TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
Juxta dicta notandum est, quod Species secundum quod est modus significandi accidentalis Nominis, non attenditur ex parte vocis, ut quidam dicunt, ita quod illud nomen sit primitivae speciei, cujus vox est primo ad significandum imposita ; et illud derivativae speciei, cujus vox est secundario imposita, a voce primitiva descendens, ut albus descendit ab albedine, quia jam modus significandi activus a voce traheretur, et non a proprietate rei: quod est contra posita.
Dicendum est ergo quod Species sumitur a proprietate rei, quae est modus existendi primarie, vel secundarie. Et voco modum significandi primarie, modum existendi absolute: et modum significandi secundarie, modum existendi comparate.
Species ergo est modus significandi accidentalis Nominis, mediante quo modum significandi primarium, vel secundarium significat, et dividitur in speciem primitivum, et derivativam. Species primitiva est
modussignificandi renisub esse primario,vel ut est essentia prima. Species derivativa est modus significandi rem sub esse secundario, vel ut essentia secundaria, unde mons primitivae speciei est, quia significat rem sub essentia primaria, quae est essentia absoluta ; sed Montanus derivativae speciei est, quia significat rem sub esse secundario, sive sub essentia secundaria, quae est essentia comparata. Nam Montanus non significat montem absolute, sed in comparatione ad habitatorem montis, et sic in aliis, quae sunt primitivae, aut derivativae speciei.