TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significandi a cidentalibus Participii
Consequenter de modis significandi accidentalibus Participii videamus. Sunt autem secundum Donatum, sex accidentia Participii, scilicet, significatio, genus, tempus, numerus, figura, casus. Significatio In Participio, secundum Grammaticos Idem est, quod genus In Verbo, et ab eadem proprietate sumitur. Genus autem In Verbo, ut dictum est, est modus significandi per modum dependentiae Verbi ad obliquum post se, In ratione termini : et hoc Idem est significatio I n Participio.
Ex hoc sequitur quod quemcumque modum significandi Verbum exigit post se In obliquo, ratione generis, eumdem exigit Participium post se In obliquo, ratione significationis ; et hic modus est modus significandi In ratione termini absolute, et non contracti, tamen contrahitur : ut dictum est de Verbo . Quod autem aliquod Participium sit significationis activae, vel passivae, et sic de aliis, hoc totum de parte vocis attenditur.
De genere, numero, figura, casu, et persona, sicut In Nomine dictum est, Intelligitur hic : et de tempore eodem modo Intelligitur hic, sicut dictum est de Verbo. Sed tamen notandum, quod Nomina Adjectiva, et Pronomina, quae sunt Adjectiva, et Participia Adjectiva habent casus, numerum, genus, et personas, non ex parte suae rei, per se loquendo ; sed ex parte rei subjectae. Nam significatum Istorum non stat per se, sub proprietate agendi, vel patiendi, a quaoriturge-nus ; nec stat per se, sub proprietate unius, vel plurium, a qua sumitur numerus, cum accidentia numerentur ad numerationem subjectorum: nec etiam stat per se. sub proprietate termini, vel principii, a qua oritur casus : non enim tali dependentia constructio enunciatur, et terminatur; nec etiam stat per se, sub proprietate loquendi, a qua oritur persona : sed res subjecti per se sub istis proprietatibus consistit. Unde dicta accidentia insunt eis per attributionem sui ad subjectum, et ideo etiam hujusmodi adjectiva requirunt dicta accidentia in subjectis, non per modos significandi proportionales, sed similes : scilicet, simile genus, similem nume um, similem casum, similem personam, requirunt, ut postea patebit. Et sic patent modi significandi Participii essentiales, et accidentales, qui sunt, et quot sunt; et a quibus proprietatibus oriuntur.
De significato Participii hoc intelligendum est, quod intelligitur de significato cujuslibet termini concreti accidentis, quod quidam ponunt aggregatum ex utroque, scilicet ex accidente, et subjecto. Et quidam ponunt illud solum esse accidens, sub modo dependentis ad ipsum subjectum. Alii ponunt aggregatum formaliter esse : tamen per rationem accidentis. Et quia omnes istae positiones habent forte defensores: ideo de significato Participii disputantibus relinquantur.