COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

SCHOLIUM.

Contra tertiam inferentem unitatem prudentiae, ex attributione omnium diligibilium ad unum finem, arguit primo, quia sic una tantum esset virtus moralis ex attributione milium operabilium ad unum finem, quod falsum est. Confirmat hoc et refutat solutiones pro adversariis. Secundo, quia virtus habet esse per conformitatem ad prudentiam, ut late probat 1. distinct. 17. quaest. 3. a num. 1. et hic ex Philosoph. vide eum 3. d. 36. num. 5. ergo si prudentia esset una, omnes virtutes morales essent una virtus. Tertio, prudentia sub eadem ratione dirigit, qua appetitu per virtutem in objectum inclinatur, si ergo diversificatur virtus, ita et prudentia, quia eadem ratio est de intellectu et voluntate, quantum ad hoc. Quarto, actus prudentiae circa fortitudinem et temperantiam, sunt diversi specie ; ergo et habitus quos gignunt. Hanc rationem fuse et pulchre prosequitur, rofutans solutiones et replicas aliorum et ostendens clare duos actus specie distinctos, non posse esse causam per se unius habitus specie, nec potest dici quod per diversos actus haberet habitus eeitos gradus, quia Thomistae cum D. Thoma negant hujusmodi gradus in habitu 1. 2. quaest. 52. art. 1. et 2. et 2. 2. q. 24. art. 5. quos refutat Doctor late, 1. dist. 17. quaest. 5. anum. 3. et 3. physic. quaest. 3. et4. Quinto, non est una ars specie omnium factibilium: ergo nec una prudentia agibilium. Sexto, in speculativis alius est habitus de principiis, alius de conclusione; ergo alia prudentia circa finem, et alia circa media.

Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illud ; si igitur prudentia dirigit circa omnia operabilia, ut habent attributionem ad finem unum ultimum ut ad felicitatem, virtutes morales eodem modo inclinabunt in sua objecta, ut attributionem habent ad unum finem: igitur si prudentia habeat suam unitatem ex prima attributione, inquantum scilicet omnia agibilia habent attributionem ad unum finem: ergo similiter virtutes morales dicentur una virtus specie propter eamdem unitatem attributionis, inquantum scilicet fines virtutum moralium habent attributionem ad ultimum finem moralem.

Confirmatur ista ratio : nam in intellectu tantum una fides ponitur, quia licet sit respectu omnium credibilium temporalium, tamen propter unam rationem, quae est de illis respectu primi credibilis, ad quod alia attributionem habent: similiter in voluntate est tantum una charitas, quia licet sit de diversis diligibilibus, hoc tamen est ut ordinetur ad primum diligibile: ergo similiter si virtutes morales inclinant appetitum in diversa agibilia bonorum humanorum, ut ordinantur ad unum principium agibile, sive ad ultimum finem moralem, sequitur quod sit tantum una virtus moralis, quod falsum est: igitur virtus moralis absolute inclinatur in unum bonum agibile absolute, non formaliter sub ulteriori respectu: igitur similiter prudentia diriget contra talia agibilia absolute, non per rationem formalem alicujus respectus, et per consequens prudentia habebit diversa objecta formaliter sine attributione ad aliquid unum, et ita erunt plures prudentiae.

Ad primum istorum dicitur, quod licet prudentia sit tantum una secundum speciem propter unitatem illius attributionis, non tamen erit tantum una virtus moralis ex eadem attributione, quia aliud est, quod formaliter et necessario diversificat virtutes morales, eo quod sunt in diversis potentiis, ut irascibili, concupiscibili : similiter quia virtutes morales auferunt diversas difficultates potentiae respectu diversorum actuum, et ideo oportet quod distinguantur specie, sicut et illae difficultates et actus consequentes, et non sic est ex parte prudentiae, et ideo sufficit una prudentia specie.

Contra : certum est, quod quamvis virtutes morales ponantur in diversis potentiis partis appetitivae sensitivae, ista tamen diversitas potentiarum non facit formaliter diversitatem habituum moralium, sicut nec unitas potentiae unitatem habitus. Unde si sola diversitas potentiae secundum genus arguit diversitatem habituum, nunquam tamen formaliter et causaliter diversitas potentiarum arguit diversitatem habituum, quia materia est propter formam, et non forma propter materiam, ex secundo de Anima. Unde materia habet diversificari propter formam, et non e converso, sicut ibidem patet.

Item, quod dicunt de amotione difficultatis potentiae respectu actuum, non videtur valere ad causandum diversitatem virtutum, quia ista amotio difficultatis est consequens virtutem moralem; prius enim virtus habet esse, antequam faciliter potentiam, amovendo difficultatem.

Item, facilitas non est de ratione formali virtutis : tum, quia est communis virtuti morali et scientiae, utraque enim facilitat potentiam amovendo difficultatem respectu actus: tum, quia hoc non apparet in definitione virtutis, quae est quod sit habitus electivus determinatus recta ratione.

Praeterea ad propositum arguitur sic : ab eodem a quo virtus habet suam entitatem formaliter, ab eodem habet suam unitatem : sed cum virtus sit habitus electivus determinatus recta ratione, habebit virtus suam entitatem formaliter ex determinatione rationis: ergo et unitatem formalem habebit ex determinatione rectae rationis. Cum igitur determinatio rectae rationis sit a prudentia, sequitur quod virtus moralis habebit suam unitatem ex prudentia, sive ex respectu ad determinationem prudentiae; igitur si sit tantum una prudentia secundum speciem, est tantum una virtus moralis secundum speciem.

Confirmatur istud : quamvis virtus materialiter sit quaedam qualitas animae, formaliter tamen virtus moralis respectum dicit, scilicet ad determinationem rationis rectae, quae est a prudentia, sicut patet ex definitione ejus. Et ideo dicit Philosophus 7. Physic. quod in habitibus virtutis non est alte ratio, nec motus; virtus igitur moralis formaliter respectum dicit ad prudentiam, sed impossibile est quod ad eumdem terminum specie sint diversae relationes differentes specie: ergo virtutes morales non erunt diversae specie, si prudentia non sit diversa specie.

Praeterea, sub eadem ratione formali, sub qua appetitus inclinatur per virtutes morales ad eligendum, intellectus per prudentiam dirigit in eligendo, et in idem formaliter in quod virtus inclinat, prudentia dirigit, quia si prudentia non in idem formaliter dirigit in quod virtus inclinat, nunquam ex directione prudentiae sequeretur recta electio secundum virtutem, cum prudentia dirigat in aliquid, et dictet de aliquo secundum unam rationem, et virtus inclinat in idem secundum aliam rationem ; sicut igitur virtutes inclinant appetitum in diversa objecta formaliter, ita oportet quod prudentia sit circa eadem, ut sunt objecta diversa formaliter, et non secundum aliquam rationem unam: igitur sicut in appetitu sunt diversi habitus virtutum, propter diversitatem objectorum in quae inclinat, ita oportet in intellectu ponere diversos habitus prudentiae correspondenter propter diversitatem formalem eorumdem objectorum in quae dirigunt.

Item, si in intellectu sufficiat ponere unam prudentiam dirigentem et regulantem circa omnia operabilia, quare in voluntate non sufficit una virtus ad inclinandum in ea, cum ab una regulare regulante non sit nisi una regulatio passiva formaliter?

Praeterea, actus generativi habitus diversi secundum speciem, sunt diversorum habituum secundum speciem ; actus prudentiae circa objectum fortitudinis sunt diversi secundum speciem: igitur prudentia dirigens in actibus prudentiae, erit alia specie a prudentia dirigente in actibus fortitudinis. Major probatur per hoc, quod impossibile est, quod duae causae secundum speciem diversae, sint causae proximae per se unius effectus secundum speciem: ergo cum actus sint per se generativi habitus, impossibile est, quod diversi actus secundum speciem sint causa unius habitus secundum speciem. Minor probatur per hoc, quod respectu objectorum diversorum secundum speciem, sunt diversi actus secundum speciem: sed finis, sive objectum temperantiae et fortitudinis sunt diversa secundum speciem: ergo actus prudentiae dirigens circa objectum unius et alterius erit diversus specie. Et ad clariorem intellectum illius minoris, est sciendum secundum istos, quod prudentia non est habitus primi principii sumpti ab ultimo fine morali, licet forte secundum hanc opinionem hoc esset dicendum, ita quod virtualiter contineret directionem circa alia posteriora, sed secundum eos est habitus conclusionis practicae conclusae ex principiis practicis, eo quod prudentia est habitus consiliativus secundum Philosophum, qui includit discursum. Fiat ergo syllogismus practicus secundum actum prudentiae circa actum, vel materiam temperantiae sic : Honeste est vivendum; sed honesta vita haberi non potest sine castitate ; ergo caste est vivendum. Et ulterius ex ista conclusione accepta pro principio potest argui, quod caste est vivendum, non potest quis caste vivere nisi moderando passiones, ergo passiones sunt moderandae, et sic de aliis. Fiat etiam syllogismus in materia fortitudinis, sic verbi gratia : rempublicam sollicite et cum omni virtute custodire oportet, hoc autem non potest fieri, nisi aggrediendo et bellando; ergo pro republica bellandum est, et mors aggredienda est.

Prudentia igitur est habitus unius conclusionis et alterius, sed actus directivi et consiliativi respectu istarum conclusionum, sunt diversi specie, quod patet, quia sunt circa objecta formaliter diversa specie; ergo habitus conclusionum sunt diversi specie, principia enim ex quibus procedunt, sunt diversa specie.

Et ut videatur melius ista ratio, potest aliquis statim dicere, quod sicut arguitur, quod prudentia istius conclusionis, passiones sunt moderandae, est alia specie a prudentia istius conclusionis ; bellum pro republica est aggrediendum, quia principia ex quibus procedunt sunt diversa specie ; ita potest argui, quod prudentia de ista conclusione, caste est vivendum, et de ista conclusione, juste est vivendum, sint eadem secundum speciem, quia principium ex quo procedunt, est idem, scilicet illud, honeste est vivendum.

Sed nota, quod licet illud principium sit idem, utrobique tamen medium quod est minor, variatur, quia ex una parte subjicitur, quod non potest quis honeste vivere sine castitate. Et ex alia parte, quod non potest quis perfecte, vel honeste vivere sine justitia, et ideo sicut justum et castum specie differunt, ita actus prudentiae directivus et consiliativus circa unum, et circa aliud respectu conclusionum, quarum est prudentia, sunt diversi specie, et per consequens prudentia, quae causatur ex istis actibus erit diversa et diversa specie.

Sed dicitur hic, quod diversi actus secundum speciem non sunt diversorum habituum secundum speciem generativi, sed possunt esse generativi ejusdem habitus secundum speciem, quoniam intellectiones albi et nigri sunt diversae intellectiones secundum speciem, sicut objecta sunt diversa secundum speciem, et tamen habitus scientiae de albo et nigro, est unus secundum speciem, quia eadem est scientia contrariorum, et potentia rationalis valet ad opposita, ex 9. Met. Ad probationem dicitur, quod duae causae diversae secundum speciem, possunt esse unius effectus, quia illae causae in agendo habent diversa objecta specie.

Contra praedicta arguitur, minor probatur sic : omnia individua ejusdem speciei possunt produci ab una causa tantum secundum speciem, sicut quicumque calor potest produci ab uno agente secundum speciem. Omnis igitur effectus unus secundum speciem producitur ab una causa secundum speciem proximam; igitur impossibile est, quod duae causae proximae et per se diversae secundum speciem sint unius effectus secundum speciem.

Praeterea, effectus essentialiter dependet a sua causa, sed impossibile est, quod aliquid per se essentialiter dependeat ab aliquo infe riori, quo non causante, nihil minus fit, aut nihil minus habet esse; sed si duo actus diversi secundum speciem sunt generativi unius habitus prudentiae, non existente uno actu, nihil minus prudentia habet esse ex alio actu ; similiter non existente alio actu, nihil minus prudentia habet esse ex isto actu; ergo neuter est per se causa actus.

Praeterea, si actus sit per se generativus habitus, reliquit suam similitudinem in passo; ergo si duo actus secundum speciem diversi, generant unum habitum secundum speciem, unus habitus secundum speciem erit duo secundum speciem.

Si dicitur hic quod non sequitur, nisi quod unus habitus habeat diversos gradus secundum speciem, quod non est inconveniens; sicut sensitivum, vegetativum, et intellectivum sunt diversi gradus secundum speciem in una forma, ita quod per unum actum generatur unus gradus in habitu, et per alium actum alterius speciei, generatur alius gradus secundum speciem.

Contra istos, qui tenent istam viam, arguitur sic: Secundum gradus habitus est omnino simplex, nec est in eo additio gradus ad gradum, nisi tantum secundum rationem: igitur per alium actum non generatur alius gradus.

Praeterea, prima ratio stat, quia aut per secundum aliquid producitur, aut nihil. Si nihil: ergo habitus non augetur. Si aliquid, et alterius speciei a priori ; ergo habitus ille continebit in se essentias duarum specierum, et ita non erit una essentia secundum speciem ; nec valet exemplum de intellectivo, sensitivo, et vegetativo, quia non sunt diversae essentiae in eadem forma, sed tantum differunt in forma secundum virtutem, et virtualiter.

Sed etiam quod adducitur pro opinante, quod scientia albi et nigri est unus habitus specie, dicendum quod non valet; nam cujuscumque conclusionis, in qua ostenditur passio diversa secundum speciem a subjecto diverso secundum speciem a subjecto, et passione alterius conclusionis, est alius habitus specie ; unde tantum est unus habitus in virtute alicujus principii, aut connexione alia.

Aliter dicitur ad rationem priorem, quod actus respectu productionis habitus est causa aequivoca, quia actus et habitus nonsuntejusdem speciei specialissimae, quia tunc actus esset habitus ; nunc autem non est inconveniens, quod unius effectus specie, sint duae causae differentes specie, non agentes modo univoco, sed aequivoco, sicut mulus generatur ab asino et equa differentibus specie.

Contra, quicumque habitus habens terminum suae augmentationis, si augmentatur ex aliquo actu, potest augmentari usque ad terminum suum ex actibus e?usdem speciei cum priori actu, quia qua ratione augmentatur ex uno actu, augmentari potest ex alio ejusdem speciei, et tamen illi actus ejusdem speciei possunt sibi invicem succedere in infinitum, vel augmentabitur ille habitus in infinitum, vel per frequentationem istorum actuum tandem deveniet ad terminum: igitur prudentia, si augmentatur ex actu circa objectum temperantiae, et ex actu circa objectum fortitudinis, quae sunt diversarum specierum, poterit ex solis actibus circa objectum temperantiae augmentari usque ad terminum suum, et per consequens prudentia dirigens circa objectum temperantiae perfecte acquiri potest sine actibus elicitis circa objectum fortitudinis ; et ita potest esse prudentia dirigens circa actus temperantiae, licet non sit aliqua dirigens circa actus fortitudinis, et per consequens cuilibet virtuti morali correspondet sua prudentia, et habetur propositum.

Unde mirabile est, quod dicunt, cum aliquis prudenter possit agere circa actus fortitudinis, et dictare secundum rationem rectam, quod propter rempublicam bellum sit aggrediendum, et tamen sequi passiones delectationis, et esse Epicurus.

Aliter dicitur, quod dirigere circa objectum temperantiae, et fortitudinis, sunt actus prudentiae et ejusdem speciei, quia sunt circa ista objecta, ut habent unam rationem formalem objectivam, ut rationem boni humani ; et hoc sufficit ad hoc, quod sint unius speciei, et sic visio albi et nigri est ejusdem speciei, quia visio est eorum sub ratione coloris. Et quod sit verum hoc, probatur : nam sub eadem ratione, sub qua potentia respicit objectum, actus tendit in illud, quia potentia non uni tur objecto, nisi per actum : sed primum objectum, et formale potentiae visivae est colori ergo actus videndi non est ratio albi et nigri, nisi inquantum sunt colorata ; ergo visio respicit album et nigrum sub una ratione formali ;

ergo sunt unius speciei, cum habeant unam rationem formalem objectivam.

Contra : adhuc ratio stat, quia probatur, quod actus dictandi circa diversa objecta virtutum sunt alterius speciei, quia sunt objectorum per se, et primo differentium specie, sicut et virtutes, aliter non sub eadem ratione dictaret prudentia de illo, ad quod inclinat virtus.

Praeterea, albedo inquantum albedo immutat visum; ergo albedo sub ratione albedinis videtur non tantum sub ratione coloris : unde cum color sit genus, et dicat aliud quam unam formam realem, illud autem quod est principium immutandi visum, oportet quod dicat unam aliam formam, non videtur quod color sit ratio immutandi, nisi ut habet esse in aliqua forma specifica.

Item, Metaphysica est unius habitus secundum speciem, et tamen ejus sunt diversi actus secundum speciem, ut considerare substantiam, et considerare accidens. Quod si dicatur, quod non considerat hoc, nec illud nisi sub ratione entis, tunc sua consideratio imperfectissima erit, et imperfectissimam cognitionem faceret. Etiam determinat de substantia, ut distinguitur ab accidente.

Ad illud quod adducitur de visione albi et nigri dicitur, quod licet videantur sub colore, ut sub proprio objecto, tamen per se videntur, et ideo visiones sunt specie differentes.

Contra:tunc eadem ratione est dicendum de habitu prudentiae, quod licet ipsa habeat pro objectiva ratione formali rationem boni humani, tamen quia per se dirigit circa objectum temperantiae, et circa objectum fortitudinis, quae differunt specie, erit alia prudentia specie.

Praeterea arguitur ad principale sic : sicut ars se habet ad factibilia, sic prudentia ad agibilia, quia ars est recta ratio factibilium; sed respectu omnium factibilium non est unus habitus artis secundum speciem, sed diversus specie, sicut habitus navis factivae non est ejusdem speciei cum habitu artis domus factivae; ergo similiter respectu omnium agibilium non erit una prudentia specie.

Praeterea, sicut principium se habet in speculabilibus, ita finis in operabilibus, sed in speculabilibus alius est habitus secundum speciem de principio, et conclusione; ergo similiter in operabilibus et agibilibus alius erit habitus secundum speciem de fine, et de bis quae sunt ad finem, ut sic alia sit prudentia circa finem, et alia de his, quae sunt ad finem, ut praestituat finem secundum unam prudentiam, et secundum aliam dirigat virtutes in finem praestitutum.