REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum in baptizante requiratur intentio debita ad hoc quod baptizet ?
Alens. 4. p. quaest. 13. m. I. per totum. D. Bonav. hic 2. p. art: I. quaest, I. et 2. Richard. art. I. quaest. 2. D. Thom. quaest, I. art. 2. et 3. p. quaest. 64. art. 8. Suar. ibid. disp. 13. sect. 2. Scot. in Oxon. hic.
Arguitur quod non, quia non habens fidem potest baptizare. Patet hoc de pagano in littera, et de consecr. distinct. 4. cap. Romanus) sed non habens fidem non habet debitam intentionem baptizandi, quia nullus fieri vult quod non credit posse fieri.
Item, Augustinus super Joannem Homil. 5. et ponitur in littera. Ebriosus baptizare potest, non timeo ebriosum, etc. ebriosus non potest habere intentionem debitam ; ergo, etc.
Contra, Magister in littera. In hoc sicut in aliis Sacramentis requiritur intentio.