TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
A quo modus significandi radicaliter oriatur
Circa secundum notandum, quod cum hujusmodi rationes, sive modi significandi activi non sint figmenta, oportet omnem modum significandi activum, ab aliqua rei proprietate radicaliter oriri ; quod sic patet ; quia cum Intellectus vocem ad significandum sub aliquo modo significandi activo Imponit, ad Ipsam rei proprietatem aspicit, aqua modum significandi activum originaliter trahit ; quia Intellectus cum sit virtus passiva, de se Indeterminata, ad actum determinatum non vadit, nisi aliunde determinetur : unde cum Imponit vocem ad significandum sub determinato modo significandi activo, a determinata rei proprietate necessario movetur : ergo cuilibet modo significandi activo correspondet aliqua proprietas rei, seu modus essendi rei.
Sed si contra hoc objiciatur quia haec vox significativa, scilicet deitas, habet femininum genus, quod est modus significandi; tamen in re significata sibi proprietas non correspondet, quia est proprietas patientis, a qua sumitur femininum genus.
Item privationes, et figmenta sub nullis proprietatibus cadunt, cum non sint entia, et tamen voces significativae privatio num et figmentorum modos significandi activos habent, ut caecitas, Chimaera, et similia.
Dicendum, quod non oportet, quod semper modus significandi activus dictionis trahatur a proprietate rei illius dictionis, cujus est modus significandi, sed potest accipi a proprietate rei alterius dictionis, et rei illius dictionis tribui, et sufficit quod ipsi non repugnet: et quia substantias separatas non intelligimus, nisi ex istis sensibilibus, ideo sub proprietatibus sensibilium eis nomina imponimus: et nominibus eorum modos significandi activos attribuimus. Unde licet in Deo, secundum veritatem, non sit proprietas passiva, tamen imaginamur ipsum tanquam patientem a nostris precibus.
Similiter privationes intelligimus, ex suis habitibus, ideo sub proprietatibus habituum eis nomina imponimus, et nominibus eorum modos significandi activos attribuimus. Similiter in nominibus figmentorum, sumuntur modi significandi activi ex proprietatibus partium, ex quibus imaginamur Chimaeram componi, quam imaginamur ex capite Leonis, cauda Draconis, et sic de aliis.
Et si instetur ; si modi significandi activi, in nominibus privationum, sumuntur a modis essendi habituum, tunc nomina privationum essendi habitus, et non privationis designabunt, et hoc posito nomina privationum per suos modos significandi activos erunt consignificativa falsa.
Dicendum, quod non est verum ; imo nomina privationum, per suos modos significandi activos designant circa privationes modos intelligendi privationum qui sunt eorum modi essendi. Juxta quod sciendum, quod licet privationes non sint entia positiva extra animam, sunt tamen entia positiva in anima, ut patet 4. Mel. text. 9. et sunt entia secundum animam, et quia eorum intelligi est eorum esse, ideo eorum modi intelligendi erunt eorum modi essendi : unde nomina privationum, per suos modos significandi activos, non erunt consignificativa falsa,quia cum modi intelligendi privationum reducantur ad modos intelligendi habitus (nam privatio non cognoscitur nisi per habitum) ideo modi essendi privationum, landem ad modos essendi habitus reducuntur.