TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modo significandi essentiali generalissimo Verbi
Modus significandi generalissimus essentialis Verbi, est modus significandi rem per modum esse, et distantis a subtantia. Ad cujus intellectum est notandum, quod licet uterque modus, scilicet esse, et distantis, sit forma Verbi absolute sumpti, tamen comparando Verbum ad Participium, modus esse habet rationem materiae, respectu Verbi, quia facit Verbum cum Participio convenire; sed facere convenire, est proprietas materiae : modus autem distantis, habet rationem formae, quia facit Verbum ab omnibus aliis distare, et differe. Et quia alia est ratio materiae, et alia ratio formae, ideo conponendo unum cum altero, ex utroque resultat unus modus, per naturam compositionis.
Notandum est, quod modus significandi activus per modum esse oritur a proprietate rei, quae est proprietas ipsius esse, scilicet proprietas fluxus et successionis, quae opponitur proprietati entis, quae est proprietas habitus, et permanentis, ut prius dictum est .
Et si dicas, esse cujuslibet rei verbaliter significatur, non tamen omne ens habet esse successivum : nam esse Dei, et Intelligentiarum, non est in fluxu, et successione, et tamen dicimus, Deus est, et, Intelligentia est. Item generatio, et corruptio, et illuminatio aeris, non habent esse in successione ; et tamen esse illorum verbaliter significatur, ut dicendo, generatio, et corruptio, et illuminatio aeris sunt, sive fuerunt.
Dicendum, quod licet esse Dei, et Intelligentiarum, non sit successivum successione temporis, est tamen successivum successione aeternitatis : et licet aeternitas sit tota simul, et perfecta possessio, secundum Boetium : tamen, quia intelligimus ex sitis inferioribus, ideo imaginamur ibi successionem, et durationem aeternitatis per diversa spatia temporis.
Similiter in generatione, et corruptione, licet non sit successio, quae est inter tempora : est tamen ibi successio, quae est inter tempus, et terminum temporis ; quia impossibile est, quod in eodem instanti aliquod habeat esse, et non esse ; sed in toto tempore praeterito fuit non ens, nec est dare ultimum instans, in quo fuit non ens, sed bene est dare primum instans, in quo est ens, ut patet ex intentione Philosophi 4. Phys. text. 10. et 11. et deinceps.
Item illuminatio aeris, licet non sit successiva, prout successio causatur ex resistentia medii, tamen ibi est successio causata ex resistentia terminorum contrariorum, scilicet a quo, et ad quem. Huic autem modo Verbi, qui est modus esse, et successionis proportionatur in supposito,
et in obliquo modus entis, id est, modus habitus permanentis. Item notandum, quod modus distantis in Verbo sumitur ab eadem proprietate rei, a qua modus per se stantis sumitur in Nomine, scilicet a proprietate essentiae determinatae.
Et si instes, si a proprietate essentiae determinatae trahitur in Verbo modus distantis ; cum ergo Participium eamdem rem Verbi significet, quae secundum essentiam est distincta ; ergo Participium modum distantis habet, quod est falsum.
Ad hujus solutionem est notandum, quod in una, et eadem re, possunt reperiri diversae proprietates rei, non repugnantes, a quibus sumi possunt diversi modi significandi activi, licet una vox non imponatur ei, ut stat sub omnibus illis proprietatibus, sed quandoque imponatur una vox, ut stat sub una proprietate ; quandoque alia vox, ut stat sub alia proprietate. Verbi gratia, haec res, albedo, habet diversas proprietates, sub quibus possunt ei imponi diversae voces. Nam si consideretur in ea modus entis, qui est modus habitus, et permanentis ; sic significatur per vocem nominis absolute. Si autem consideretur in 6a modus entis, et cum hoc modus essentiae determinatae ; sic significatur voce nominis Substantivi ut albedo. Si autem consideretur in ea modus entis, et cum hoc modus inhaerentiae alteri, secundum essentiam ; sic significatur in voce nominis Adjectivi, ut albus.
Item si consideretur in ea modus esse, qui est modus fluxus, et successionis, et cum hoc modus essentiae distinctae ; sic significatur verbaliter, ut dealbo. Item si consideretur in ea modus inhaerentis secundum esse ; sic significatur participaliter, ut dealbans. Et sic patet, quod quamvis Participium significet eamdem rem, quam Verbum significat, quae secundum essentiam est distincta, tamen Participium non significat eam, ut distinctam, sed ut alteri unitam, et ideo modum distantis non habet.
Et si instes, a proprietate essentiae distinctae, oritur modus distantis in Verbo, videtur quod modus distantis in Verbo non possit convenire omni Verbo ; quia dicendo ens est, esse non consignificat aliquid essentialiter distinctum ab omni ente, quia quod est essentialiter distinctum ab ente, est non ens.
Dicendum est, quod licet hoc verbum est, non significet aliquid essentialiter ab ente distinctum ; attamen in ista propositione, subjectum accipitur ut materia, et praedicatum ut forma ; quae essentialiter differunt.
Vel dicendum est, quod licet non sit dare ens praeter hoc, vel illud : et cum omne quod est, sit hoc, vel illud, quia ens est concretum, et significat duo, scilicet, rem et esse, et illud esse non est ens ; ideo hoc Verbum est significat aliquid essentialiter distans ab ente.
Vel aliter, licet in ista propositione significatum Verbi non differat essentialiter, et secundum rem a significato suppositi, differt tamen ab eo secundum rationem : et hoc sufficit ad distantiam, et diversitatem Verbi a supposito, quae sunt entia secundum rationem ; Verbum ergo est pars orationis significans per modum esse distantis, a substantia.