TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis accidentalibus Nominis in communi
Determinato de modis significandi Nominis, consequenter de modis significandi accidentalibus ejus videamus, Juxta quod est notandum, quod qualitas, quam assignat Donatus pro accidente Nominis, dividens eam in qualitatem propriam, et appellativum, nominat duos modos essentiales Nominis subalternos; scilicet modum communis, et appropriati, ut patet ex praedictis: quae dicuntur accidere Nomini, quia sunt praeter intellectum essentialem Nominis simpliciter, et absoluto sumpti.
Item comparatio; quam Donatus dividit in tres gradus, nominat tres AdminBookmark modos significandi constituentes positivum, comparativum, et superlativum de quibus dictum est: et quia sub bis tribus modis significandi fit comparatio rerum, ideo gradus comparativus nominatur, et dicitur comparationem accidere Nomini, quia hi tres modi sunt extra intellectum Nominis, absolute sumpti. Et sic universaliter omnis modus significandi partis, qui non est modus essentialis generalissimus, potest dici accidens Nominis absolute. Et licet sit modus accidentalis partis simpliciter sumptae, poterit tamen esse essentialis secundum aliquam ejus speciem. Dicamus ergo de modis pure accidentalibus Nominis,et sunt sex secundum Grammaticos ; scilicet Species, Genus, Numerus, Figura, Persona, et Casus, de his ergo dicamus, et primo de specie.