REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum sola aqua naturalis .et pura sit conveniens materia Baptismi.
Alens. 4. p . q. 13. m. 2. a. I. D. Bonav. hic p. 2. n . I. q. 2. Richard. a. 2. q. 3. D. Thom. quaest. I. art. 3. et 3. p . 3. p. q. 66. a. 3. et 4 Suar. ibi disp. 20. Scot. in Oxon. hic quasi 3.
Videtur quod non, quia aqua ar tificialis est ejusdem speciei, et aqua pro tota specie est conveniens. Primum patet, quia aqua artificialis habet qualitates similes, ut humectare et frigefacere ; igitur, etc.
Item, omne mixtum grossius est quam aqua elementaris ; sed aqua stillata est subtilior, cum sit clarior et mundior ; igitur ipsa non est mixtas igitur est aqua pura.
Item, miscibilia possunt naturaliter separari a mixto ; igitur artifex potest extrahere veram aquam a mixto applicando debitum agens.
Et confirmatur, quia magi Pharaonis fecerant veros dracones et veras ranas ; sed multum facilius est extrahere miscibilia a mixto, adhibendo debita activa passivis, quam altera producere.
Item, Joan. 19. exivit sanguis et aqua de latere Christi, et tamen ille humor fuit phlegma ; igitur posset homo baptizari in phlegmate.
Item, aqua,qua utimur communiter, non est pura, quia omnis aqua habet suos vapores, et tamen aqua qua utimur, est conveniens materia Baptismi ; ergo.
Oppositum, Joan. 3.Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. Item, Matth. 3.