REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Scholium.
Explicat optime quomodo quis fieri posset de absoluta potentia justus sine gratia, licet de lege ordinata id fieri nequeat, et quomodo eo casu fleret mutatio, de injusto in justum, si nihil poneret in justo.
Per hoc ad formam rationis dico, quod non fit mutatio in voluntate divina, nec in objecto ut cognito, vel volito tantum, sed in objecto, ut est extra in effectu, et ibi, non tamen necessario, Deus de potentia absoluta sua posset remittere alicui culpam, et dare gratiam, etiamsi ille nullo modo aliter ordinaretur nunc quam prius. Non potest esse mutatio in voluntatedivina, quia potentia semper habens plures actus simul, quia aliquo modo terminantur ad idem, ut ad eamdem personam in substantia, et aliquo modo ad diversa in acceptatione divina, et in ratione moris semper in eodem instanti, licet pro diversis instantibus temporis habebit omnes sine aliqua mutatione istorum, quia omnes sunt in eadem mensura simplici et indivisibili, scilicet instanti aeternitatis, quae est tota simul, nec est mutatio in objecto, ut cognito, vel volito, quia ut sic, sunt in aeternitate, sed tantum est mutatio in objecto, ut extra posito in esse effectus, quia ille per actum elicitum voluntatis, ut velle punire se pro offensa Dei, et actum imperatum nolitionis peccati et detestationis ejus, fit de ordinato et obligato ad paenam, non sic ordinatus, licet Deus posset de potentia sua absoluta aliter facere, quia sine omni punitione posset remittere culpam, et dare gratiam, ut dictum est.
Et si dicas, actus meus punitivus peccati, et offensae Dei, non est causa, quare Deus modo istum non ordinat ad paenam, et prius ordinavit, quia nihil temporale est causa aeterni: igitur si modo istum sic ordinat et prius non, mutatur Deus in se.
Respondeo, concedo quod temporale non est causa aeterni, nec actus punitivus culpae est causa ordinationis alicujus ad gloriam, ad quam non ordinabatur ante illum actum, et tamen non mutatur voluntas, nec ejus volitio ad puniendum, vel non puniendum, quia semper habuit eamdem volitionem ab antiquo, quam modo habet; sed non pro eodem instanti, sed pro instanti pro quo conteritur, vult eum non damnare, et pro instanti quo peccat, vult eum damnari, et ab aeterno hoc voluit, et modo vult, et ideo nullus actus temporaliter elicitus est causa volitionis ejus.
Et si dicas, quod non est transitus ab opposito ad oppositum, sive a contradictorio ad contradictorium sine mutatione alicujus: sed Deus modo fit placatus de non placato; ergo.
Dico quod non est in Deo ille transitus, quia Deus aeternaliter habet illos actus simul placationis, et non placationis, quia nulla est ibi successio objecti illius, nec vicissitudinis obumbratio in eo, sed tantum est transitus, et successio, vel mutatio in objecto, non ut cognito, vel volito, quia sic sunt in aeternitate, sicut volitiones sunt aeternae; sed in objecto, ut est extra pro diversis instantibus successive, in quorum uno est peccator per peccatum commissum, in alio poenitens pro quo Deus eadem volitione essentiali vult eum damnari, et non damnari, et ita opposita, et ita contradictoria pro diversis instantibus, quod non consuevit dici esse inconveniens, et sic patet quomodo expulsio culpae, et non obligatio ejus, non est realis mutatio alia ab infusione gratiae.
Dico tamen quod de potentia Dei ordinata, et de facto remissionem culpae extra, ut est in objecto actu existente extra ( non dico remissionem culpae objecti existentis in intellectu, vel voluntate divina), talem, inquam, remissionem culpae concomitatur realis mutatio, scilicet infusio gratiae, nec illo modo ordinatur ad glo riam pro instanti, pro quo primo ordinabatur ad paenam, sed pro alio et alio.
Et si quaeras, aut igitur sunt una mutatio, vel duae, expulsio culpae, et infusio gratiae? Dico quod formaliter loquendo, nec sunt una numero, nec plures, quia sic etiam sunt suo modo distinctae, et plures acceptationes voluntatis ejus, respectu talis objecti, sed mutatio realis, scilicet infusio gratiae, quae concomitatur tales expulsiones et remissiones peccatorum non est nisi una; non sunt igitur una mutatio, sed plures aliquo modo, quia remissiones sunt plures, infusio gratiae tantum una; sunt etiam aliquo modo una mutatio realiter, quia in justificatione peccatoris non est nisi una mutatio realis, quae concomitatur plures remissiones et expulsiones peccatorum. Secundo dico quod in Deo nulla est mutatio. Tertio dico quod remissio, quod est proprie dictum, sive remissio talis obligationis ad paenam, vel expulsio culpae, quod est improprie dictum, quia nihil obligatum in anima expellitur, nec corrumpitur, quod praefuit in ea ante remissionem culpae, sed tantum praefuit in ea ordo ad paenam, et infusio gratiae ex parte passi, non sunt duae reales mutationes, quia realis mutatio non est nisi ad formam realem corrumpendam, vel generandam; culpa, quae remittitur et expellitur, non est nisi ens rationis, quia non nisi ordo ad paenam; igitur remissio culpae est formaliter tantum mutatio rationis, et non realis; ipsam tamen de facto et potentia Dei ordinata semper concomitatur infusio gratiae, quae est mutatio realis, et terminatur ad formam realem et absolutam.
Ad primum argumentum, cum dicitur secundum Augustinum, dolendum est non solum quia peccavil, sed etiam quia virtute se privavit. Re spondeo quod alia est mutatio realiter peccare, et gratiam corrumpere demeritorie per actum peccati, qui est aliquid reale in anima, ut malum velle, et alia, annihilatio gratiae, quia peccare est a voluntate creata, et infusio gratiae, et annihilatio ejus est a voluntate divina sed non sequitur, igitur expulsio culpae, et infusio gratiae sunt duae mutationes reales, quia, ut dictum est prius, expulsio culpae non est nisi ens rationis, ut non obligatio, vel non ordinatio animae ad paenam. Si tamen actus peccandi, quo quis dicitur peccator, vel peccans, actu maneret in anima usque ad infusionem gratiae in esse quieto, vel derelinqueret aliquam formam absolutam in ea, tunc concederetur quod expulsio ejus, et infusio gratiae essent duae ^mutationes reales, licet a diversis agentibus, scilicet increato et creato. Nunc autem, ut dictum est prius, nihil manet in anima post actum peccandi, nisi relatio rationis, ut obligatio et ordinatio passiva animae ad paenam aeternam, quamdiu offertur per intellectum divinum suae voluntati peccator, et non paenitens: et ideo non sequitur quod expulsio sit aliqua mutatio realis.
Dico igitur quod in toto processu isto sunt duae mutationes reales in anima, una ad peccare, et alia ad annihilationem gratiae: sed in justificatione animae non sunt duae mutationes reales, ut expulsio, vel remissio culpae, sed una est tantum rationis, ut expulsio, vel remissio culpae, et alia realis, ut infusio gratiae, quia semper concomitatur aliam de facto, et de potentia Dei ordinata, et ita concedo quod in passo sunt duae mutationes, una realis, et alia secundum rationem.
Ad aliud, cum dicitur quod alia mutatio est expulsio vitii, et inductio virtutis, respondeo quod haec et omnia argumenta solvuntur per hoc, quod in moralibus ideo sunt duae mutationes, quia ibi sunt duae privationes reales, et duae formae, et habitus oppositi eis. In justificatione impii tantum est una. forma realis, et una tantum realis privatio, ut corruptio ejus, vel non esse ejus in anima; sed ordinari ad paenam, vel ad gloriam, non est aliquid reale in anima, sed tantum ens rationis, nisi velis vocare relationem voluntatis, qua aliquis comparat et ordinat illam ad ens reale realem, et solum relationem intellectus ens rationis; sed hoc nihil est, ut aliquis imaginatur, quia ita potest voluntas comparare aliquid ad hoc, et ordinare aliquid ad hoc et aliud, et per consequens causare ens rationis, sicut intellectus, quia aliter esset limitatior suo intellectu, quod est impossibile. Ad confirmationem de generatione et corruptione alicujus mixti, dico quod non est simile, quia in generatione et alteratione mixti semper se concomitantur duae mutationes, et quatuor termini reales.
Ad aliud de non inimicitia, quae disponit ad amicitiam, dico quod ria dispositio non inimicitiae, quae fit per remissionem et expulsionem culpae ad amicitiam, non est dispositio realis, dicens de se aliquid positivum, sed tantum ens rationis ut non ordinationem ad paenam; patet hoc, quia anima in puris naturalibus suis habet hanc dispositionem, quia non creata ut inimica nec ut amica; igitur nec ut amica, nec ut inimica.