COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

COLLATIO XXXVI.

Utrum in Divinis possit esse major distinctio, et diversitas, quam conceptuum ?

Alens. 1. part. quaest. 48. mem 3. D. Thom. 1. part. quaest. 28. art. 2. et quaest. 7. de verit. et in i. dist. 2. quaest. 1. art. 3. Rich. ibid. art. 1. quaest. 2. et 3. Durand. g. 2. Henric. quodlib. 5. quaest, 1. et quodlib. 13. quaest. 1. Goffred. quodlib. 7. quaest. 1. Doctor in Oxon. 1. dist. 2. quaest. 7. a num. 41. et dist. 8. quaest. 4. et in collat 22. et quaest, de for monialibus. Suarez 1. part. tract. 1. lib. 1. cap. 10. Vasquez 1. part. dist. 115. et 120.

Dicitur quod sic, ut personarum quae est realis, et attributorum quae differunt praeter omnem operationem intellectus, quod probatur sic : Quandocumque aliquid unius rationis respicit plura unius rationis, non determinat sibi quot respicit, nec tot respicit, quin plura: hoc enim patet de comparatione naturae unius rationis ad supposita unius rationis, ut hominis ad Socratem et Platonem, et infinitos alios. Hoc etiam patet de comparatione causae unius rationis ad effectus unius rationis; calor enim existens unius rationis qui potest plures calores producere, non determinat sibi, quot possit producere : sed essentia divina respicit plura supposita unius rationis, et non habens diversas rationes prout eis communicatur, non determinabit sibi tot supposita quin plura, et sicut tunc una persona producit aliam, et duae tertiam, et sic tres producere possunt quartam in infinitum, quod est impossibile. Oportet igitur quod essentia divina in se habeat diversas rationes formales seu perfectiones, ut intellectum et voluntatem, quas deinde communicat Pater Filio, et Spiritui sancto ; et si essentia divina ante omnem operationem intellectus habeat ista attributa ex natura rei, scilicet intellectum et voluntatem, eadem ratione et omnia alia.

Major etiam hujus argumenti patet per rationem, quia si aliquid unius rationis, qua respicit, suus ambitus vel sua virtus non est exhausta per unum illorum, et eadem ratione nec per aliud, nec per tertium, et sic in infinitum: ergo tale non determinat sibi tot, quin plura possit habere. Et additur esse unius rationis, quia si aliquid habens in se diversas rationes seu perfectiones, respiciat. alia unius rationis ut est essentia divina, secundum hanc opinionem determinat sibi quot respicit, ita quod non plura: sed hoc non est invenire alibi, quia per diversas rationes et principia producendi non producuntur alia unius rationis, ibi vero communicatur eadem essentia diversis suppositis: si tamen aliquid unius rationis respiciat alia diversarum rationum, potest determinare sibi illa quae respicit, ita quod non potest in plura, ut patet de Sole, qui potest plura diversaspecie producere, et tamen certum numerum specierum sibi determinat, inquantum potest, et sic patet major.

Si vero dicas ad minorem, quod supposita in Divinis non sunt unius rationis, quia non unius speciei, sicut nec relationes, quibus constituuntur: hoc non obstat, quia saltem sunt unius rationis, quantum ad illud, quod eis principaliter communicatur, quod est essentia, quia si sequantur relationes, aut alia quaecumque, non impedit quin sint unius rationis, quantum ad terminum per se communicatum.

Et tunc resumatur major sub hoc intellectu sic: quando aliquid unius rationis respicit plura unius rationis, quantum ad illud, quod per se eis communicatur, non potest in tot quin in plura. Et probatur haec major sicut prius per comparationem virtutis productivae ad producta, et tunc accepta minore, quod supposit divina sint unius rationis quantum ad essentiam, quae eis principaliter communicatur, sequitur sicut prius.

Sed contra minorem argumentor sic : Quorum objecta non distinguuntur praeter operationem intellectus, neque ipsa distinguuntur sine operatione intellectus : sed verum et bonum non distinguuntur sine operatione intellectus: igitur nec intellectus et voluntas in Deo distinguuntur sine operatione intellectus. Probatio assumpti per rationem Commentatoris 4. Metaph. com. 18 : Si bonum secundum aliquam perfectionem formalem distinguatur a vero, illa formalitas necessario aliquid est et est ens, et sic bonitas inquantum distinguitur a vero aliquid est: de illo igitur praedicabitur verum. Aut igitur per se, aut per additum? Si per se, habetur propositum, quod illa formalitas, per quam bonitas distinguitur a veritate, cum sit aliquid, sit per se verum. Si per additum, cum praedicetur de illo, de illo etiam addito est quaerendum; aut per se est verum, aut per additum? et erit processus in infinitum, nisi stante in primo, quod bonitas et veritas sint eadem formalitas circumscripta operatione intellectus.

Respondeo, quod quando dicitur bonitas, inquantum distinguitur a veritate, est aliquid, dicendo, quod si reduplicatio dicat causam inhaerentiae, falsum est, quia distinctio a veritate non est causa quare bonitas sit aliquid. Si vero reduplicat rationem formalem ipsius reduplicativi, sic verum est, bonitas enim inquantum bonitas, aliquid est et ens est. Et tunc ulterius ad argumentum dico, quod verum cum praedicatur de ente, non praedicatur primo modo dicendi per se, sed praedicatur denominative, et sic etiam probatur de bono. Unde licet essentialiter formalitas bonitatis sit ens, non tamen essentialiter est vera praedicatio, sed est praedicatio denominativa veritatis de formalitate bonitatis, cum quo stat distinctio formalis eorum abinvicem. Contra: Si bonum secundum suam rationem formalem distinguatur a veritate, illa formalitas non apprehendetur ab intellectu, cum verum sit objectum intellectus, et intellectus nihil apprehendat nisi sub ratione veri. Similiter etiam arguitur, quod formalis ratio veritatis non potest esse volita a voluntate, si de se distingueretur a bonitate, cum bonum sit objectum voluntatis.

Respondeo quod objectum intellectus et voluntatis est unum et idem, quod est ipsum ens, quod est de essentia cujuslibet, et aequaliter praedicatur de vero et bono, licet non e converso ; nam est idem quod est apprehensum ab intellectu, et sub eadem ratione est volitum a voluntate, et sunt potentiae aequalis communitatis in actibus : sed potentiae apprehensivae, et appetitivae sensitivae est unum et idem objectum formale, et ideo licet illa formalitas, qua bonitas distinguitur a veritate, non sit veritas, est tamen ens, et e converso de veritate, ideo potest apprehendi illa bonitas ab intellectu, et illa veritas potest esse volita a voluntate.

Contra : Potentiae, quae habent idem formale objectum, sunt eadem potentia: igitur si ens esset formale objectum voluntatis et intellectus, intellectus et voluntas essent eadem potentia, quod falsum est.

Respondeo, quod licet ex diversitate objectorum sequatur diversitas potentiarum, quia visus non potest in sonum, nec auditus in colorem, tamen ex identitate objecti non sequitur identitas potentiae; idem enim est objectum appetitivae sensitivae et apprehensivae, quia sub eadem ratione appetitur, qua apprehenditur. Unde non dixit Philosophus 9. Metaph. text. com. 3. quod potentiae sunt eaedem, quarum objecta sunt eadem, sed quod potentiae distinguuntur per objecta, sicut et actus.

Praeterea, quodlibet attributorum, et etiam essentia est formaliter infinitum, quia infinitas non est proprium attributum, sed est intrinsecus modus cujuslibet attributi: essentia ergo divina, et bonitas sua est formaliter infinita: sed illud quod est formaliter infinitum, formaliter includit omnem perfectionem, qu ia est formaliter pelagus omnis perfectionis: ergo essentia divina formaliter includit justitiam et bonitatem, et justitia bonitatem, et per consequens sunt eadem formaliter, et sic in Deo non distinguuntur praeter operationem intellectus.

Respondeo quod illud, quod est formaliter infinitum, includit realiter, et per identitatem realem omnem perfectionem, sed tamen non includit formaliter, quia infinitas addita attributo, ut ipsi sapientiae, non variat rationem formalem ejus : si igitur sapientia secundum suam rationem formalem non includi bonitatem: ergo nec sapientia infinita formaliter includit bonitatem infinitam.

Praeterea: quaecumque differunt formaliter, sic se habent ad intellectum, quod intellectus potest intelligere unam rationem formalem, non intelligendo aliam: sicut patet de genere et differentia, quarum formalis ratio. unius est extra formalem rationem alterius, et ideo nata sunt facere alium et alium conceptum in intellectu, et intelligi diversis conceptionibus, et per consequens intellectus potest tendere in unum non tendendo in alterum. Si igitur attributa differunt ab essentia secundum suam rationem formalem, intellectus Beati poterit videre essentiam divinam, non videndo eam ut bonam, nec ut justam, quod est inconveniens. Et haec ratio est contra responsionem praedictam, quia tunc aliquis posset videre essentiam ut infinitam, non videndo eam ut bonam, si illud quod est infinitum formaliter, non includat formaliter bonitatem.

Respondeo, quod si fiat argumentum de intellectu viatoris, quaestio est concedenda, scilicet quod possumus intelligere Deum ut infinitum, non intelligendo actu ipsum ut sapientem, aut bonum, non tamen separando ipsa. Si autem fiat argumentum de intellectu Beati, tunc non concludit, quia unico actu realiter, differente solum secundum rationem, videt Beatus essentiam divinam infinitam, ut bonam et sapientem, quia ipsa essentia divina movens intellectum Beati ad visionem sui, movet necessario ad visionem eorum, quae necessario consequuntur essentiam divinam, quae sunt attributa, ideo licet nata sint de se facere diversum conceptum, tamen quia necessario concomitantur essentiam divinam, non potest Beatus videre essentiam divinam nisi videat attributa.

Praeterea : Idem secundum identitatem realem, et formalem potest esse principium diversarum actionum, et productionum absolutarum; igitur idem realiter et formaliter potest esse principium productionum relativarum; igitur in essentia, quae communicatur Filio et Spiritui sancto, non oportet ponere differentiam formalem attributorum, ut intellectus et voluntatis, propter communicationes relativas, quibus essentia communicatur Filio, et Spiritui sancto, et sic verum est quod ratio superius facta non concludit. Consequentia patet, quia major diversitas in principio videtur requiri ad actiones respectu productionum absolutarum, quam productionum relativarum, eo quod differunt absoluta magis quam relativa. Antecedens patet de calore, qui idem existens re et forma, potest producere diversos calores, nec praeterea habet diversitatem aliam formalem aliquorum in se, quia tunc esset processus in infinitum in illis formalitatibus, sicut in productis ab ipso.

Respondeo, quod hoc solvitur supra, quia ex hoc quod aliqua unius rationis producantur ab alio secundum eumdem modum producendi, non oportet ponere differentiam realem et formalem in producente. Sed quando aliqua unius rationis secundum diversum modum producendi producuntur ab aliquo, necesse est ut in producente sint diversa principia producendi, quia idem principium re, et formali ratione, non potest esse productivum secundum diversum modum producendi alia unius rationis. Nunc autem Filius producitur per modum naturae et intellectus, Spiritus sanctus per modum voluntatis et libertatis, et ideo necesse est ponere, quod essentia in se formaliter contineat rationem intellectus et voluntatis praeter operationem intellectus, ita quod intellectus non libere intelligat, nec voluntas naturaliter velit, sed sunt formaliter distincta in modo producendi.

Praeterea arguitur sic : Quidquid ex natura rei habet aliquid, quo convenit cum aliquo, et aliquid quo distinguitur ab illo, habet in se compositionem realem : sed si circumscripta operatione intellectus attributa distinguerentur inter se, et ab essentia divina, essentia divina haberet aliquid ex natura rei, per quod distingueretur ab attributo, et certum est quod realiter convenit cum eo ; ergo essentia divina realem compositionem haberet, quod est inconveniens.

Respondeo quod identitas formalis, et realis major est, quam identitas tantum realis, quae non est formalis, nunc autem quod aliquid conveniat, et sit idem alicui identitate minori, et quod differat non differentia opposita identitati, sed differentia opposita identitati majori, non est inconveniens. Imo per illud idem, quo aliquid convenit cum alio identitate minori, differre potest ab eodem differentia opposita identitati majori, et ideo essentia divina per idem realiter, quo convenit cum attributo identitate reali, potest per idem realiter differre ab eo differentia formali, quae opponitur majori identitati, et ideo non sequitur quod habeat aliquid quo convenit, et aliquid quo differt ab attributo.

Praeterea arguitur sic : Illa quae distinguuntur secundum formales rationes specificas, distinguuntur realiter: quod patet esse verum in creatis et etiam in Divinis, quoniam in creatis illa quae distinguuntur genere et Praedicamentis, realiter distinguuntur: cum igitur species majorem entitatem includant quam genera, sequitur quod reali ori differentia distinguentur, quae specifico distinguuntur.

Hoc etiam apparet in Divinis, in quibus relationes oppositae, specifice vel quasi spccifice distinguuntur: sed si in Deo justitia et sapientia distinguantur praeter operationem intellectus, specifice distinguuntur; tum quia ipsae secundum se dictae specifice distinguuntur, et infinitas non variat rationem formalem sapientiae et justitiae, ut concessum est : sic justitia et sapientia quamvis sint infinitae in Deo, specifice distinguuntur ; tum quia si relationes in Divinis, quae sunt ibi praeter operationem intellectus ex natura rei specifice distinguuntur, vel quasi specifice, eo modo quo ibi est ratio speciei, non videtur major ratio cui justitia et sapientia, si sint ibi ex natura rei, specifice distinguantur ; ergo relationes realiter distinguuntur.

Respondeo quod in Divinis non est differentia specifica attributorum, quia quodlibet attributum est perfectio simpliciter simplex non resolubilis in alias. Unde in Deo non est genus, nec species praeter sui intellectionem: nec justitia, nec sapientia secundum suas rationes formales specifice differunt: sed nec verum et bonum, quia aequaliter sunt transcendentia, licet enim ut sunt qualitates, specifice differunt, non tamen ut sunt communes Deo et creaturae.

Sed dices, quod sicut in Divinis est ratio generis ut substantiae et relationis, et etiam ratio speciei ut relationum, sic videtur esse differentia specifica, vel ratio differentiae specificae relationum.

Sed dico quod non est simile: quia relationes quasi specifice distinguuntur, quia sunt oppositae, et praeter rationes oppositionis, non sunt finitae, nec infinitae: quodlibet vero attributum est formaliter infinitum includens aliud, et ideo non possunt ibi distingui specifice.

Contra autem arguitur, quod attributa distinguantur ex natura rei, praeter operationem intellectus, et per consequens quod in Divinis sit major distinctio quam conceptuum, quia illa distinctione, quae est ex natura rei, distinguuntur: ergo, etc. Minor probatur, quoniam differentia est inter cognitionem intuitivam et abstractivam, quod cognitio abstractiva, quae est per speciem non est rei, ut est existens, nec ut praesens est, sed indifferenter potest esse rei absentis et praesentis, sicut et species, in qua repraesentatur objectum, et relucet, sed cognitio intuitiva est rei existentis, ut existens est: cum igitur divinus intellectus, sive quicumque alius intellectus beatus videns essentiam divinam ut bonam, ut veram, ut sapientem, et sic de aliis, videat illam cognitione intuitiva et abstractiva, oportet quod videat eam, ut in se existentem, et ut habet formaliter rationem veri et boni, et cujuscumque alterius attributi.

Confirmatur ratio, quia quaero : An ratio veri et boni, et aliorum attributorum praecedant in objecto intellectionem Beati et Dei, aut non? Si sic, habetur propositum, quod non distinguantur per operationem intellectus. Si vero non praecedant formaliter in objecto, cum formaliter ratio objecti cognitionis intuitivae sit in objecto, et non causatum per intellectum, sequitur quod nec intellectus divinus, nec alicujus Beati videat essentiam divinam sub ratione boni aut veri cognitione intuitiva, sed solum cognitione abstractiva. qua fabricat tales conceptus ; tunc igitur facerent sibi unam logicam de intentionibus fabricatis. Unde quod cognoscantur in essentia divina esse hujusmodi attributa, et tamen quod fabricentur, includit contradictionem.

Dicitur, quod ratio boni et ratio veri, et sapientiae formaliter est in . essentia divina praeter operationem intellectus, quia formaliter essentia divina praeter operationem intellectus, sapiens est et bona in se, tamen distinctio illorum non est nisi per intellectum comparantem illa ad invicem, et ideo cognitio intuitiva est essentiae divinae, ut bona est in se formaliter, et sapiens. Sed cognitio intuitiva non est ratio distinctionis attributorum, sed cognitio secunda sequens simplicem apprehensionem, quae est fabricativa.

Sed hoc non videtur solvere, quia formalis ratio objecti cognitionis intuitivae, ut distincta est ab alia ratione, praecedit cognitionem intuitivam, quia cognitio intuitiva non est alia respectu objecti, ut habet in se distinctam rationem objectivam ; igitur cum intellectus divinus et beatus videat essentiam divinam, ut bona est, et ut vera est, necesse est ut videat eam ut in se habet has rationes distinctas ante operationem intellectus.

Praeterea : omne absolutum per se intelligibile ab aliquo intellectu, natum est facere conceptum univocum, quo perfecte intelligitur ab intellectu, sicut natum est ab illo intellectu intelligi, ut si sit intellectus, qui comprehendit objectum, tunc intelligitur objectum, quantum intelligibile est: si autem non comprehendit, tunc natum est facere conceptum in illo intellectu ita perfectum, sicut natum est ab illo intellectu intelligi : sed essentia divina est hujusmodi objectum respectu intellectus sui et beati, quia hoc potest etiam objectum creatum, ut lapis ; igitur natum est facere in intellectu creato Beati unum conceptum, quo intelligatur secundum quod intelligibile est ab illo intellectu perfecte, et per consequens intellectus Beatus non fabricabit circa essentiam divinam diversos conceptus veri et boni, sed unico intuitu omnes illas rationes distincte apprehendit, videndo essentiam, in qua relucet eorum formalis distinctio, quae est ex natura rei, licet non proprie dicatur distinctio realiter, nec realis.