COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE
Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima
Scholium.
Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque ad n. 10. et inde latissime per quatuor vias impugnatur. Prima via est ex comparatione relationis ad relatum, n. 10. Secunda, ex comparatione relationis ad originem, n. 13. Tertia, ex ratione propria con a tituti, n. 13. Quarta, auctoritatibus August. Damasc. Anselm. inter has impugnationes habentur fere omnes difficultates hac collatione adductae pro hac parte, et multo plures et graviores: sed omnes impugnationes eo ordine quo positae sunt, solvit subtilissime, a n. 41. Quod vero haec sententia communis sit ipsius Doctoris, patet intuenti eum 1. d. 2. q. 7. et d. 5. q. 2. n. 16. et d. 18. et d. 13. q. 3. et quodl. 4. Ponit tamen sententiam, quod personae constituuntur absolutis, 1. d. 29. n. 23. ejusque fundamenta, et solvit omnia argumenta contra eam, a n. 31. et ideo tribuitur ei, quod hanc sententiam tenuerit, neque diffiteor, quin indicaverit eam defensibilem,. et non improbabilem variis locis. Quidam tamen recentiores, qui ejus solutiones et fundamenta non viderunt, vel non bene ponderarunt, eam censurant, sed temere.