; ergo, etc.
Praeterea, sub alia forma arguitur sic : Illud, quod est medium inter producens et productum, habet rationem subjecti et materialis respectu productionis, quia si est medium, aut ergo ut medium materiale, de quo producens producit, aut ut medium formale et consubstantiale, de quo producit. Si primum, habetur propositum. Si secundum, contra, si habet rationem medii consubstantialis: aut igitur ut consubstantiale Patri: aut ut consubstantiale Filio? Non ut consubstantiale Patri, quia sic habet rationem incommunicabilis ; nec ut est in Filio, quia securdum rationem debet praecedere.
Ad ista dicitur per idem, quod ex essentia et relatione fit unum, non sicut ex potentia et actu, sed sicut ex fundamento et relatione, et similiter relatio est in essentia, non sicut in subjecto, sed sicut in fundamento, et hoc non est esse in sicut in subjecto, quia relatio quando est in aliquo sicut in subjecto, illud denominat et refertur, relatio autem non dat esse relatum essentiae, sed personae, quia essentia non refertur, nec dicitur esse ad aliud.
Sed contra hoc arguitur sic : Quandocumque ex aliquibus duobus est aliquid unum, quod est in se magis unum, quam sunt illa ex quibus est, ut distincta sunt, necesse est ut alterum sit ut potentia, et alterum ut actus ; sed ex essentia et relatione est persona, quae est in se magis unum quam essentia et relatio, ut intelliguntur distincta et separata, quia in se persona est formaliter una. Non sic autem essentia et relatio, ut intelliguntur distincta secundum suos conceptus, quia conceptus unius non est formaliter conceptus alterius: ergo alterum erit potentia respectu alterius, aut modum potentiae habens.
Sed quia major negatur, probatur sic : Quandocumque aliquid est ex aliquibus, si non est praecise hoc, nec praecise illud, oportet quod sit aliquid praeter illa, ita quod aliquid sit in illo toto praeter illa; igitur si persona sit ex essentia et relatione, non est praecise altera, oportet quod sit aliquid aliud, illud aliud autem est aliquid absolutum, aut relativum? non absolutum, quia tunc in Divinis essent plura absoluta. Sed relatio est habitudo illorum ex quibus componitur: aut igitur habitudo ad extra, aut habitudo ad intra? Non ad extra, quia per habitudinem ad extra accipitur unitas intrinseca ; ergo per habitudinem ad intra. Sed habitudo aliquorum ad intra, non potest esse causa, quare faciunt unum si sit, quia hic est actus, et illud potentia.
Ista ratio declaratur in exemplo de composito aliquo, ut de igne, qui componitur ex materia et forma, et est magis unum quam materia et forma, ut sunt distincta, quarum neutra est praecise. Et ideo requiritur aliquid aliud ad hoc, quod sit in igne praeter illa, ut unio istorum, sine qua non est ignis, licet non formaliter per illam, quia tunc esset formaliter per relationem, et habitudo istorum ad invicem est potentiae ad actum.
Praeterea : Philosophus ponit ocito modos essendi in vel inessendi, et non videtur quod ad aliquem istorum modorum possit reduci modus, quo relatio est in essentia, nisi ad primum, quo aliquid est in alio, ut forma in materia.
Dicitur quod non, quia infinitum, inquantum infinitum non habet informari, nec determinari: tale autem est essentia, ideo reducitur ad illum modum essendi, in quo totum dicitur esse in aliquo, et pars ejus, licet non primo, sed per se, et ideo sicut persona primo et per se est in essentia, sicut suppositum in natura, ita relatio per se, licet non primo est in essentia eodem modo essendi in.
Contra : eo modo quo relatio est in essentia, ex eis constituitur unum ; sed ex essentia et relatione non constituitur unum ut ex natura et supposito; ergo relatio non est in essentia, ut suppositum in natura.
Item dictum est prius *, quod relatio est in essentia ut in fundamento: haec autem non reducitur ad modum essendi in, quo suppositum est in natura.
Praeterea, quando aliquid dividitur secundum diversas divisiones, necesse est ut una divisio contineatur sub alia, quia prima divisio non est nisi per duas divisa. Unde si substantia dividatur per corporeum et incorporeum, et per animatum et inanimatum, oportet quod una divisio contineatur sub alia : si igitur potentia et actus sint differentiae unius, et similiter fundamentum et relatio, oportet ut altera divisio contineatur sub alia : sed potentia et actus non continentur sub fundamento et relatione, sed sunt communiora: igitur oportet ut e converso fundamentum, et relatio contineantur sub actuetpotentia,etsicsipersona sit ex essentia et relatione, oportet quod sit ex actu et potentia.
Praeterea, ad principale arguitur sic : Productio quae est per propagationem, qua vivum est ex vivo, et Filius a Patre, nobilior est generatione, quae communis est animatis et inanimatis: igitur illud per quod propagatio distinguitur a generatione, nobilius est in propagatione ; sed propagatio non distinguitur a generatione per communicationem formae, quia communicatio formae in genere est inanimatorum, ut quando ignis ex ligno generat ignem: ergo propagatio distinguitur a generatione, non per communieationem alicujus formalis, sed alicujus communis producenti et producto, quod non est formale, et per consequens materiale. Unde in generatis per propagationem semper generans communicat aliquid de substantia sua, de quo ut de materia producit Filium: ergo cum generatio in Divinis sit vera propagatio Filii a Patre, oportet quod illa fiat non solum per communicationem alicujus formalis, sed alicujus quasi materialis, quod est commune producenti et producto, et haec est essentia.
Dicitur, quod propagatio, quae est in animatis distinguitur a geiteratione, quae est in inanimatis, per hoc quod in generatione propagans communicat aliquem terminum formalem, qui erat pars sui, et aliquid ejus: quod autem communicet illud ut materiale principium, de quo fiat genitus Filius, hoc accidit, sicut quando hos generat per decisionem seminis, semen est terminus, et si esset perfectum agens, potuisset immediate generasse bovem. Unde accidit, quod sit materiale principium, quia tamen non immediate potest generare bovem, quia natura agit ordinate ab imperfecto ad perfectum deducendo, ideo oportet quod communicet aliquid, quod est materiale respectu geniti. Unde generans per propagationem, vel immediate de sui substantia producit formalem terminum perfectum vel terminum, in quo virtualiter continetur genitum, et ideo distinguitur propagatio a generatione inanimatorum, non solum propter communicationem principii materialis (imo hoc est accidentale generationi per propagationem, ut dictum est) sed in communicando formalem terminum, quia propagans communicat formalem terminum partem sui: non sic generans inanimatum, quia de aliena materia producit terminum formalem, et ideo cum Pater in Divinis sit perfectum, propagans communicabit terminum formalem sine materiali principio.
Praeterea, illud quod producitur, et non de aliquo consubstantiali et materiali creatur : sed relatio et proprietas, qua constituitur, producitur per generationem, et non de aliquo sibi consubstantiali, quia relatio relationi non est consubstantialis: ergo si non producitur de aliquo quasi materiali, ut de essentia: ergo creatur, quod falsum est.
Praeterea, essentia respectu illius, quod non habet a se,sed ab alio, habet rationem materialis : sed essentia non habet relationem a se, sed ab alio, scilicet a Patre, quia quidquid Filius habet, ab alio habet, et quidquid essentia ut est in Filio habet, ab alio habet: ergo cum Filius.habeat relationem, et essentia in Filio habet relationem, ergo ab alio habet, ut a Patre: ergo habet modum recipientis respectu illius.
Praeterea, non solum Filius dicitur esse de substantia Patris, sed e contra Pater de substantia sua generat Filium, et producit Filium : ista autem productio sicut est a potentia productiva Patris, ita est in aliquo, et quasi recipitur in alio : sed illud, in quo perfectio Filii recipitur, habet modum materialis, et receptivi respectu illius: ergo, etc.
Confirmatur : Ista productio est in essentia, non autem ut est in Filio, quia praecedit, nec ut in Patre ut Patris est, quia sic est ab eo: ergo erit in essentia, ut est medium quasi inter Patrem et Filium productum, et sic essentia habebit rationem subjecti, in quo recipitur productio, ut quasi subjectum generationis.