REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Ad secundam quaestionem, neminem posse baptizare seipsum, reddit rationem quare quis conficit, et sibi ministrat Eucharistiam.
Ad tertiam quaestionem, dico quod Baptismum recipientem et dantem ipsum, oportet esse distinctos, sicut habetur extra de Bapt. et ejus effect. cap. debitum, quia sicut nullus producit se in esse naturae, ita nec in esse spirituale, vel gratiae ; et ad hoc ponitur ibidem quaedam figura, quia Christus, Joan. 3. non baptizavit se ipsum, sed Joannes. Praeceptum etiam de Baptismo, Marci ultimo, videtur satis innuere distinctionem baptizantis cum baptizato, cum dicit, Ite, baptizantes eos, quod est pronomen tertiae personae, tanquam distincti ad distinctos. Ratio congruentiae ad hoc ponitur talis: in Baptismo contrahitur inter baptizatum et baptizantem quaedam cognatio spiritualis, quia baptizans fit pater spiritualis illius baptizati ; nullus autem est sui ipsius pater in generatione naturali ; ergo nec in generatione spirituali.
Ad argumentum, dico quod cibatio Sacramentalis, vel ista acceptio panis et vini, non est ipsum Sacramentum Eucharistiae, sed species panis et vini, sicut patebit dist. 8. in materia Eucharistiae, licet aliquid sit sacramentale illa manducatio sacramentalis, et ideo non ministrat sibi Sacramentum, sed cibationem sacramentalem, quia non potest dare sibi Sacramentum.