COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

COLLATIO XXXIII.

Utrum intelligi lapidis a Deo necessario concomitetur in lapide aliquod esse reale extra intellectum divinum.

Alens. 1. p. p. 23. m. 4. art. D Bonav. q. l.d. 36. art. 1. q. Rich. 1. q. 4 Ilenric. quodlib. 8. q .9. et sum art. 1. g. 23. 25. Vasquez i.p.d. 70. Scotus 1. d. 36.

Quod sic ; omni exemplari in actu correspondet exemplatum in actu ; sed Deus est causa exemplaris lapidis, et hoc in actu ; tale est reale ; ergo. Minor patet de se. Major probatur per hoc, quod relativum requirit correlativum in actu, exemplar refertur ad exemplatum ; ergo exemplar in actu ad exemplatum in actu.

Item, scientia non dicitur realis, nisi sit objecti realis ; scientia Dei respectu creaturarum est maxime realis, quia maxime Metaphysica, ergo objectum scitum ab ipso est ens reale, quia quale est ens, tale est esse ; nec potest dici, quod illud esse non est aliud ab esse divino, quia Deus cognoscit ea in proprio genere, et sic habet scientiam de illis, ut sunt aliud a se ; ergo habent esse reale aliud ab esse divino.

Contra, terminus a quo creationis est omnino non ens : sed si lapis ante productionem habuit aliquod esse reale,non fuit omnino non eus ; ergo non potuit produci per creationem,quod est inconveniens.

Item, per auctorem August. 5. super Gen. loquitur de electis : Illos ab aeterno Deus apud se habuit, non in sui natura qua nondum erant, sed in sui praesentia qua illos novit, ac si essent.

Dicitur, quod non ; quia si lapis intellectus sit res, aut accidens, aut substantia : non substantia, quia cum illius sit propria ratio subsistere, sequitur quod subsistentia ejus fuisset ab aeterno, et per consequens nihil posset Deus facere de novo ; si accidens, cum accidentis sit in esse subsistenti, sequitur quod prius: ergo nullo modo praecessit creationem, ut res alia.

Item, si sic, aut habet esse creatum, aut increatum : non increatum, quia tunc esset Deus : si creatum: ergo totum secundum se novum.

Item,August. ad Volusianum, to ta ratio facti est potentia facientis in rebus mirabiliter factis; ergo nihil prae fuit ejus quod producitur.

Ad primum dico, quod causae in actu, correspondet effectus in actu: verum est in actu intellecto, sed non in actu reali, realitate propria causati.

Ad secundum dicitur, quod scientiae reali correspondet objectum reale intellectum, non reale sub proprio actu,et in proprio genere, et hoc sufficit ad scientiam realem.

Contra positionem quaestionis arguitur sic : substantia dicitur de quidditate substantiae, quae est natura, et de prima substantia, etiam secundum perfectiorem rationem realem ; et accidens dicitur de quidditate accidentis, et ipso ut subsistit in subjecto: ergo negare simpliciter in communi aliquo, per defectum alicujus infimi, et postremi in genere illo, est facere fallaciam consequentis.

Item, ratio quidditatis est naturaliter prior ratione suppositi et primae substantiae: ergo non oportet ad negationem posteriorum, sequi negationem prioris essentialiter, et hoc ita concludit de substantia et accidente, et de ratione eorum quidditativa et de ratione suppositi.

Item, licet inconveniens sit aliquid simul esse creatum et increatum secundum aliquod esse, tamen secundum aliud et aliud esse non: sicut secundum esse in intellectu divino est increatum, et secundum esse extra est creatum. Et tunc arguo ; exemplatum terminat actum exemplaris, secundum illud esse quod est producibile ab exemplari, sed lapis est producibilis ab exemplari ab aeterno, et hoc est in esse reali; ergo ab aeterno terminabit actum exemplaris secundum illud esse ; ergo.

Item, si scientia realis est objecti realis: ergo de objecto non reali non est scientia realis: sed Deus ab aeterno intellexit lapidem: ergo si non fuisset lapis in aliquo esse reali, non habuisset Deus de eo scientiam realem, quod est inconveniens.

Item : non tantum intellexit se, sed alia a se ab aeterno, sicut et modo intelligit: sed alia a se non intelligit ut sunt in se, quia sic sunt idem quod ipse ; ergo ab aeterno intellexit alia a se extra se.

Item, scitum a Deo refertur ad Deum, sicut mensuratum ad mensuram ; sed relatio mensurati ad mensuram est realis ex parte mensurati maxime ; ergo scitum quod sic refertur, est res.

Item 7. Metaphys. causae in actu correspondet effectus in actu secundum idem genus causae.

Ad primum dicitur, quod haec non est formalis consequentia, substantia ; ergo subsistentia; tamen haec est bona consequentia, substantia est realiter extra animam: ergo subsistit, quia nunquam secundum rem separantur: ideo si quidditas ab aeterno fuisset realiter, tamen nunquam realiter esset, nisi in subsistente concomitante substantiam realiter ab aeterno.

Contra, dicit adversarius, non est probatum, quin quidditas posset esse exemplatum, et sic posset habere esse reale sine particulari quidditate. Ideo ponitur alia ratio fundamentalis talis : omnis entitas quae non est Deus, habet entitatem a Deo, et prius nihil erat ; ergo est productum ; quidditas non habet esse a se; ergo a Deo, et non de aliqua materia ; ergo de nihilo, et sic creatur, et ita creatio est prima productio.

Item, creatio non est nisi respectu esse existere, sed ab aeterno habuit esse quidditativum, et essentiae ad quae non terminatur creatio, scilicet esse intelligibile, et est productio rei in esse intelligibili: ergo creatio non est prima productio.

Item, ab aeterno fuerunt in esse volito producto ; ergo prius in esse

intelligibili ; ergo creatio non est prima productio ; infert ex ista qualiter sequitur lapidem habuisse ab aeterno verum et reale esse, quia si lapis ex se non habet aliquod esse,cum lapis ex se in nullo esse habeat necesse esse ; ergo in omni esse est productum et creatum; ergo est productum in esse intelligibili: ergo creatio non est prima productio. Unde si sit, cum sit ab aeterno creatum in esse intelligibili, et omne creatum est productum in esse reali secundum te; ergo ab aeterno habuit verum esse reale.

Contra istas rationes, quod essentia et existere non differunt secundum eos, et ideo si essentia sit ab aeterno, sequitur quod creatio sit ab aeterno:

Respondeo, licet alia opinio concedat contradictoria, tamen si debet argui contra eam, convenienter debet argui per aliquid prius maximum, quod posset concludere majus inconveniens quam quod ponitur, et non debet argui contra eam per illa quae sequuntur ad illam,tanquam inferiora ad superius, vel per ea quae continentur sub ea: sed quod creatio sit ab aeterno,et ita existentia, non est magis inconveniens quam quod ponitur, quam etiam dicere existentiam secundum totam realitatem ejus praecedere ab aeterno, nec quod non potest Deus annihilare aliquam rem, concederetur ab opinante, et ita per ista non sufficienter arguitur contra eum.

Contra, tunc creatio Moysi nihil esset quam generatio, si aliquid praefuisset ab aeterno, secundum aliquod esse reale.

Dicitur quod non, quia aliquid existens praecedit in generatione, ut materia realiter existens, vel aliquid hujusmodi in motu et mutatione praecedit subsistere, non tantum materia existens.

Contra, in Eucharistia, quando transubstantiatur panis in corpus, ibi convertitur essentia panis in essentiam corporis,alioquin totum non converteretur: ergo totaliter annihilatur essentia panis.

Dico quod transubstantiatio est substantiae in actu, in substantiam in actu, quae sunt termini illius mutationis non esse essentiae, sed esse existentiae, ita quod ante creationem mundi non potuit transubstantiare unum in aliud, ut panem in corpus, nec manent ibi duo esse proprie, quia est esse existentiae in proposito, sed tantum istae duae essentiae.

Contra, Deus potest convertere quidditatem in quidditatem.

Respondeo quod non, quia utraque formaliter necessaria.

Contra, generatio est de non esse ad esse, ita quod aliquid sibi subsistat, tunc creatio est generatio.

Item, producens aliquid et cognoscens, cognoscit omne illud quod producitur, et non esse, et prius non esse quam esse ; ergo omnino nihil praesupponit.

Ad primum dicitur sicut prius, quod generationi praesupponitur esse existentiae, creationi autem tantum esse essentiae.

Ad secundum, quod falsum est quod assumitur, Deus enim licet intelligendo produceret Filium, non tamen cognoscit non esse Filii;

falsum est ergo, quando per cognitionem aliquid producitur. Unde respectu illorum Deus non dicitur agens artificiale, sed producit illa ut natura, non ut cognoscens.

Contra primam responsionem, .quaero de esse exemplari: aut existere est alia essentia ab essentia existentiae, aut eadem essentia : si eadem ; ergo creata una,creatur altera, et si una ab aeterno, et altera, si esse existere sit: vel alia essentia et aliud ab esse existentiae, et quaelibet res secundum istos : sed esse essentiae est ab aeterno; ergo adhuc esse existentiae secundum essentiam erit ab aeterno ; et tunc ulterius erit quaestio quae prior, de existere et essentia ejus, utrum sint eadem, vel non ut prius, et est processus in infinitum.

Ad primum, dicitur, quod actio secundi agentis praesupponit esse existere alicujus, et termini primi agentis, ut existere.

Contra, cognoscens producens aliquid, prius cognoscit illud.

Responsio falsum est quando illud per cognitionem producitur. Unde respectu istorum, Deus est naturalis artifex, et omnia producit ut natura, non ut cognoscens in esse essentiae.

Contra, generatio est de non tali ad tale, id est, de non esse existere, ad esse existere ; ergo generatio est creatio.

Responsio, verum est, si non existere dicat privationem, quae est in materia.

Contra, quidditas magis habet intelligibilitatis, quam materia ; ergo magis habet actualitatis, quam materia; ergo si materia prohibet creationem, magis quidditas.

Dicitur, quod esse existere et esse quidditativum, sunt esse alterius rationis, et ideo non comparabilia, et ideo non potest concludi, quod unum sit magis ens quam aliud, cum unum sit aliud per virtutem infinitam, quia potest vertere albedinem in Angelum. Unde uno modo quidditas est intelligibilior, et magis ens,quia prior aliquo modo.Aliter esse existens est magis ens et actualius, quia imitatur Deum secundum duplicem rationem causalitatis, exemplaris videlicet, et efficientis, ideo habet creationem quia talis entitas est in termino ad quem. Aliud est in termino a quo, et e converso.

Ad argumenta in oppositum dicitur, quod esse volitum lapidis ab aeterno est esse, quod lapis habet modo, et omne creatum voluit ab aeterno modo esse.

Ad aliud, quod intelligi lapidis non dicitur ab intelligi Dei, etc.