DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Dubitari forte posset, an haec quaestio sit Doctoris, maxime quia non admittit aliqualem distinctionem inter essentialia in divinis, licet concedat non identitatem formalem inter eadem. Esse tamen Scoti praefert Autographum, nec difficulter suaderfpotest ex stylo et discursu, praesertim dum argumenta omnia huc usque pro utraque parte allata, cujus ingenium strictum, et abstractum modum differendi sapiant: item constantia resolutionis, et constans in scopum colliniatio. Nec est verisimile esse alicujus posterioris discipuli, alias conaretur Doctorem explicare, vel respondere principiis ejus, de quibus distinctionem infert, unde copiosior tractatus evaderet. Sive ergo dicamus hanc scriptam esse juniori aetate ante plenam discussionem hujus materiae, ut alias insinuavimus in Scholio primo, ad praecedentem tractatum de formalitatibus, per quod huic dubio posset satisfieri: sive, ut magis mihi videtur, hic collimat Scotus ad illam quaestionem: an attributa se mutuo includant essentialiter, cujus partem negativam resolvit per non identitatem formalem, quam probat ; non vero ad operosam discussionem distinctionis formalis, unde illa non identitas ipsi sufficiebat ad institutum. Valde autem pedetentim, et praemisso serio studio, et operosa ac varia multis in locis discussione, distinctionem hanc formalem in divinis stabilivit. An vero intellectus et voluntas sint vere attributa, atque inter se et ab essentia formaliter distincta, controversum est inter Scotistas : de quo rideri potest Lychetus in principio quaestionis, et Smising qui de his latissime tractat de Deo uno, tract. 3. disp. 2. quaest. 1. num. 9. et deinceps.

Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quod nihilominus non distinguuntur aliqualiter. Ad probandam primam partem sufficiat ratio prima adducta arguendo ad oppositum, scilicet a contradictoriis. Ad evidentiam secundae partis, scilicet quod non distinguantur aliqualiter, praemitto istud quod quantumcumque illa duo sint immediata dividentia, si illa immediata non consistant in indivisibili, sed utrumque illorum vel alterum habet latitudinem, cum negatione gradus supremi ab uno illorum, stat exclusio et negatio alterius dividentis, quantum ad omnes gradus ejus. Ad declarationem istius propositionis suppono quod album et nigrum essent immediata dividentia colorem, quia tamen utrumque habet infra se latitudinem, stant ista simul, quod aliquid non sit summe album, et tamen nullo modo sit nigrum, et tota ratio est, quia cum negatione supremi gradus albedinis, stat negatio nigredinis secundum omnem gradum sui. In proposito identitas et distinctio etsi sint passiones convertibiles cum ente, quia omne ens omni enti est idem, vel diversum: quia tamen identitas habet gradus, dico quod ista stant simul: intellectus non est totaliter idem voluntati, quia non est idem sibi, isto gradu identitatis, qui est esse idem formaliter, et tamen intellectus et voluntas non distinguuntur aliqualiter.

Contra istud mirabile dictum potest argui primo sic: Recessus ab uno extremo et maxime in immediatis, est accessus ad aliud: igitur cum idem et distinctum immediate dividant ipsum ens, sequitur, ut videtur, si intellectus non est totaliter idem voluntati, igitur aliqualiter distinguitur.

Item, inter contradictoria non est medium, sed idem et non idem sunt contradictoria; igitur intellectus vel est idem voluntati, vel non idem: non est idem, per te; ergo non idem : sed ad esse non idem, sequitur esse distinctum; ergo si intellectus non est totaliter idem voluntati in Deo, sequitur quod aliqualiter distinguatur.

Tenendo quod ista stant simul non esse totaliter aliquid idem alteri, et tamen non distingui aliqualiter ab eo secundum modum positum supra, respondeo ad istas instantias. Ad primam, quando di- citur, recessus ab uno, etc. respondeo quod recessum esse ab uno extremo, et accessum ad aliud, potest intelligi dupliciter : vel positive, vel privative, ut sit sensus, quod quando tollitur unus gradus unius extremi ponatur gradus alterius extremi, et sic intelligendo propositionem, dico quod non habet propositio illa vulgata necessitatem. Privative potest intelligi propositio, ut sit sensus, recessus ab uno extremo est acce ssus ad aliud, id est, quando tollitur unus gradus unius extremi paucioribus mutationibus potest aliud extremum acquiri; facilius enim ex minori albo itur ad nigrum quam ex albissimo ; sic autem intelligendo propositionem, non est contra me, quia cum tali accessu stat quod non participat aliud extremum secundum aliquem sui gradum.

Ad aliud de contradictoriis, concedo quod inter contradictoria non est medium. Et quando assumis, igitur intellectus vel est idem voluntati, vel non idem : dico quod est idem, sed non totaliter idem, sicut patet, quia potest aliquid esse album, et tamen non totaliter album ; et quando infers, si non totaliter idem ; igitur aliqualiter distinctum, nego etiam istam.

Sed dices, quae non sunt idem formaliter, distinguuntur formaliter ; sed intellectus non est idem formaliter voluntati; igitur distinguitur formaliter : distingui formaliter, est distingui aliqualiter, et ita intellectus et voluntas distinguuntur aliqualiter, quod tamen tu negas.

Respondeo, quando dicitur quod non esse idem formaliter est distingui formaliter, concedo in iis quae sunt limitatae perfectionis: sed in iis, quae sunt formaliter infinita, nullus gradus distinctionis est, concedimus, ne forte necessario concluderetur ibi esse compositio. Dico igitur in iis quae sunt formaliter infinita, non debet concedi, non sunt idem formaliter: igitur distinguuntur formaliter, sed sic : non sunt idem formaliter: ergo non sunt idem totaliter, et tamen nullo modo distinguuntur. Contra istud : esse idem formaliter, et distingui formaliter, sunt opposita immediata; igitur ad negationem unius sequitur positio alterius. Respondeo, quando di itur esse idem formaliter, et distingui formaliter sunt opposita immediata, nego : sed esse idem formaliter, et non esse idem formaliter, et specialiter in iis quae sunt formaliter infinita, et ideo bene concedo alterum membrum, quod non sunt idem formaliter, sed tamen nullo modo distinguuntur.

Tenendo istam conclusionem facile est evadere primam rationem, quando dicitur : si tales perfectiones distinguuntur ex natura rei, vel talis distinctio est realis, vel rationis: dico quod istae perfectiones non distinguuntur ex natura rei, tamen non sunt totaliter idem ex natura rei, ut dixi supra.

Ad aliud, quando dicitur quae sunt idem realiter et formaliter, sunt idem totaliter, concedo, intellectus est idem voluntati realiter et formaliter: dico quod sunt idem realiter, sed non formaliter sunt idem. Tu probas ; quia sicut intellectus ex hoc quod est realiter infinitus includit per identitatem omnes alias perfectiones, ita intellectus cum sit formaliter finitus, includit formaliter omne aliud : dico quod non est simile, quia esse infinitum formaliter non tollit formalem rationem eius cui additur,

et ideo cum ratio intellectus in communi non sit ratio voluntatis, nec intellectus infinitus formaliter erit formaliter voluntas; sed bene erit voluntas realiter, quia aliter esset ibi compositio, si essent distinctae res; infinitas autem realis non compatitur secum distinctionem, tamen bene quaecumque infinitas compatitur secum non identitatem formalem, nec propter talem non identitatem potest argui quaecumque compositio, et sic patet ad utramque rationem.