COLLATIONES SEU DISPUTATIONES SUBTILISSIMAE

 COLLATIO PRIMA.

 Sed contra rationem primam arguitur sic : Quandoque aliqua plura habent aliquam unam rationem ad quam conveniunt, et diversas rationes formales, quibu

 Contra secundam rationem positionis arguitur sic : si propter hoc est tantum una prudentia secundum speciem respectu omnium agibilium, quia est unum p

 Contra rationem tertiam positionis arguitur : sub eadem ratione sub qua prudentia dictat de agibili, sub eadem ratione virtus moralis inclinat in illu

 

 COLLATIO II.

 Praeterea, ad principalem quaestionem arguitur sic : alia a voluntate sunt sufficiens causa agens per modum naturae cujuscumque intelleetionis igitu

 

 COLLATIO III.

 Contra intentum duarum primarum rationum, nempe intellectum esse tantum occasionem, seu causam sine qua non electionis, arguit primo, quia quando volu

 

 COLLATIO IV.

 

 COLLATIO V.

 

 COLLATIO VI.

 Ad quaestionem dicebatur, quod habitus non est principium activum respectu actus, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad moralitatem in actu

 Secundum principale, scilicet quod habitus non sit causa moralitatis in actu, probatur sic : actus praecedentes habitum virtutis non secundum rectam r

 Ad primam rationem principalem dicendum, quod prudentia dicitur activa et ars factiva, non quia sit principium agendi, aut faciendi proprias actiones

 COLLATIO VII.

 Arguitur quod non: intellectus agens non potest pati: ergo nec intellectus possibilis potest agere. Consequentia probatur ex 3. de Anima, sicut intell

 Praeterea, arguitur sic ad principale : si intellectus esset activus, qui dicitur possibilis, tunc intellectus possibilis posset sibi fabricare specie

 Praeterea, quod dicitur, quod intellectus, licet sit activus, non tamen est tota causa actus, sed species, inquantum tenet vicem objecti, ita quod int

 

 COLLATIO VIII.

 Videtur quod sic : actus distinguuntur per objecta sua ex 2. de Anima

 

 COLLATIO IX.

 

 COLLATIO X.

 Quod non videtur : per rationem naturalem cognoscimus quod Deus est intellectivus, et natura intellectualis, et per consequens quod sit natura volitiv

 Praeterea, non major certitudo in actu credendi per habitum infusum potest haberi de aliquo objecto credibili, quam per actum credendi fidei acquisita

 

 COLLATIO XI.

 Praeterea, secundo ad principale arguitur: positis principiis concurrentibus quae sufficiunt ad actum intelligendi, necessario ponitur actus intellige

 Praeterea tertio ad propositum arguitur sic : quandocumque aliqua duo extrema habent ad invicem connexionem aliquam naturalem per aliquod medium conne

 Resolutio secundum mentem Doctoris, quod Deus non movet ullum intellectum naturaliter nisi suum: ab aliis autem si vult videtur, si non vult videtur e

 COLLATIO XII.

 Respondetur quod non : quia nihil potest quietare intellectum ex se perfecte, nisi habeat rationem objecti simpliciter, et primo primi sed relatio no

 

 COLLATIO XIII.

 Posita opinione Philosophi, quod non potest haberi scientia quid est de Deo, vel substantia, ponit modum dicendi, quod Deus relucet in creatura, et su

 

 COLLATIO XIV.

 COLLATIO XV.

 Contra, in priori per naturam, quo Beatus videt Deum, ante velle effraenatum habet velle ideo prior est impossibilitas peccandi, quameffraenatio fere

 COLLATIO XVI.

 

 COLLATIO XVII.

 Dicitur quod sic : quia illud in se habet omnem rationem appetibilis, et nullam rationem fugibilis ergo necessario appetitur a voluntate : nam ideo

 Praeterea, arguitur contra rationem positionis, quod non concludat : quia si voluntas ideo non potest non velle finem ultimum sibi ostensum, quia in i

 COLLATIO XVIII.

 Dicitur quod per objectum, qui est finis ultimus sibi clare ostensus, necessitatur voluntas ad eliciendum actum volendi circa illud objectum, ita quod

 

 COLLATIO XIX.

 Contra positionem quaestionis arguitur sic : Intelligens communissimum debet habere objectum communissimum sub ratione communissima, talis est essenti

 Ad principale, quod Deitas sit primum objectum intellectus : quia operatio intelligendi non tantum est circa entia, sed circa non entia, ita intellect

 COLLATIO XX.

 Praeterea : arguitur quod Beatus videns essentiam divinam videat infinita, et per consequens videat essentiam sub ratione infinita, quia sub ratione,

 COLLATIO XXI.

 

 COLLATIO XXII.

 Ad primum: perfectio simpliciter potest dici ut universaliter perfectio, et est in quolibet melius ipsum quam non ipsum, sic sapientia est perfectio s

 Contra arguitur : intellectus Dei in primo signo aeternitatis, aut intelligit distincte istas perfectiones, aut non : si sic, cum intelligit eas in se

 COLLATIO XXIII.

 

 COLLATIO XXIV.

 Contra ista: quando dicunt, quod essentia indeterminata indeterminatione sua determinat se ad actum, arguitur : aut intelligunt, quod determinatur sic

 COLLATIO XXV.

 Resolutio hujus collationis, juxta Doctorem, et communem, 1. d. 26. a n. 4. personae constituuntur relationibus, et explicatur et probatur ibi usque a

 COLLATIO XXVI.

 

 COLLATIO XXVII.

 Quod sic, probatur ex creaturis. Licet eminenter sint in causis, quae sunt creatorum, tamen non omnia, quae in creaturis sunt, possumus attribuere Deo

 Contra, quasi in materia est, quasi in potentia respectu formalis termini productionis, similiter personae distinguerentur specie sicut relationes.

 Ad primam, quando arguitur, quod non includit imperfectionem, est in Deo, concedo : sed ratio subjecti non includit imperfectionem, nego. Ad probation

 COLLATIO XXVIII.

 

 COLLATIO XXIX.

 

 COLLATIO XXX.

 Quod speculativa : quia Theologia ejus est nobilissima : aliqua speculativa est nobilior omni practica, 1. Metaphysicae ergo, etc.

 Ad principale, quod Theologia Dei sit practica : illa scientia Dei dicitur esse practica, cujus primum objectum est operabile, contingens : hujusmodi

 COLLATIO XXXI.

 Juxta duas primas rationes docet personas divinas cum sint ex se necesse esse, prius habere esse quam creaturas in esse intelligibili. Circa hoc dispu

 Contra resolutionem personas prius produci, quam creaturas in esse intelligibili, adducit quinque rationes, quas variis solutionibus et replicis ampli

 COLLATIO XXXII.

 In hac collatione statim post initium ponit opinionem dicentium Deum nihil ad extra cognoscere posse nisi per respectus superadditos essentiae suae, s

 COLLATIO XXXIII.

 Disputat subtilissime hac collatione, an creaturae habuerint este aliquod reale ab aeterno, ut tenet Henric. per rationes hic primo positas, dicens il

 COLLATIO XXXIV.

 

 COLLATIO XXXV.

 Ad quaestionem dico, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu gradientis, conformis sibi ex ea parte, qua tangit in gradiendo sed ante mund

 JUDICIUM R. P. F. LUCAE WADDINGI

 COLLATIO XXXVI.

 Licet ubique, et sparsim per universam suam doctrinam Scotus dicat distinctionem hanc formalem inter essentiam divinam, et relationes atque attributa,

 COLLATIO XXXVII.

 Omnes difficultates, quas hic attingit Doctor, videlicet an essentia sit formalis terminus generationis in Divinis ? et an essentia divina, prout est

 Potissima quae hic pertractat Doctor de notitia ingenita in Patre, et de notitia genita per se subsistente in persona distincta, per quam Pater nullo

 COLLATIO XXXVIII.

 In hac collatione potissimis utitur rationibus Henrici et Goffredi, quibus probant Filium generari de substantia seu de essentia Patris, ut de quasi m

 COLLATIO XXXIX.

 Quod non, arguitur : quia intellectus divinus non convertit se supra intellectum informatum notitia simplici, nisi ut habet esse particulare in aliqua

 Videtur imperfecta haec quaestio, et aliqua adhuc in ea desiderari. Eam novit Doctor contra opinionem Henrici asserentis intellectum paternum, quando

COLLATIO XXXIV.

Utrum relatio creaturae ad Deum sit realiter ipsa essentia creaturae, vel alia res ab essentia creaturae.

Alens. 2. part. g. 6. membr. 2. D. Thom. 1. p. q. 45. art. 3. Henric. quoclUb. 9. q. 3. D. Bonaven. 2. d. 1. art. 2. q. 3. Rich. art. 1. q. 4. Vasquez 1. p. d. 173. c. 3. Scot. 2. d. i. q. 4.

Quod non ; quia omnis relatio habet suam realitatem a fundamento, et est realitas fundamenti; sed essentia creaturae est immediatum fundamentum relationis ejus ad Deum: ergo realitas ejus est realitas fundamenti. Probatio majoris, quasi realitas ejus sit alia realitas a realitate fundamenti: ergo ad eam posset esse mutatio realis, quod falsum est secundum Philos. 5. Physic. quia in Ad aliquid non est motus, neque ut termini, neque ut subjecti.

Item, non minus dependet essentia cujuscumque ad Deum, quam inhaerentia accidentis ad subjectum: sed essentia accidentis est sua inhaerentia ; ergo et dependentia creaturae ad Deum est sua essentia.

Contra, secundo de Trinit. dicit Augu stinu s quod omnis relatio creaturae ad Deum est accidens.

Item, 5. de Trin. c. 5. omne, quod non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur.

Ad quaestionem dicitur, quod relatio creaturae ad Deum realiter differt ab essentia creaturae. Quod probatur per auctoritatem Beati Augustini lib. 7. de Trin. c. 7. et 2. omnis essentia, quae relative dicitur, est aliquid excepta relatione.

Et ibidem c. 3. omnis essentia, quae non est ad se, secundum accidens dicitur.

Item per rationem sic : quandocumque aliqua duo sic se habent, quod unum potest manere quocumque casu posito possibili et non possibili, alio non manente, illud non est idem realiter cum eo; sed posito casu possibili vel non possibili, quod Deus non esset adhuc essentia creaturae posset esse, sed independens, quia a quo dependet, ponitur non esse: ergo ejus essentia, et ejus dependentia non sunt eadem res.

Item, si lapis essentialiter dependet ad Deum, ergo includit duas formalitates: ergo et duas realitates, quia formalitates diversae accipiuntur a diversis rebus et qua ratione duas, et infinitas, ergo est impossibilis.

Ad primum argumentum dicitur, quod major est falsa, quia relationis realitas non est realitas fundamenti nisi materialiter, sed non formaliter: sicut actio et passio sunt diversa Praedicamenta realiter, et tamen sunt idem realiter in motu, in quo fundantur.

Ad probationem dicitur, quod non est inconveniens, quin ad rem de genere Relationis possit esse mutatio.

Ad secundum dicitur, quod accidens non est sua dependentia nisi denominative, sed non formaliter, nisi loquendo de relatione, quae secundum illud quod est, dependet formaliter.

Contra solutionem quaestionis ; quo aliquid distinguitur ab alio, est idem realiter cum illo. Exemplum de differentia, quae distinguit unum ab alio, quia idem est principium essendi et distinguendi: sed quaecumque essentia creata, est essentialiter dependens: ergo. Probatio minoris, quia quaecumque alia essentia ab essentia divina, non est ipsum esse, sed illi convenit esse participatum; tale est dependentia: ergo, etc.

Item quod non potest esse, nec intelligi sine alio, videtur esse idem realiter et essentialiter cum illo : sed essentia creaturae non potest esse sine dependentia ejus ad Deum; ergo. Probatio minoris, creatura non potest esse, nisi effectus Dei sit; effectus essentialiter includit relationem ad Deum, ut ad causam: relatio includit dependentiam, nec potest intelligi sine alio extremo, quia ut sic, aut ut essentia determinata, aut ut indifferens: si ut indifferens tantum; igitur distincta non potest intelligi sine dependentia ; si ut determinata: ergo intelligit relationem ejus ad Deum, quia posita essentia creaturae, et Deo, statim ex natura extremorum necessario oritur relatio inter illa.

Contra responsionem ad primum argumentum : si sit idem materialiter: ergo idem realiter, quod est propositum.

Contra secundum est Philosophus 5. et 7. Physic. quod in ad aliquid non est motus, et nota rationem ejus ibi.

Contra tertium argumentum sic: accidentia non sunt entia, nisi quia sunt entis, 7. Metaphysicae; ergo eorum essentia est eorum dependentia: et cum non minus dependeat creatura ad D eum, quam accidens ad substantiam,essentia creaturae non est ens, nisi quia dependet ad Deum.

Ad primum dicitur, quod illud quod distinguit, potest esse aliquid illius generis, cum illo, quod distinguit, et de natura sua intrinseca : sic major est vera, ut patet de differentia essentiali, quae distinguit rem intrinsece, et sic est minor falsa,quia relatio non distinguit primo tanquam intrinsecum rei, sed sicut secundarium et accidens rei.

Ad secundum dicitur, quod consequentia non valet, si non potest intelligi, nec. esse sine alio; ergo est de essentia ejus intrinsece. Exemplum : vita hominis non potest intelligi, nec potest esse sine proportione humorum ad invicem: tamen illa proportio est accidens homini de genere Relationis, ita hic.

Ad probationem dico, quod non potest creatura intelligi, nisi sit effectus Dei, vel actualiter, vel aptitudinaliter: sed istud nomen effectus includit duplicem conceptum in omnibus, excepta relatione, quia formaliter dicit conceptum relationis ad causam, et materialiter sive denominative includit omnem conceptum illius, in quo fundatur, quod formaliter refertur: et cum ulterius infers, quod posita essentia creaturae et Deo, statim oritur relatio et dependentia ex parte creaturae, verum est aptitudinaliter, vel fundamentaliter, vel denominative, sed non formaliter, quia inquantum est creatura, dicit conceptum duplicem. Et cum ultra dicis: si per essentiam distinguitur, ergo non distincta, concedo quod per essentiam suam quaecumque creatura distinguitur, et primo a Deo et a quocumque alio, sed secundario per accidens, et communiter per relationem.

Ad aliud dico, quod in Ad aliquid est mutatio : quaere Henricum et Varronem.

Ad aliud dico, quod accidentia sunt entia, quia entis verum est effective, quia ab aliquo efficiuntur, et causantur ad hoc quo 1 sint essentia, cum hoc tamen stat, quod sint entia in se formaliter, alia a substantia.

Contra, relatio si sit alia realitas a realitate fundamenti; ergo illa realitas aut erit formaliter alia habitudo, aut aliquid aliud praeter habitudinem : si sit aliud ab habitudine: ergo est absolutum, quod est impossibile, quia dividentia ens sunt incompossibilia: ens ad se, et aliud sunt talia: ergo est indifferens, et indistincta secundum se ad omnem habitudinem hanc et illam, et per consequens genus relationis non habet proprium distinctivum in genere suo. Illud nihil valet, quia dico, quod quidditative est alia realitas a realitate funda; menti; ergo indifferens, falsum est quia omnis relatio creaturae ad Deum fundatur super tertium modum relativorum: quia super rationem mensurae et mensurati, vel super primum et secundum, et determinatae et distinctae habitudines, et maxime relatio existens in alio, cum sit accidens, maxime erit distincta, quia existit in distincto, sicut albedo, licet per se sit indifferens, ut existat in aliquo supposito, semper est necessario determinata.

Contra, Augustinus 5. de Trin. c. 5. docens naturam accidentis, dicit quod non solet dici accidens, nisi quod aliqua mutatione accidentis amitti potest ; tunc arguo sic : illud, quod non est amissibile, non est accidens: sed aliqua relatio nulla mutatione accidentis amitti potest: ergo non est accidens. Probatio minoris, impossibile est intelligere essentiam lapidis amittere rationem exemplati ad intellectum divinum ut exemplar : ratio exemplati dicit relationem ;ergo non est accidens.

Item, si sit aliud a sua relatione: ergo illa relatio qua refertur, habebit aliam relationem, qua referretur, et illa aliam, et sic erit processus in infinitum, quia secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 5. Omne quod relative dicitur.

Item, tunc essentia lapidis necessario dependet ad Deum, et quaelibet alia res relative habet quatuor terminos, quia essentia creaturae absolute est dependens ad Deum, et similiter relatio, ut quaedam res alia dependet ad Deum: ergo includit alios terminos ; ergo quatuor termini, duo reales in creatura, duo secundum rationem ex parte Dei.

Ad primum dicitur, quod Augustinus distinguit ibi duplex accidens, scilicet separabile et inseparabile ; separabile potest amitti, non inseparabile. Ad minorem, cum dicis quod relatio nulla mutatione amitti potest, manente subjecto denominative relato, sed non essentialiter: ergo non est accidens: non sequitur, sed est fallacia consequentis ab aliquo habente plures causas veritatis ad unam : non enim sequitur, nulla mutatione amitti potest: ergo non est accidens, quia accidens inseparabile non potest amitti, et tamen est accidens.

Contra, si hoc est verum, quod secundum substantiam dicitur, secundum accidens dicitur, consequens est falsum. Probatio consequentiae : nihil destruitur destructo subjecto, quod non est essentiale subjecto: ergo si subjecto destructo destruatur relatio, vel e converso, destructa relatione necessario destruitur subjectum, sequitur quod unum est de essentia alterius.

Ad hoc dicitur, quod peccat secundum fallaciam consequentis, quia etsi dicat Augustinus quod omne accidens est mutabile, non tamen dicit quod omne mutabile sit accidens, sed est consequens ab inferiori ad superius, affirmando.

Contra, Augustinus probat hanc passionem, scilicet esse accidens de subjecto per hoc medium, quod est esse mutabile; sed ego arguo eodem modo, quia est accidens: igitur mutabile, et non e converso.

Ad hoc dicitur, quod mutabile non est medium, sed quia de se est mutabile ; igitur quod non est mutabile, non est accidens, non valet pro accidente inseparabili.

Ad secundum dico, essentia creaturae nullam dependentiam dicit formaliter circumscripta relatione ad Deum, sed formaliter refertur per relationem, et denominative ex se, quia denominatur relatione, quae est formalis dependentia ad Deum: et cum dicis, ergo relatio habebit aliam relationem, qua formaliter refertur: nego consequentiam, quia relatio seipsa tantum refertur ad Deum, et ibi erit status, nec erunt duo termini ex parte subjecti nisi materialiter, vel denominative tantum: sed formaliter termini erunt ex parte illius, qua refertur formaliter, et correlativum ejus.

Item, illa relatione non refertur aliquid formaliter et primo, qua circumscripta, refertur nihilominus, sed circumscripta omni dependentia, et relatione creaturae, manente creatura non minus ipsa ex se intrinsece dependet ad Deum; ergo relatio creaturae ad Deum, et ejus dependentia erit ejus essentia.

Item, ideo unum non dependet ex alio totaliter, quia est aliquid secundum quod non refertur ad aliud: ergo per oppositum cum creatura dependeat formaliter ad Deum, et totaliter ejus dependentia erit ejus essentia.

Item, ens dividitur per creatum et increatum sufficienter: ergo omne quod non est creatum, est increatum, quia dividentia prima evacuant totam naturam divisi: sed essentia creaturae per se est extremum creationis: ergo est creatura ; ergo includit formaliter respectum: ergo, etc.

Item, quandocumque aliquid praedicatur de aliquo primo et per se, et passiones ejus praedicantur de eodem per se secundo modo : si igitur praedicatur ens de lapide, et omnes passiones ejus praedicantur de eo, tam convertibiles quam disiunctae; ergo sicut lapis est essentialiter bonus, vel unus, sic creatum vel increatum.

Ad primam rationem dicitur, quod minor est falsa, quia circumscripta omni relatione essentiae absolutae ad Deum, non iefertur ipsa essentia nisi potentia: nec potest fieri circumscriptio, nisi intellectu tantum et non in re, quia simul sunt realiter, et ejus dependentia.

Exemplum: positis duobus albis, statim ex natura extremorum oritur relatio similitudinis, et tamen posset natura utriusque albi intelligi, et esse per potentiam Dei sine relatione actuali similitudinis, et ibi similitudo est posterior naturaliter natura extremorum, quia effectus eorum, nec tamen potest intelligi, nec esse sine relatione similitudinis aptitudinali, per quamcumque, credo, potentiam, nisi Deus mutaret alborum naturam, et tunc non essent alba, quia ex natura rei sunt apta nata, ut sint totalis causa similitudinis.

Adsecundumdicitur,quod creatura non dependet totaliter ad Deum, nisi materialiter et subjective, loquendo de creatura quae essentialiter includit duos conceptus acceptos a duabus rebus, cujusmodi sunt omnia Praedicamenta et res omnium Praedicamentorum, excepta sola relatione, quia res cujuslibet generis includit et essentiam absolute sumptam et creationem, et sic formaliter non dependet ad Deum, nisi per relationem.

Ad tertium dico, quod quaelibet res est creata, non tanquam res una includens formaliter dependentiam ad Deum ; sed omnis res excepta relatione, dicitur creata, tanquam duae res includentes dependentiam ad Deum formaliter per relationem, et subjective vel denominative per propriam essentiam absolutam, quae nata est materialiter per se, et formaliter referri per relationem.

Ad primam, dicitur ad majorem, quod tale impossibile non debet poni, quod includit contradictionem ex ratione intrinseca illius, de quo ponitur, ita dicerent ipsi, quod est in proposito ; quia posito quod Deus non esset, ponitur positio impossibilis et includens contradictionem illi, respectu cujus ponitur, nam intrinsece ipsa est essentia essentialis dependentia ad Deum, et ideo posito, quod Deus non esset, ponitur etiam ex hoc consequenter, quod creaturae essentia non sit, quia essentialiter est dependentia quaedam ad Deum, et ideo ponitur incompossibile.

Ad aliud conceditur, quod eadem res includit multas formalitates ; igitur realitates ; nego consequentiam, quia in multis eadem res habet multas formalitates acceptas sub eadem re, diversimode significantes illam rem, sicut omnia attributa sunt eadem realiter, et differunt formaliter, et eadem res in creaturis est ens,et una, et bona, et sic dealiis,eteademalbedo est albedo et color. Unde est fallacia consequentis ab aliquo habente plures causas veritatis, ad unam.

Cum ulterius dicitur, quod continet duas, igitur infinitas, non valet, quia non est res in quocumque genere et in relatione, quin contineat multas realitates, scilicet haecceitatem et naturam speciei ; et similiter multasformalitates haecceitatis, naturae communis, et tamen hic non continet infinitas, quia nulla talis est, quae sit, vel contineat naturas, vel res infinitas, si illa sola, quae est infinita, talis est Deus tantum.