TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De Constructione transitiva personarum, et principiis congruitatis Ipsius
Item constructio transitiva personarum, dividitur In quatuor species secundum quadruplicem diversitatem constructibilis terminantis ; quia vel est Genitivi casus, ut dicendo, filius Socratis ; vel Dativi, ut similis Socrati ; vel Accusativi, ut Petrus albus percutit pedem ; vel Ablativi; ut celer pedibus, I d est, velox. Principia congruitatis communia harum constructionum, sunt modus entis, sub modo transeuntis ex parte dependentis : et modus entis sub modo per se stantis I n obliquo. Nam sicut haec est incongrua, misereor albi : sic haec, cappa albi. Et similiter, sicut haec est congrua, misereor Socratis: sic haec est congrua, cappa Socratis. Principia propria hujus congruitatis, filias Socratis, sunt duo modi significandi conformes, scilicet modus dependentis, sub modo nt alteritis ; et modus entis terminantis, sub modo ut cujus. Et ita intelligatur in aliis tribus casibus, in ordine suo.
Juxta quod notandum, quod constructio quae est Adjectivi cum Accusativo, non est incongrua : sed figurativa. Accusativus enim solum construitur congrue cum verbis ignificantibus actum ; quia Accusativus est terminus actus signati. Unde de congruitate hujus constructionis non est inquirendum, tamen propter Synecdochen congrue admittitur in sermone.
Et sic patet sufficientia specierum constructionis, et principiorum congruitatis earumdem. Patet etiam quomodo constructio simpliciter sumpta dividitur in constructionem transitivam, et intransilivam. Constructio intransitiva dividitur in constructionem intransitivam actuum, et personarum. Constructio intransitiva actuum dividitur in quinque species, secundum numerum quinque suppositorum specie differentium, quia aut Nominativus supponit, aut Genitivus, aut Dativus, aut Accusativus, aut Ablativus.
Item constructio intransitiva personarum, quae est determinabilis cum determinatione, dividitur secundum diversitatem determinationum, quae multipliciter variantur, ut visum est.
Item constructio transitiva dividitur in constructionem transitivam actuum, et personarum. Constructio transitiva actuum dividitur in transitivam actus exerciti, et actus signati. Constructio actus exerciti, non dividitur nisi secundum individua. Constructio transitiva actus signati, dividitur in quatuor species specialissimas secundum diversitatem quatuor obliquorum specie differentium.
Et notandum, quod siculi constructio dividitur per se, in transitivam, et intransitivam : sic per accidens dividitur, in constructionem secundum sensum, et secundum intellectum, quae divisio ideo dicitur per accidens, quia non dividit constructionem secundum se et absolute ; sed in comparatione ad AdminBookmark animam apprehensivam.
Et dicitur constructio, secundum sensum, quia ambo constructibitia sunt voce tenus, expressa ratione cujus vocis, se confert sensui auditus. Constructio secundum intellectum est, quando alterum constructibile non est vocaliter expressum : sed est in intellectu, ut lego, et hujusmodi, et haec de constructionibus dicta sufficiant.