COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

Scholium.

Probat objectum effective concurrere ad actum, quia actus distinguuntur per objecta non formaliter, materialiter, aut finaliter. Respondet, quod tantum manifestative distinguuntur. Contra, non possunt intellectiotiones diversae specie esse a sola potentia intellectiva. Respondet, habere diversas virtutes, objectum eam determinare, et substantiam actus esse ab ipsa, et determinationem ab objecto. Refutat tria dicta hujus responsionis clare et subtiliter, quamvis ipsam replicam non tanti faciat 1. d. 3. q. 7. n. 40. ad tertium : quia Sol multos specie diversos effectus efficit ; de quo etiam hic n. 7. late disputat a n. 8. si intellectus solus producere posset infinitas intellectiones successive, an inde sequeretur esse infinitae virtutis.

Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima ; hoc autem non potest intelligi formaliter, quia objectum non est formaliter actus intelligendi: ergo formaliter per objecta non distinguuntur, nec materialiter: certum est quod materia activum est subjectum, in quo est, quod est anima.

Similiter operationis manentis in agente non est aliquid aliud, quod est finis ejus, praeter usum, ex 9. Metaph. ergo distinguuntur per objecta effective: ergo objecta efficiunt in intellectu actus intelligendi diversos secundum speciem, imprimendo suas similitudines.

Dicitur quod nullo illorum modorum actus distinguuntur per objecta, nec in aliquo genere causae, sed tantum manifestative: nam cum actus intelligendi assimilentur objectis, et non potentiae intellectivae, ideo distinctio actuum magis manifestatur per objecta, quamvis effective sint actus intelligendi a potentia intellectiva sola.

Contra, eadem causa limitata, et ejusdem rationis non potest esse efficiens principium effectivum respectu diversorum specifice distinctorum ; ergo cum diversorum objectorum secundum speciem sint diversae intellectiones secundum speciem, non possunt diversae intellectiones secundum speciem esse sola potentia effectiva intellectiva, nisi concurrant effective objecta distincta secundum speciem.

Dicitur ad hoc, quod potentia intellectiva ex sua dignitate et perfectione activa habet diversas virtutes, per quas potest in diversas operationes secundum speciem l et objectum, licet non causet effective actum intellectus in potentia intellectiva, tamen determinat intellectum, qui est potentia indeterminata omnino ad hunc actum, vel ad illum, ideo intellectus per hoc quod habet diversas virtutes, et per hoc quod objecta diversa determinant, potest elicere intellectiones distinctas secundum speciem, ut sic solus intellectus facit ad causalitatem actus, quantum ad differentiam actus, sed objectum quantum ad determinationem actus, ut actum determinat, tamen potentia indeterminata de se determinata ab objecto eliciat.

Contra hoc quod dicitur, quod objectum determinat potentiam ad actum, ex hoc sequitur propositum, quia quidquid est in intellectu impressive ab alio, est vel species, vel actus, vel habitus. Si igitur objectum effective determinat intellectum, illud impressum in intellectu quod ipsum determinat ad actum, erit vel species, vel habitus, vel actus, et tunc sequitur propositum dupliciter.

Primo, quod tale non sit species, quia ante talem determinationem intellectus, species imprimitur in qua objectum relucet, quod ponitur potentiam intellectivam determinare ; nec habitus, quia hujus determinatio potest praecedere actum intelligendi, et habitus causatus ex aotu intelligendi sequitur actum; ergo relinquitur, quod illud impressum sit actus intelligendi.

Secundo sequitur propositum, quia cum hujusmodi determinatio intellectus non potest in actum intelligendi, nisi inquantum determinatur ab objecto: igitur intellectus non sufficit ad causandum actum intelligendi sine actione objecti in intellectum: ergo concurrit objectum ad causandum actum intelligendi, quia determinatio actus concurrit ad eliciendum actum, cum intellectus (inquantum sic determinatur) actum eliciat, et sic habetur propositum, quia actus intelligendi non fit a sola potentia intellectiva effective.

Contra hoc, quod secundo dicitur, quod intellectus habet diversas virtutes ad causandum diversas operationes secundum speciem. Nam sive potentia animae ponatur essentia animae, sive absolutum additum per hoc, quod anima habet virtutes respectu diversarum operationum secundum speciem, habet diversas potestates, aliter enim intellectus, et voluntas non essent diversae potentiae; ergo si intellectus habeat virtutes diversas respectu diversarum operationum secundum speciem, sequitur quod intellectus sit plures potentiae.

Contra hoc, quod tertio dicitur, quod intellectus causat substantiam actus, et objectum determinationem in actum, quoniam hic actus, ut hic actus, quo attingitur objectum, determinatus est: ergo quod habet sufficientem causalitatem respectu substantiae istius actus, habet etiam sufficientem causalitatem respectu determinationis in isto actu ; si igitur solus intellectus sit per se causa substantiae illius actus, sequitur quod solus intellectus sit causa determinationis illius actus. Unde ab eodem est actus secundum substantiam, et secundum determinationem illius. Ad primum istorum dicitur, quod illud impressum ab objecto in intellectu, quo intellectus determinatur ad actum determinatum eliciendum, non est species, nec habitus, nec actus, sed est sola passio de genere Passionis, qua intellectiva potentia inclinatur ab objecto, ad actum determinatum, sicut intelligere non est aliquid absolutum, sed actio quaedam, vel passio simplex, quae est actus perfecti.

Contra, Philosophus 5. Physic. probat per plures rationes ex intentione, quod ad actionem non est motus, neque ad passionem: ergo impossibile est, ut motus quo intellectus mutatur ab A, esse indeterminato ad esse determinatum per actionem objecti determinantis effective, terminetur ad solam passionem.

Praeterea, quidquid patitur realiter, patitur secundum aliquam formam, quod enim aliquid patiatur, et tamen quod nihil absolutum in passo relinquatur, est oppositum in adjecto : unde sicut nihil movetur secundum motum, sed secundum aliquam formam, secundum quam movetur, ita nihil patitur secundum passionem, sed secundum aliam formam, secundum quam patitur ; ergo si intellectus patiatur ab objecto per hoc, quod ab ipso determinatur, oportet ut aliam formam imprimat, secundum quam patiatur.

Praeterea, nihil potest esse principium et ratio formalis operandi, nisi aliqua forma absoluta, et non sola passio : non enim per solam passionem, ut per principium et rationem formalem, dicitur aliquid agere, sed secundum dictam responsionem intellectus non potest agere, nisi inquantum ab objecto determinatur: ergo illud per quod intellectus sic determinatur, non potest esse sola passio, sed aliqua forma absoluta.

Praeterea, posita causa sufficienti et naturali, et materia circa quam agit, si habeat operationem transeuntem, potest agere circumscripto quocumque alio, aliter enim non esset causa. Si igitur intellectus sit sufficiens causa et totalis respectu intellectionis, cum ipse sit causa naturaliter agens, et non libere, circumscripta determinatione, et quocumque alio, adhuc poterit agere ; ergo intellectus ageret. licet ab objecto non determinetur ad intelligendum.

Vel sub alia forma sic : intellectus aut habet totam causalitatem respectu intellectionis, aut non : si non totam causalitatem habet, habetur propositum,quod actus intelligendi non sit a sola potentia intellectiva. Si vero intellectus habet totam causalitatem respectu intellectionis, cum posita tota causalitate, effectus naturaliter causandi, ponitur effectus, sequitur quod intellectus sine objecto, et sine determinatione facta ab objecto, intelligere posset.

Aliter dicebatur ad rationem superius factam, quod alio modo determinatur potentia activa et potentia passiva : nam potentia passiva est potentia contradictionis, et non determinatur ad aliquem actum secundum, nisi per aliquam formam quae sit principium actus secundi sibi impressam, ut lignum non determinatur ad calefaciendum, nisi per calorem sibi impressum : sed potentia activa ad hoc quod determinetur ad agendum, non requirit quod aliquid sibi imprimatur, sed sufficit sola approximatio materiae, circa quam agit : hoc patet 9. Metaph. ubi probat Philosophus, quod ad hoc, quod potentia naturalis exeat in actum, non requiritur nisi quod sit approximatum passum, ita quod hoc sit natum agere et illud pati, et non quod aliquid sit potentiae activae impressum, et ideo secundum praedictam opinionem, potentia intellectiva ad hoc quod determinetur ad certum actum eliciendum, non requiritur quod aliquid sibi imprimatur, sed sufficit sola exhibitio objecti, in luod per actum suum tendit. Ratio igitur superius facta falsum supponit, quod objectum effective determinat intellectum, et ideo non imprimit objectum aliquid intellectui, nec actum, nec speciem, nec habitum, sed intellectus in seipso causat actum intelligendi.

Sed tunc restat respondere ad unam rationem prius factam, quando arguitur quod causa unius rationis non potest esse principium sufficiens respectu diversarum operationum distinctarum specie. Ad quod dicitur, quod hoc verum est de causa univoca, sed non de causa aequivoca, quae per exhibitionem diversorum objectorum causat diversas operationes specie distinctas, ut Sol constringit lutum, et dissolvit glaciem : intellectus vero est causa aequivoca, et aliquo modo limitata respectu intellectionum, et ideo per conformitatem ad diversa objecta, potest sua causalitate diversas intellectiones causare.

Sed contra hoc arguitur: quia posse producere duas intellectiones duorum objectorum specie distinctorum est majoris perfectionis, quam posse producere unam istarum tantum: sicut posse producere duas species, et duos effectus specie distinctos, majoris perfectionis est, quam producere unum istorum ; aliter enim habens virtutem ad producendum unum istorum, tantum haberet virtutem ad producendum ambos, quod falsum est: et eadem ratione posse producere tres intellectiones, majoris perfectionis est, quam producere duas. Cum igitur intellectiones possint invicem succedere in infinitum, si intellectus habet virtutem activam sufficientem respectu unius intellectionis, habebit virtutem causandi infinitas intellectiones successive, sed hoc est infinitae perfectionis ut probatum est, cum posse in tres intellectiones successive sit majoris perfectionis, quam posse in duas, et ita posse in infinitas successive erit infinitae perfectionis: igitur intellectus erit infinitae perfectionis, et infiniti vigoris, quod est impossibile.

Ad hanc rationem dicebatur, primo ostendendo quod haec ratio non magis concludit contra opinionem ponentem, quod intellectus sit totalis causa intellectionis, quam contra aliam opinionem ponentem, quod non sit tota causa intellectionis, sed partialis, quae cum objecto concurrit ad efficiendum actum intelligendi; quoniam causalitas et actualitas partialis, qua intellectus cum duobus objectis specie distinctis potest producere diversas intellectiones specie distinctas, est majoris perfectionis et virtutis in intellectu, quam causalitas partialis, qua cum uno objecto potest in unam intellectionem secundum speciem. Probatur hoc, sicut ipsi probant, quia aliter habens causalitatem partialem respectu unius intellectionis tantum, haberet causalitatem partialem respectu duarum intellectionum specie distinctarum; et hoc etiam patet esse verum, cum intellectus majorem visum, et majorem virtutem habet ad intelligendum majus intelligibile, ut substantiam determinatam, quam ad intelligendum minus intelligibile, et majoris difficultatis est ad cognoscendum majus intelligibile, quam minus. Haec autem difficultas non est ex parte intelligibilium, quia unum objectum, quantum est de se, natum est imprimere et agere cum intellectu, sicut aliud: igitur secundum deductionem rationis praedictae posse successive in infinitas intellectiones secundum speciem, sicut causa partialis concludit in intellectu infinitatem virtutis.

Ad rationem in se dicebatur, quod ratio supponit, quod potest esse processus in infinitum in speciebus et objectis distinctis secundum speciem, respectu quorum possunt esse intellectiones infinitae distinctae secundum speciem. Hoc autem suppositum dubium est valde, an Deus super omnem speciem posset aliam in infinitum producere: hoc tamen supposito, ulterius dicitur ad rationem, quod posse producere hanc intellectionem et illam, est majoris virtutis, quam producere unam tantum, et hoc, quia istae intellectiones sunt inaequales, et una est nobilior, quae erit respectu nobilioris objecti, cujus cognoscibilitas non excedit virtutem intellectus: sed sic procedendo in infinitum in objecto, secundum speciem et intellectionem, ultimo erit devenire ad aliquod objectum adaequatum virtuti intellectus, cujus cognoscibilitas adaequat virtutem cognitivam intellectus, quod etiam natum est ab intellectu cognosci, quantum cognoscibile est. Et circa illud objectum intellectus natus est habere actum intelligendi perfectum quem habere potest, et si tunc producatur aliqua species nobilior, quae excedit virtutem cognitivam intellectus, circa illud objectum intellectus non habebit perfectiorem actum cognoscendi, et tandem ascendendo habebit actum imperfectiorem cognoscendi, et minus intensum circa objectum nobilius, quam circa objectum adaequatum sibi: et tunc posse producere aliam intellectionem imperfectiorem et perfectiorem circa objectum sibi adaequatum, non est majoris virtutis producere illam intellectionem perfectiorem tantum, quia per eamdem virtutem in summo, per quam potest in actum perfectiorem, potest etiam in actum imperfectiorem circa nobilius objectum, quod excedit virtutem intellectus cognitivam.

Contra : fiat ratio praedicta non de inaequalitate objectorum et intellectionum, sed de pluralitate intellectionum secundum speciem, quamvis essent aequales et objecta aequalia, sic posse producere duas intellectiones aequales secundum speciem majoris virtutis est, quam posse producere unam tantum: ergo posse producere infinitas intellectiones diversas secundum speciem etiam aequales, erit infinitae perfectionis et virtutis: sed hoc posse convenit intellectui, si sit sufficiens causa respectu intellectionis cujuslibet objecti: ergo ut prius sequitur quod intellectus sit infinitus in vigore.

Praeterea, quod dicitur, quod dubium est de processu in infinitum in productione specierum, hoc nihil facit ad propositum, quia sive possibile hoc sit, sive impossibile, ratio aequaliter concludit: quia si ponatur per impossibile, quod super quamcumque speciem posset produci alia in infinitum, et quod solus intellectus causet intellectionem, cum omne producibile possit ab intellectu cognosci, et posse cognoscere plura objecta secundum speciem sit majoris virtutis in intellectu, etiam successive, quam posse cognoscere pauciora, sequitur secundum rationem priorem, quod intellectus sit infinitus in vigore: sed hoc impossibile non sequitur propter propositum hoc, quo ponitur processus in infinitum in speciebus rerum, quia etsi hoc verum esset, quod essent species infinitae, adhuc cum hoc esset una species limitata, sicut modo est intellectus ejus, esset finitus in perfectione: ergo illud impossibile sequitur ex hoc, quod ponitur intellectus activus sufficiens ad causandum intellectionem. Unde et Philosophus aliquando in arguendo supponit impossibile, dum tamen ex impossibili non sequatur impossibile, ut probando quod tempus non sit motus caeli, arguit quod tunc, si plures essent motus caeli, plura essent tempora, cum tamen antecedens sit impossibile apud eum.

Similiter Augustinus probando quod innascibilitas et paternitas non sint eadem notio, arguit quod si Pater esset ab alio in Divinis, adhuc esset Pater, et non innascibilis.

Ad primum horum dicitur, quod si essent aequales species in perfectione, tunc posse producere duo, non esset majoris perfectionis, sive virtutis quam posse producere unam, sicut nec successive producere duo individua arguit majorem perfectionem intensivam, quam posse producere unum individuum, imo tunc per eamdem virtutem, perquam ratio, vel causa potest producere unam et aliam.

Contra : si esset aliqua causa, quae haberet formaliter causalitates infinitarum causarum univocarum aequalium in perfectione, illa esset infinita; ergo cum habere causalitatem alicujus virtualiter, sicut habet causa aequivoca, sit perfectius habere causalitatem quam habere formaliter, sequitur quod causa aequivoca virtualiter habens causalitatem respectu infinitorum effectuum specie differentium, licet essentialium, sit infinitae perfectionis intensive: igitur si intellectus habeat causalitatem respectu intellectionum infinitarum specie aequalium in perfectione, erit infinitus in perfectione.

Praeterea, si posse producere duas species in perfectione non sit majoris virtutis, quam producere unam, tunc habens virtutem ad producendum unam, haberet virtutem ad producendum duas, et sic cum una species habeat virtutem ad producendum individuum speciei suae, sequitur quod unaquaeque species possit producere aliam indifferenter, quod falsum est.

Ad primum, quod si omnes species essent aequales in perfectione, sicut individua unius speciei, tunc illa causa quae includet formaliter causalitates omnium, non esset infinita intensive, sed solum extensive. Si enim esset infinita intensive, necessario perfectio unius speciei esset major, quam perfectio alterius.

Ad primum principale arguitur per Philosophum 7. Metaph. ubi vult, quod principium omnium in syllogismis practicis, est quod quid est, ex quo fiunt syllogismi. Unde ait ibi, quod sicut eorum quae fiunt a natura, est potentia in spermate, per quam fit aliquid simile, sic eorum quae fiunt ab arte, est principium rei factae, ut conclusiones practicae reducantur in principia, et principium, quod quid est : sed quod quid est, objectum est intellectus: ergo objectum intellectus est principium activum eorum, quae fiunt ab arte, quorumcumque species est in anima ; speciem autem dico quod quid

erat esse cujuscumque, et illud, quod quid erat esse rei artificialis in anima dicit esse principium activum cognitionis factivae, sive artificialis, propter quod etiam principium dicit in artificialibus, simile fit a simili.

Unde concludit, quod si sanitas fit ab arte, tunc species quae est ab anima, est faciens, unde inchoatur motus sanandi. Et sic dicit, quod accidit sanitatem ex sanitate fieri, quia ex sanitate in anima fit sanitas in re extra : si autem solus intellectus esset principium activum cognitionis artificialis, tunc in artificialibus nullo modo fieret simile ex simili, nec ex domo in anima fieret domus extra, sed ex solo intellectu, qui non magis assimilatur domui quam sanitati.