REPORTATA PARISIENSIA LIBER QUARTUS.
QUAESTIO IV. Utrem hoc Sacramentum possit iterari?
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis
QUAESTIO II. Utrum infusio gratiae, et remissio vel expulsio culpae sit tantum una simplex mutatio?
QUAESTIO UNICA. Utrum affinitas impediat matrimonium?
Tertia propositio, scilicet quod anima non remaneat perpetuo separata a corpore, probatur sic:
QUAESTIO V. Utrum resurrectio fiat in instanti ?
QUAESTIO II. Utrum in Deo sit justitia
QUAESTIO II. Utrum mundus purgabitur per ignem ?
Sed inter istas duas opiniones oppositas potest mediari sic:
Respondeo, hic supponendum est quod fuit declaratum in primo libro, distinctione prima* de frui,
Utrum existens in peccato mortali peccet novo peccato communicando, et recipiendo corpus Christi?
Alens. 4. p. 9. 46. m. 5. D. Bonav. hic art. 2. g. 2. D. Thom. q. 2. et 3. p. q. 80. a. 4. et 5. Snar, iM d. 66. sed. 1. et 2. Scot. in Oxon. hic quant, unic.
Quod non, quia aliquando tenetur existens in peccato mortali communicare, et nullus faciendo quod tenetur, peccat. Assumptum patet, quia quilibet tenetur communicare saltem semel in anno ex praecepto.
Item, de consecr dist. 2. relatum, dicitur quod sacerdos, qui consecratur, tenetur communicare, etsi sit in peccato mortali, et tunc non tenetur confiteri, quia tantum semel in anno sufficit,
Item, nullus tenetur confiteri nisi semel in anno ex praecepto, ut patet extra, omnis utriusque sexus, etc. igitur potest quilibet facere quod tenetur ex officio, etsi tantum semel in anno confiteatur. Non enim videtur quare dictum praeceptum non sibi sufficiat ad salutem, in semel confitendo, sicut et alteri Christiano, cum non videatur speciali lege adstrictus.
Oppositum 1. ad Corinth. 11. Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi
manducat et bibit, etc. talis est hujusmodi, qui non spiritualiter est membrum Christi, et percipit Eucharistiam: quae perceptio significat ipsum spiritualiter incorporari Christo.
Praeterea, Augustinus super Joan. Homil. 26. loquens de malo sacerdote: Tantae, inquit, rei Sacramentum adi judicium percipit.