COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

Scholium.

Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et substantia in accidente, non secundum rationem propriam istorum, sed secundum rationem communem univocam utriusque, et adducit rationes probantes univocationem entis Deo et creaturae substantiae, et accidenti; de quibus latius agit 1. dist. 3. quaest. 2. a num. 5. et quaest. 3. a n. 7. et dist. 8. quaest. 3. a num. il.

Modo in speciali videndum, quomodo cognoscimus de Deo, vel substantia quid est. Ideo videndum est, quomodo substantia lucet in accidente, vel Deus in creatura.

Quidam dicunt, quod substantia non relucet in accidente secundum rationem propriam, qua non univocatur accidenti, sed secundum rationem communem, qua univocatur accidenti ; ideo ut lucet, et continetur in accidente, continetur secundum rationem univocam sibi et accidenti, sic est de Deo et creatura. Unde Deus cognoscitur secundum conceptum univocum Deo et creaturae, ideo non cognoscimus quid proprium.

Item, nullum absolutum facit conceptum in intellectu de aliquo, nisi contineat ipsum formaliter, sicut inferius continet superius: vel virtualiter, sicut subjectum continet proprias passiones ; accidens non continet substantias, nec phantasma continet Deum neutro modo: ergo, etc.

Item, ens ordinis superioris non relucet in ente ordinis inferioris, nisi inferiori modo: creatura et accidens est ens inferioris ordinis, quam Deus et substantia: ergo secundum propriam rationem, qua Deus excellit creaturam, non relucet in creatura: ergo etc.

Item, cognitio est per assimilationem, sed secundum proprias rationes non assimilatur: ergo, etc.

Item, quando facimus attributiones ad Deum, removemus a perfectionibus imperfectiones creaturae, et illud quod remanet attribuimus Deo; quaero si illud remanens sit univocum Deo et creaturae? si sic, habeo propositum. Si non, non magis attribuitur sapientia Deo quam lapis.

Item, in conceptibus universalis habentis singularia imaginabilia propria possumus stare fixi, non autem in non habentibus, veritas non habet proprium singulare imaginabile secundum Augustinum : cum audis veritas, quaere quid veritas, statim objiciunt phantasmata, etc.

Item, omnis intellectus certus de uno conceptu, et dubius de duobus, habet unum communem neutrum, aut intellectus simul esset certus, et dubius de eodem. Philosophi certi fuerunt de primo principio quod est ens, dubii autem, an hoc ens,etc. et ideo stabant in conceptu uno certo praeter utrumque dubium.

Item, omnis conceptus communis indeterminatus, a quo si descenderetur in determinatos, praedicaretur de eis per se, et in quid praedicatur univoce de eis, hujusmodi est conceptus entis respectu Dei et creaturae. Ad aliud de veritate dico, quod licet non habeat singulare proprium in intellectu, habeat tamen aliud singulare commune.

Ad illud de conceptu certo et dubio, dico quod conclusio est vera, ens habet conceptum unum secundum quid, unitate scilicet aggregationis et confusionis, non tamen unitate univocationis.

Ad aliud, conceptus non remanet in eis unus simpliciter, sed unitate confusionis.

Ad quaestionem dico, quod non possumus intelligere Deum quid est facialiter per speciem creaturae, sed tantum secundum conceptum proprium, qui est univocus creaturae, sed ut excellit creaturam ; ex creatura autem possumus intelligere quod creator est, sed non quid est. Hic cognoscendo quod producit de nihilo, et est actus purus intelligibilis, et quantum sic cognosco, cognito de eo siest, tantum cognosco de eo quid est, et sic habebo definitionem de eo, sed secundum hoc intellectus noster vertendo se ad partem definitionis, habemus quid virtualiter creaturae; tamen quia animus non stat in ista parte, abstrahit a Deo istos conceptus, et stat per ignorantiam et negationem ; et haec est vera cognitio, quam habemus de Deo hic. Dictum est, quodcognoscimus de Deo quid est.

Contra, supereminentissimi sunt super bonum, etc. secundum Dionysium cap. 3. illi conceptus removentur a Deo: ergo non sunt quidditativi, et proprii conceptus Dei.

Dico quod conceptus conclusi per modum complexionis conveniunt Deo, nec conveniunt creaturae; hujusmodi sunt conceptus compositi, non autem simplices conceptus, cujusmodi sunt conceptus entis, boni, etc. nam tales conceptus dicmitur univoce de Deo et creatura.

Ad argumentum dico, quod remotio, una a Deo, alia ab animo. Exemplum, si occurrat conceptus ebrii vel superbi, removetur a Deo; si autem occurrat super bonus, hujusmodi debet removeri ab animo, quia per hoc intellectus intelligit aliquod compositum, sed intendit aliquid aliud amare, quod est simpliciter simplex. Sed quia primus modus super bonum, etc. est modus compositus, non placet animo, ideo stat in ignorantia ; ideo licet in altissimo conceptu nihil concipimus, nisi modo composito, tamen intendimus conceptum simpliciter simplicem, quia illum habemus in communi tantum, et confusissimum, et communem Deo et creaturae.

Quod ens non sit commune virtualiter, probo : nulla intentio univoca statim est in sua inferiora, sed descendit in ea per addita, ut animal non est statim homo et asinus, sed descendit in ea per differentias, et ita per addita: ergo ens, si est univocum substantiae et accidenti, non est statim substantia et accidens, sed descendit in eas per differentias : quaero igitur utrum praedicetur de illis differentiis in quid, vel non. Si sic, ergo non sunt differentiae ; similiter tunc illae, cum includant ens quidditative, erunt differentes aliis differentiis, et non primo diversae, et de illis differentiis similiter est quaerendum.

Si dicas non; ergo cum ens habet differentias, et non praedicatur de eis in quid per te, est genus.

Item, omne divisibile dividitur in divisione primaria divisione bimembri secundum Boetium lib. Di visionum.

Similiter hoc patet per rationem, quia omnis divisio est monadis secundum essentialem partitionem ; sed prima divisio entis est in decem genera; ergo non est unum.

Dices : dividitur in ens in alio, et inens non in alio.

Contra, ideo intentio entis est univoca substantiae, et accidenti secundum te, quia substantia non concipitur, nisi per speciem accidentis, ideo secundum modum univocum continet; ergo per oppositum, cum novem accidentia concipiantur, per species proprias concipiuntur.

Item, intentio univoca non descendit in alterum univocatorum causaliter mediante altero univoco, verbi gratia, animal aeque descendit in hominem et in asinum, ita quod neutrum est causa animalis descendendi in alterum. Hoc patet ratione, quia aliter differentiae non essent coaevae in genere.

Similiter nec essent in potentia in genere, sed in actu, quia sumo signum naturae, in quo intelligo animal, in alio signo immediate intelligere possum asinum ; sed non sic, si homo prius intelligeretur, quia est causa intelligendi asinum, si detur oppositum in primo signo intelligere hominem, et in conceptu animalis intelligeretur homo: ergo,etc. Sed ens est talis intentio,quia noncontingit descendere abeo in ens creatum analogum, nisi mediante intellectu entis, quod est Deus: ergo non est univocum eis. Probatio minoris, in intellectu enim hujus, inquantum haec scilicet creatura, includitur respectus ad ipsum Deum, cujus participatione est, non enim est intelligibilis, nisi ut includit respectum ad Deum; sed Deus intelligitur sine respectu, sed unumquodque includens aliud, et non e converso, posterius est eo, ideo ordine tali descendente ad hoc ens, oportet descendere mediante ipso intellecto.

Item, per naturam indeterminata sunt prius intellecta, hujusmodi est Deus, quia ens analogum ad decem est indeterminatum, sed determinabile per modos ; Deus autem non est determinabilis; ergo magis est indeterminatus.

Item, ponatur quod aliquis habeat conceptum justi in communi et nondum investigatum, et occurrat sibi an haec actio sit justa per applicationem ad ipsum justum: ergo ipsum justum includitur in conceptu justi in communi. Minor patet per Augustinum 6. de Trin. quaerit an actus sit perfectior, et appii at ad ipsum pulchrum, id est, Deum, qui est pulcher, et prius non habuit conceptum pulchri nisi in communi: ergo conceptus ipsius justi, id est, Dei, includitur in conceptu justi in communi.

Dices, non potest applicari ad justum in communi, nisi prius sciat ipsum justum.

Contra, loqueris eum pulchrum, et non nosti eum prius, cum invenis eum justum, nescis an invenisti, nisi intelligeretur in justo in communi ; ergo in justo in communi includitur ipsum justum.

Ad rationes alias, quae fiunt in oppositum, scilicet quod ens sit univocum, quia in omni genere est primum simplicissimum, sed primum omnium est ens: ergo simplicissimum, et sic univocum.

Solutio, primum objectum intellectus potest dici primum prioritate adaequationis, vel communitatis. Alio modo prioritate generationis vel adversionis, quo primo adverto, vel prioritate virtutis, in cujus scilicet virtute intelligo omnia: sic essentia divina est primum objectum sui intellectus ; primo modo est ens communissimum objectum: secundo est nunc unum, nunc aliud, quod scilicet vehementius immutat intellectum primo primum objectum virtute non habet viator, sicut dicunt quidam. Sed hoc est falsum, quia habet ipsum esse, quod est pelagus primum causalitate, scilicet Deus, qui prius intelligitur quam infinitae virtutis, quod patet, quia illud est alio quocumque prius naturaliter et causaliter. Tunc dico, prioritas virtutis est prioritas simpliciter, aliae vero prioritates secundum quid, ideo ens non est simplicissimum, sed ens.

Contra hoc probatio, quia creatura dicitur relative ad Deum ; ergo non intelligitur, nisi Deus prius intelligatur. Similiter per creaturam intelligimus Deum, nec eum intelligimus nisi per creaturam: ergo non prius intelligitur Deus quam creatura.

Dico, non video colorem, nisi videndo lucem, et lux fecit videre colorem, et lux est primum causalitate, tamen talis oculus posset esse, qui videret lucem in se. Similiter talis oculus mentalis posset esse, qui videret Deum in se ; sicut enim color est causa secunda quare video lucem, tamen lux est causa prima, sic intellectus, etc.

Item, arguo sic, unius potentiae unum est objectum primum simpliciter.

Item, omnis conceptus indeterminatus, quando descendit in inferiora, et est unus in eis, est univocus, ut patet de animali; talis est conceptus entis, quia praedicatur de eis in quid.