COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

Scholium.

Tota haec collatio tractat de refutatione cujusdam rationis (qua D. Thom. probat voluntatem necessitari ad amandum ultimum finem, in communi ostensum, quia scilicet, nihil ibi est mali) quam rejicit Doctor. 1. dist. 1. q. A. a n. 5. variis rationibus, quarum una est, quod sequeretur voluntatem necessitari ad continuationem considerationis ultimi finis, quod est contra experientiam.Hanc rationem mira subtilitate prosequitur, convellens omnes responsiones, ( ut videtur ) quae humanitus possent excogitari. Solutiones et replicae sunt clarissimae, et subtilissimae, habetur fere tota substantia hujus collationis in additione longa, 1. d. 1. q. 4.

Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ; ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo voluntas non necessario, sed variabiliter vult aliud, quia rationem aliquam fugibilis habet, et non habet rationem appetibilis, sed ultimus finis est hujusmodi. Hic enim vocamus ultimum finem, quod continet in se omnem rationem appetibilis, vel appetivitatis, et nihil fugibilis, ideo voluntas necessario vult ultimum finem in universali acceptum ut bonum sub ratione boni.

Contra : omne agens necessario, eadem necessitate qua agit, removet prohibens, si sit in potestate sua ipsum amovere, ut patet de gravi superposito trabi, sed impediens voluntatem ad volendum ultimum finem, est non consideratio intellectus ; si igitur voluntas necessario vult ultimum finem, necessario amovebit impedimentum non considerationis, convertendo necessario intellectum ad considerandum ultimum finem: ergo intellectus necessario considerabit ultimum finem, quod est impossibile.

Dicitur, quod major si vera est, veritatem habet de agente necessario, quod eadem actione agit propriam actionem, et removet prohibens, ut patet exemplo de gravi, quod eadem actione qua movet de seorsum, frangit trabem si potest.

Nunc autem voluntas alia actione vult ultimum finem, et alia intellectum intelligere ultimum finem, cui imperat considerare ultimum finem, et ideo non oportet, quod necessario velit intellectum intelligere ultimum finem, licet necessario velit ultimum finem sibi ostensum.

Contra, major probatur, sive tale agens agat propriam actionem, et amoveat prohibens una actione, sive duabus ; quoniam agens, quod necessario agit, necessario amovet omne incompossibile impediens suam actionem, sine cujus amotione non potest agere, si potest illud amovere: quia si potest illud incompossibile impediens amovere, et non necessario amovet, tamen non potest agere stante illo incompossibili impediente, sequitur quod illud agens non necessario agit, quantum est ex parte sui; et hoc patet de igne necessario calefaciente, qui non potest calefacere nisi desiccando, auferendo humidum impediens, necessario desiccat, licet alia actione desiccet, et calefaciat: si igitur voluntas necessario velit, quantum est ex se, ultimum finem, et non potest illum velle, nisi considerando ipsum, sequitur quod voluntas necessario movebit intellectum ad considerandum ultimum finem.

Praeterea, quod dicitur postea, quod alia volitione voluntas vult finem ultimum, et intellectum intelligere ipsum, hoc non est verum, qu?a secundum Augustinum eodem actu, quo voluntas complacet sibi in objecto aliquo, copulat potentiam cum ipso objecto, sicut eodem actu quo voluntas delectatur in videndo aliquod objectum, vult visum videre illud objectum, et copulat visum cumtali objecto; ergo eodem actu voluntas vult finem ultimum, et intellectum intelligere finem ultimum.

Ad primum horum quod agens, quod necessario agit, necessario amovet impediens actionem suam, licet alia actione: dicitur quod hoc est verum, quando agens secundum eumdem modum fertur in utrumque, cujus oppositum accidit in proposito, quia secundum alium modum voluntas fertur in finem, et secundum alium in ea quae sunt ad finem, quia libere in ea quae sunt ad finem, sed necessario in finem.

Contra, major illa probatur universaliter sic : si aliqua extrema sunt connexa per aliqua media, si illa connexio extremorum sit necessaria, oportet quod media, ex quibus dependet connexio extremorum, sint necessaria, quia si ista media essent contingentia, et connexio ex illis dependens necessaria, necessarium dependeret a contingenti, quod est impossibile : si igitur voluntas et objectum, quod est ultimus finis, necessario connectuntur, connexio habet media praecedentia ex quibus dependet, ut actum voluntatis et actum intellectus: sequitur quod actus intellectus respectu ejusdem objecti erit necessarius.

Dicitur quod necessitas duplex est, absoluta, et conditionis sive praesuppositionis, etconsequentiae; quando autem aliqua extrema connectuntur necessario necessitate absoluta per aliqua media, oportet.quod illa media sint necessaria, sicut probat ratio: sed quando extrema connectuntur in necessitate non absoluta, sed conditionata, ut stante medio praedicto, tunc non oportet media esse necessaria absolute. Sic autem est in proposito, quod voluntas non vult finem ultimum necessario necessitate absoluta: tunc enim semper vellet finem ultimum, sed tantum necessitate conditionata, puta dum intellectus ostendit voluntati objectum, quod est finis ultimus. Unde non quaeritur, an voluntas necessario velit finem ultimum, sed an necessario velit finem ultimum, sibi ostensum ab intellectu. Et per hoc patet responsio ad rationem principalem: Omne agens necessario necessitate absoluta, eadem necessitate removet prohibens: si autem necessitate conditionata, tunc non necessario removet prohibens.

Contra, omne agens necessarium agit per principium sibi intrinsecum ; sed actus intelligendi, quo ostenditur voluntati ultimus finis, non est principium intrinsecum voluntati: ergo voluntas non necessario vult ultimum finem, propter ostensionem ejus in intellectu.

Praeterea, ratio prior adhuc videtur stare, agens quod necessario agit quantum est ex natura sua, licet non absoluta necessitate agat, eadem necessitate absoluta, si potest, removet prohibens: sicut ignis, qui agit non necessitate absoluta, quia sic semper ageret, nec sua actio tunc posset impediri, sed necessitate conditionata, ut si passum dispositum sit sibi approximat m, quod quantum est ex se necessario agit, eadem necessitate amovet impediens suam actionem, si potest. Et probatur sicut primum, quia si potest impediens suam actionem amovere, et non necessario amovet, ideo contingenter se habet circa amotionem illius. Cum igitur actio sua propria circa proprium objectum dependeat ex actione illius, sequitur quod contingenter se habeat ad suam actionem propriam ex se et non necessario, quantum est ex sua natura ; sed voluntas quantum est ex sua natura fertur in ultimum finem secundum hanc opinionem, ita quod quantum est ex parte sua, necessario vult finem ultimum: ergo quantum est ex parte sua, necessario amovet non considerationem intellectus, impedientem actionem suam, convertendo necessario intellectum ad considerandum de ultimo fine.

Confirmatur haec ratio sub alia forma sic : agens, quod necessario agit, quantum est ex parte sua, eadem necessitate facit objectum suum sibi esse praesens, si potest, sine quo non agit, ut patet de igne, qui, si potest, necessario faceret combustibile sibi esse praesens ; et hoc patet etiam de magnete, quod eadem necessitate attrahit sibi ferrum, qua agit in ferrum, conjungendo ipsum sibi; si vero voluntas quantum est ex parte sua necessario vult ultimum finem, eadem necessitate faciet illud objectum, quod est ultimus finis, sibi praesentari per intellectum, cum hoc potest ; ergo necessario tenebit intellectum in consideratione ultimi finis, quantum est ex se, sicut magnes tenet ferrum.

Ad primum istorum dicitur, quod agens quod necessario agit, quantum est ex parte sua, agit per principium intrinsecum sibi completive, tamen potest agere per principium extrinsecum dispositive, et sic voluntas agit dispositive per intellectum sibi ostendentem ultimum finem.

Contra : agens quod in se habet totam causam suae actionis, non dependet ab alio in agendo ; sed voluntas, si necessario vult ultimum finem, habet in se totam causam suae actionis, quia ipsa sola agit suam actionem, et eamdem recipit: igitur in agendo suam actionem non dependet ab intellectu.

Dicitur, quod agens quod habet in se totam causam suae actionis completivam et dispositivam, non dependet ab alio ; sed sic non est in proposito, cum actio intellectus sit dispositiva respectu actionis voluntatis.

Contra : necessitas agendi principalis agentis totaliter est in principali agente, quia si non totaliter, sed partim in principali agente, et partim in extra: ergo agens principale necessario ageret per illud, quod est extra ipsum, quod est impossibile.

Ad illud principale potest diei sic, quod aliquod agens est, quod ex natura sua sic necessario agit, quod propriam actionem impedire non potest, nec directe suspendendo propriam actionem, nec indirecte agendo circa aliud quod impedit actionem circa proprium objectum, et de tali agente univois saliter videtur esse verum, quod agens quod ex natura sua necessario agit, necessario amovet impedimentum suum si potest, sicut patet in omnibus naturaliter agentibiis. Aliquod vero est agens, quod necessario, quantum est ex parte sua, agit circa aliquod objectum, circa quod licet directe non possit impedire propriam actionem, eam suspendendo, (quia hoc includit contr adictionem, quod aliquod agens necessario aget, quantum est ex natura sua, et tamen quod ex natura sua potest suspendere propriam actionem directe) tamen potest propriam actionem impedire, agendo circa aliud, et hujusmodi agens est sola voluntas, quae quantum est ex parte sui, necessario tendit in ultimum finem in universali sibi ostensum ; quae licet non possit propriam actionem impedire, eam directe suspendendo, tamen potest eam indirecte impedire, agendo circa intellectum praecipiendo sibi de ultimo fine non considerare, convertendo ipsum ad aliud intelligendum, et sic, quia non est tunc ultimus finis cognitus, non potest voluntas illum velle. Et per hoc ad majorem rationis est dicendum, quod agens quod sic necessario agit ex se, quod in potestate sua non est impedire propriam actionem directe, nec indirecte, eadem necessitate. amovet impedimentum suae actionis ; sed non est verum de agente, quod sic necessario agit, quod in potestate sua est indirecte suam actionem impedire, cujusmodi est voluntas. Sed contra hoc arguitur : agens quod ex natura sua necessario per actionem suam tendit in objectum determinatum, quantum est de se, non potest avertere se ab aotione respectu talis objecti : haec enim videtur esse manifesta, quia praedicatum includitur in subjecto. Si enim agens, quantum est de se possit avertere se ab actione circa unum objectum de se, quantum est de natura sua, non determinatur ad actionem respectu illius objecti ; sed voluntas volens ultimum finem sibi ostensum ex Voluntate sua, potest avertere se ab actu volendi ultimum finem, quia potest impedire intellectum, ut non consideret ultimum finem, sed aliud objectum, ut concessum est, et ita potest se avertere a volitione ultimi finis: igitur voluntas ex sua natura, quantum est de se, non determinatur ad volendum ultimum finem necessario.

Praeterea : voluntas volens ultimum finem sibi ostensum, potest ex se velle et non velle ultimum finem sibi ostensum : consequentia probatur ex opposito, quoniam si voluntas de necessitate vult aliquid, quantum est ex se vult se velle illud. Antecedens probatur : quia voluntas volens ultimum finem sibi ostensum potest avertere intellectum a consideratione illius finis ostensi, sed non avertit intellectum a consideratione ultimi finis, nisi quia vult se non velle ultimum finem, sed aliud objectum ; quamdiu enim se vult velle ultimum finem, intellectum non avertit a consideratione ultimi finis: ergo voluntas volens ultimum finem ostensum sibi potest ex se velle se non velle illum.

Praeterea, omnis potentia attingens suum objectum formale per actum attingit ipsum secundum rationem formalem, et propriam ipsius potentiae; sed potentia volitiva secundum rationem suam formalem libera est, et ad utrumlibet se habens in eliciendo actum: per hoc enim distinguitur a potentia intellectiva, quae de se non est libera, nec ad utrumlibet se habens, nisi quatenus determinatur per voluntatem: objectum autem formale voluntatis est bonum: ergo voluntas per actum suum libere attingit bonum sub ratione boni, libere ad utrumlibet, ita quod potest illud velle et non velle, quando est sibi ostensum.