DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.

 PROLOGUS LIBRIQUE METHODUS.

 PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 PARS II. DE FORMA DONATIONIS.

 SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIV.

 PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 PARS VII DE TRIPLICI CONSIDERATIONE SANGUINIS CHRISTI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVIII.

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

SERMO VIII.

DE DUABUS ALIIS RATIONIBUS

QUIBUS DATUR

CORPUS CHRISTI VELATUM :

QUAE SUNT INSTRUCTIO MORUM, ET IMBECILLITAS OMNIUM.

Venite, comedite panem meum, etc. Prov. IX, 5. Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum ? Joan. VI, 53.

iii.

Tertia ratio quod Dominus corpus suum dat velatum, est instructio morum. Job, XXVIII, 18 : Trahitur sapientia de occultis. Tria vero in sacramento occultantur, in quibus mores instruuntur, 1. Persona Salvatoris, 2. Pulchritudo magnae claritatis, 3. et Mirum opus omnipotentis.

1. De primo, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator.2. De secundo, Isa, viii, 17 : Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam.

3. De tertio, Eccli. xliii, 36 : Multa abscondita sunt majora his:pauca enim vidimus operum ejus.

In his discimus tria tam virtuose abscondi posse in nobis :

I. Nostram personam. II. Pulchritudinem corporalem. III. Et bonorum operum intentionem.

Primum a persecutorum furore, secundum a stultorum inspectione, tertium ab humano favore.

I. Primo, discit in hoc sacramento justus abscondere personam suam propter tria : 1. Ut scilicet persecutoris ira quiescat, 2. Ut praeceptum a Domino opus perficiat, 3. Ut gloriosiorem coronam acquirat.

1. De primo, Isa. XXVI, 20 : Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te,. abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio, scilicet, in persecutione, quod multi justorum leguntur fecisse.

2. De secundo, II ad Corinth. XI, 32 et 33 : Damasci praepositus custodiebat civitatem ut me comprehenderet : et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Similiter Tobias cum juberet Rex occidi eum, fugiens nudus latuit, ut scilicet opera misericordia quas coeperat, adimpleret .

3. De tertio, 1 Reg. XXVI, 1 : Cum fugeret David a facie Saul, absconditus est in colle Hachila, id est, in Domino. Hachila enim interpretatur suscipiens eum, unde Dominus susceptor meus .

Absconditus autem est in Domino, ut per inclyta opera gloriosa sibi restaret regni corona. Joan. VIII, 39 : Tulerunt lapides Judaei, ut facerent in Jesum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

II. Secundo, discit justus pulchritudinem corporalem abscondere ab hominum inspectione, quia exterior pulchritudo et ornatus multis fuit occasio casus. Decor ergo corporalis abscondi debet tribus modis : 1. Per habitus utilitatem, 2. Per jejuniorum austeritatem, 3. Per boni operis assiduitatem.

1. De primo, Job. XV,I 16 : Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Gen. XXIV, 64 et 63 : Rebecca, conspecto Isaac, tollens pallium, operuit se. I ad Cor. XI, 10 : Mulier debet velamen habere super caput suum propter angelos, id est, propter bonos.

2. De secundo, ad Gal. VI, 14 : Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Quasi diceret : Vilis est mundus propter poenam suae sollicitudinis, et ego vilis mundanis propter macerationem mei corporis. Augustinus : " Carnem vestram " domate jejunio, et abstinentia escas et " potus, quantum valetudo permittit.." 3. De tertio, Psal. XXXVIII, 12 : Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Sicut aranea ex suis visceribus trahens opus naturas, tabescit exinde : sic justus frequentans opera laboriosa charitate maceratur, et pallescit in corpore. Eccli. XXXIII, 27 : Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduas. Cant. I, 5 : Nolite me considerare quod fusca sim, quia decolravit me sol. Sol effectus ardoris, id est, opus amoris, Christus formam servi accepit, in qua claritatem deitatis abscondit. Unde Isa. LIII, 2 et 3 : Non est species ei neque decor, et quasi absconditus vultus ejus et despectus.

III. Tertio, discit justus in hoc sacramento virtutum et bonorum operum intentionem abscondere ab humano favore. Matth. xiii, 44 : Simile est regnum coetorum, id est, conversatio justorum, dicit Glossa, thesauro abscondito in agro. Gregorius : " Sic sit opus in publico " quatenus intentio maneat in occulto, ut " et de bono opere proximus praebeamus " exemplum, et tamen per intentionem " qua Deo soli placere quaerimus, sem" per optemus secretum. "

Triplex vero bonum pr"cipue debemus abscondere a favore hominum, scilicet eleemosynam, orationem, jejunium.

1. De primo, Matth. VI, 2 et seq. : Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, tuba tumoris, jactantiae et apparentia, sicut hypocritas faciunt, ut honorificentur ab hominibus : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te au-tem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, id est, intentio prava, quid faciat dextera tua, dilectio pura : ut sit eleemosyna tua in abscondito piae intentionis : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

2. De secundo, Matth. VI, 6 : Et cum oraveris, intra in cubiculum tuum, id est, secretum mentis : et clauso ostio, omni aditu cordis, ora Patrem tuum in abscondito intentionis : et reddet tibi.

3. De tertio, ibidem, VI, 17 et 18 : Et cum jejunas, unge caput tuum, id est, refice Christum operibus misericordiae, quod tibi subtrahis, membris ejus pauperibus conferendo : et faciem tuam lava, peccata cordis et sensuum lacrymis poenitentiaepurgando : ne videaris hominibits jejunans, sed Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

IV.

Quarta ratio, quare Dominus corpus suum dat velatum, est imbecillitas omnium quae hoc exigebat. Nam claritatem hujus gloriosi corporis nullus posset ferre mortalis hominis oculus, nisi velatam, quod probatur tribus modis :

1. A figura legali.

2. Ab accidente materiali.

3. A ratione naturali.

I. Primo, probatur hoc a figura legali. Exod. XXXIV, 30 et 35 : Videntes filii Israel ex consortio sermonis Dei cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere, unde posuit velamen super faciem suam, quando loquebatur ad eos. Facies enim Moysi tam magnam concepit radiositatem ex frequenti et familiari appropinquatione ad divinum lumen, quod videbatur humanis oculis quasi cornuta, unde non potuerunt claritatem vultus ejus sustinere nisi velatam. Sic nimirum, imo multo magis corpus Christi Resurrectione ejus glorificatum, et spirituale ac deiforme factum, nullus potest inspicere mortalis hominis oculus, nisi alia specie velatum.

II. Secundo, probatur hoc ex eo quod accidit matri Dei Maria?, quae non potuit sustinere claritatem et gloriam praesentiae Filii Dei, nisi esset obumbrata. Carne autem Virginis velata majestas opere Spiritus sancti facta est possibilis ferri a Virgine, et etiam a nobis videri : unde Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus . Sed caro illa post Passionem et Resurrectionem glorificata, et ad similitudinem Dei clarificata, secundum illud Joan. xvii, 5 : Clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate, quam habui prius, quam mundus esset, facta est impossibilis a nobis videri, vel ab oculis mortalibus in propria forma nuda videri, nisi esset velata aliqua specie visibili. Eccli. XI, 4 : Mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa. Juxta illud Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet, verum in propria specie. 1 ad Corint. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum (rationis) in aenigmate, ''id est, in figura panis.

III. Tertio, probatur idem ratione naturali, quae est nimia dissimilitudo oculi nostri luminis, ad claritatem luminis corporis Christi. " Oculus enim noster, " ait Augustinus, a?ger et corruptibilis " est : illius vero claritas incorruptibilis, " et quodammodo immensa : " quia, ut dictum, deiformis : ha?c est enim ratio visibilitatis omnis luminis, similitudo aliqua videntis ad lumen : et quanto

major similitudo ad lumen maximum, tanto limpidior est et dulcior visio. Hinc est, quod sanus oculus aliquatenus videre potest nudum corpus solum, et non corpus Christi : quia cum illo habet aliquam similitudinem luminis et corruptibilitatis, quam non habet cum corpore Christi : nisi enim oculus aliqua ex parte coelesti lumini similis esset, nequaquam illud videre posset, sicut nec auris, nec digitus, aut etiam caecus, scilicet, propter nimiam dissimilitudinem. Quia ergo ob nostram imbecillitatem et corporis Christi nimiam claritatem nequimus illud in hac vita videre nudum : teneamus gratanter ex sua bonitate involutum, donec reformet corpus humilitatis nostras, configuratum corpori claritatissum , et sic per illam claritatem magnificatam, et usque ad incorruptionem roboratam, possimus videre dulciter oculo ad oculum Dominici corporis claritatem. Luc. XI, 34 : Si oculus tuus fuerit simplex, id est, intentio cordis pura, totum corpus tuum lucidum erit, ad videndam scilicet claritatem Christi. I Joan. III 2 : Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. Bernardus : " Signum quidem "videtur per superiores oculorum fe-" nestras veritatem intrare debere ad " animam, sed hoc nobis, o anima, ser-" vatur in posterum, cum videbimus fa-" cie ad faciem, et haec visio erit nobis " vita aeterna. " Amen.