REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum homines summe et de necessitate velint beatitudinem ?
D. Thom. 1 2. quoest. 5. art. 8. et 1. part. q. 12. art. 1. Henric. quodl. 3. q. 7. D. Bonavenl. hic art. 2. q. 2. Rich. art. 2. q . 1. Duranti. q . 8. Palud. q. 7. Soto. q . 1. art. 1. Vasq. 1. 2. disp. 22. Scol id Oxon. hic. quaest. 9. Vide 9. Metaph. q. 15.
Quod non videtur. Primo, quia nihil amatur nisi cognitum, secundum Augustinum 1. de Trinitate, cap. 1. Sed non omnes homines cognoscunt beatitudinem, sicut patet ex diversis operationibus diversorum circa beatitudinem, 1. Ethic. cap. 2. igitur, etc.
Item, damnati non appetunt beatitudinem. Illud enim, de quo quis desperat, non appetit, aut tenuiter, secundum Augustinum 10. de Trinit. cap. 1. sed damnati desperant de beatitudine consequenda; igitur eam non appetunt.
Et confirmatur, quia ostensum, sive apprehensum sub ratione impossibilis non appetitur; nihil enim apprehenditur, nisi inquantum apprehenditur, ut bonum possibile sibi; sed damnati apprehendunt beatitudinem, ut impossibilem eis inesse; igitur eam non appetunt.
Item, quod non omnes necessario appetunt, quia si necessario homines appeterent beatitudinem, mererentur in appetendo eam. Consequentia patet, quia nullus meretur ineo, quod vitare non potest, nec demeretur, cum sit voluntarium peccatum et meritum; consequens videtur falsum, quia in appetendo ea quae sunt ad finem, aliquis meretur; sed ea quae sunt ad finem, appetuntur appetitu finis: unumquodque autem propter quod, et illud magis; igitur meretur quis magis in appetendo et volendo finem.
Item, quod non summe omnes finem appetant, videtur, quia actus in summo conveniens alicui potentiae, non compatitur secundum alium actum; quanto enim magis est dispersa secundum diversos actus, tanto minus operatur intense secundum unum actum; sed appetitus finis compatitur secum alium actum, aliter enim voluntas appetens finem non posset uti eo quod est ad finem.
Contra, Augustinus 13. de Trinitate cap. 8. Beati omnes esse volunt, ut veritas clamat; sed quod contingenter convenit alicui, aliquando convenit sibi, et aliquando non; igitur veritas non clamaret semper, quod omnes volunt esse beati.
Item, Augustinus 18. de Trinitate, cap. 5. ait quod summe ardentissimo amore omnes finem appetunt.
Item, 2. Physicorum, text. 89. et 7. Ethicorum, cap. 12. Sicut principium in speculabilibus, ita finis in operabilibus. Sed intellectus necessario et summe appetit ultimum finem, quia est beatitudo. Quod appetat summe, ait Philosophus primo Ethicorum, cap. 1. Bene dixcrunt antiqui, quod bonum est quod omnia appetunt. Sed sicut simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, ita et maxime ad maxime: igitur maximum bonum, quod est beatitudo, maxime omnes appetunt.
Praeterea, secundum Anselmum, voluntas non potest non velle summe bonum commodum; ergo, etc. Juxta hoc quaeritur: