TRACTATUS DE MODIS SIGNIFICANDI, SIVE GRAMMATICA SPECULATIVA
CAPUT VII De modis significandi activis In speciali
CAPUT XV De specie accidentali nominis
CAPUT XVI De genere accidentali Nominis
CAPUT XVII De numero accidentali Nominis
CAPUT XIX De casu grammaticali Nominis
CAPUT XXIV De significatione propria Pronominis
CAPUT XXX De Genere accidentali Verbi
De modis significandi essentialibus subalternis Adverbii.
Sub modo essentiali generalissimo Adverbii duo modi essentiales subalterni continentur. Quorum primus est modus significandi per modum determinantis Verbum, vel Participium ratione significati. Secundus modus, est modus significandi per modum determinantis Verbum, vel Participium ratione modi significandi. Et hos duos modos Donatus appellat significationem Adverbii. Nam sicut per qualitatem in Nomine, dat intelligere modum communis, et appropriati ; per qualitatem in Pronomine, demonstrationem, et relationem: per qualitatem in Verbo, modum, et formam: sic per significationem in Adverbio, dat intelligere duos modos essentiales subalternos mediatos.
Et notandum est, quod duplex est significatio, una qua vox refertur ad AdminBookmark esse, et per quam vox formaliter fit dictio, ut prius dictum est: et hoc est essentiale cuilibet parti. Nam quaelibet pars orationis aggregat in se tria, scilicet vocem, significationem, et modum significandi. Alia est significatio, quae idem est, quod modus significandi ; et haec est alia in Adverbio, alia in Participio, et alia in Interjeolione,
qui modi significandi sunt. Quis autem modus sit significatio I n Participio, et Interfectione, postea patebit.
Significatio In Adverbio, ut dictum est, est modus significandi, quo mediante, Adverbium repraesentat specialem modum determinandi Verbum, vel Participium, aut ratione significati, aut ratione modi significandi. Unde significatio non est modus accidentalis Adverbio, sed essentialis specialis, nisi pro tanto dicatur accidentalis ; quia est extra rationem Adverbii absolute, ut prius dictum est de qualitate Pronominis In Pronomine.