DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.

 PROLOGUS LIBRIQUE METHODUS.

 PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 PARS II. DE FORMA DONATIONIS.

 SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIV.

 PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 PARS VII DE TRIPLICI CONSIDERATIONE SANGUINIS CHRISTI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVIII.

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

PROLOGUS LIBRIQUE METHODUS.

De sacrosancto Corporis Domini Sacramento locuturi, proponimus, donante Deo, procedere tali modo. Primo ponimus quae principaliter circa illud sunt notanda. Secundo, singula eorum in tria dividendo. Tertio, sic divisa quodammodo subdividendo.

I. Primo itaque ponimus circa Sacramenta Corporis Domini septem principaliter esse notanda. i. Causa institutionis. 2. Forma donationis.3. Mirabilia Divinoe operationis.

4. Qualitas nostroe proeparationis.5. Modus manducationis.

6. Effectus suoe bonitatis.7. Consideratio sacri sanguinis.

II. Secundo, dicimus singula horum in tria membra hoc modo dividenda. Primum principaliter cirea Sacramentum hoc notandum est, scilicet,causa institutionis. Hoec est triplex, scilicet, I. Memoria Salvatoris, 2. Sacrificium altaris, etc, 3. Cibus hominis. De coeteris principaliter notandis procedendum est simili forma, ut patet in sequentibus.III. Tertio, singula membra sic divisa sunt subdividenda, vel aliqua specie processus in hunc modum dilatanda. Prima causa institutionis Dominici corporis est memoria Salvatoris. Circa hanc tria vel quatuor possunt inquiri vel considerari, aut triplex ratio vel similitudo assignari. De coeteris membris similiter potest fieri ut infra ex parte patet in titulis sequentis opusculi.

IV. Quarto,de membris sic subdivisis quoedam aliqua modo ulterius protelantur, quia speciali paragrapho demonstrantur.Thema vero proponendum : vel generate potest sumi, vel speciale, vel proprium.

1. Generale, quo quid possit intelligi de hoc sacramento in communi.2. Speciale, in quo sit aliquid quod specialius congruat alicui membro principali, ut causas institutionis, vel format donationis, vel alteri.

3. Proprium, in quo sit quod magis proprie consonet verbis secundariis, ut memorias Salvatoris, Sacrificio altaris, vel alicui de coeteris.Praedictis itaque custoditis, et Scripturae sacrae testimonio.roboralis, poterit, largiente Domino, aliqua sermonum copia pullulare. De quibus nunc iste, nunc ille, vel certe pars de uno, pars de altero, pro loco et tempore valebit utilis esse ad animarum firmandamfidem,informandamvitam, et devotionem excitandam.