TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De principiis congruitatis constructionis intransitivae actuum.
Principia congruitatis circa singulas partes jam dictas assignare possumus. Notandum ergo primo, quod congruitatis principia constructionis Verbi personalis cum supposito Nominativi casus, sunt sex modi significandi in apposito dependenti, quibus conformantur sex in supposito terminanti ; nam in apposito est modus esse, cui in supposito correspondet modus entis. Secundo in apposito est compositio, cui in supposito correspondet modus per se stantis. Tertio in apposito est modus Verbi, cui in supposito correspondet ratio principii. Et hi modi significandi sunt utrobique principium remotum, et commune hujus congruitatis. Quarto in apposito dependenti est modus, scilicet, ut ipsum est alterum cui correspondet in supposito ut quod est alterum. Quinto est convenientia numeri in utroque. Sexto convenientia personae in utroque. Et ista sunt principia specialia, et approbata.
Principia autem congruitatis intransitivi suppositi Genitivi casus cum apposito, ut dicendo, sui interest, loquendo de principiis remotis, et communibus, sunt eadem, quae erant in praedicta constructione, scilicet ex parte Verbi dependentis ante se modus esse, et compositio, et modus Verbi, quibus conformatur in supposito termimanti modus entis, et modus per se stantis, et ratio principii simpliciter sumpta. Principia autem propria, vel propinqua, sunt duo modi conformes, scilicet, ex parte dependentis, modus ut alterius ; ex parte terminantis, modus ut cujus.
Principia congruitatis constructionis intransitivae, in qua Dativus supponit : ut dicendo, Socrati accidit, accipiendo principia remota et communia, sunt eadem, quae in praedictis: sed propria et specialia principia, sunt duo modi conformes, scilicet modus ut alteri, ex parte dependentis : et modus ut cui, ex parte terminantis.
Principia autem congruitatis, constructionis intransitivae, in qua Accusativus casus supponit, ut dicendo, me legere, Socratem oportet scribere ; sumendo principia remota, sunt eadem,quae in praedictis. Sed principia propria specialissima sunt duo modi conformes. Nam in apposito dependenti,est modus Verbi simpliciter sumptus, id est, modo speciali, casui conformi, non contractus, nec contrahibilis : et in supposito est ratio principii actus simpliciter et non contracta, nec contrahibilis.
Principia congruitatis constructionis intransitivae, in qua Ablativus supponit, ut dicendo, A Socrate legitur, remota sunt eadem, quae in praedictis. Sed principia propria, sunt duo modi conformes, scilicet, modus ut ab aliquo, in apposito, et modus, ut a quo, in supposito.
Et nota, quod omnes istae constructiones Verbi impersonalis a parte ante, cum obliquis, fiunt per modos proportionabiles, et non per modos convenientes. Non enim requiritur in istis constructionibus convenientia numeri, et personae. Unde sub quocumque numero, praedicta Verba possunt respicere sua supposita, ut dicendo, me oportet, vos oportet. Item sub quacumque persona,ut dicendo, oportet me, oportet te, oportet illum, et eodem modo intelligatur in aliis : et per hoc dicuntur impersonalia, quasi numero et persona privata.
Et sciendum,quod licet tam verba personalia, quam impersonalia construantur cum obliquis, hoc tamen est differenter ; quia verba personalia construuntur cum obliquis transitive a parte post solum : sed verba impersonalia construuntur tam a parte ante intransitive, quam a parte post.