TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
.1 quo modus significandi immediate sumatur
Circa tertium notandum, quod modi significandi activi immediate a modis intelligendi passivis sumuntur. Juxta quod sciendum est, quod sicut duplex est modus significandi ; scilicet activus et passivus : ita duplex est modus intelligendi : scilicet activus et passivus. Modus universalis intelligendi activus est ratio concipiendi, quo mediante, intellectus rei proprietates significat, concipit, vel apprehendit : Modus autem intelligendi passivus est proprietas rei, prout ab intellectu apprehensa.
Dicatur ergo, quod modi significandi activi sumuntur immediate a modis intelligendi passivis ; quia modi significandi activi non sumuntur a modis essendi: nisi ut hi modi essendi ab intellectu apprehenduntur : modi autem essendi, prout ab intelleciu apprehensi, dicuntur modi intelligendi passivi; ergo modi significandi activi sumuntur a modis essendi, mediantibus modis intelligendi passivis ; et ideo immediate modi significandi activi a modis intelligendi passivis sumuntur.