DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Praemissa distinctione cognitionis intuitiva et abstractivae, de qua agit in Oxonien. 2. d. 3. quaest. 5. num. 6. et in 4. dist. 10. quaest. 8. num. 5. resolvit posse dari in viatore cognitionem quamdam de Deo, mediam inter cognitionem fidei et patriae, quam vocat abstractivam immediatam et distinctam essentiae, quam in Angelis a sua creatione dari aliquo modo naturalem per speciem concreatam docet probabiliter in Oxon. 2. dist. 3. q. 9. ubi multas ex his rationibus congerit ; eamdemque dari posse in viatore docet cum Henrico Gandaven. in Parisien. quaest. 2. et 3. Prologi, licet rationes quibus Henricus sententiam hanc probat, Doctor rejiciat.

His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae, et respectum fundatum in actu visionis beatificae, eadem cognitione quoque cognoscit actum, et cognoscit terminum et objectum illius visionis, quia impossibile est intelligere visionem, et respectum fundatum in ea ad objectum, quin habeatur cognitio de termino ; scut impossibile est intelligere Patrem, ut Pater est, quin intelligatur Filius : sed potest aliquis habere cognitionem abstractivam de actu visionis beatificae, et de respectu fundato in ea ad Deum tanquam objectum ; ergo, etc. Probatur minor dupliciter : Primo, quia de omni quidditate creata potest haberi cognitio abstractiva ; sed visio beatifica, et respectus fundatus in ea sunt quidditates creatae ; ergo, etc.

Item confirmatur, quia actus visionis beatificae est minus necesse esse, quam quaecumque quidditas substantialis, quia est accidens : sed de substantia Angeli, quae non includit suum esse, nec est suum esse, potest haberi cognitio abstractiva: ergo multo magis de actu visionis beatificae.

Item visio beatifica est perfectior actus, quam quicumque actus intellectus creati: sed ex quocumque alio actu secundum Augustinum 14. Trinit. cap. 9. derelinquitur quoddam vestigium in memoria, per quod potest recordari se habuisse talem actum sic : similiter erit de visione beatifica, quod ex ipsa derelinquitur quoddam vestigium in memoria, si poneretur quod ille actus beatificus cessaret, talis autem recordatio est actus cognitionis abstractivae ; ergo, etc.

Item secundum Augustinum 10. de Trinit. cap. 7. memoria et intelligentia sunt aequalis ambitus; quidquid igitur cadit sub intelligentia, vel quoad actum intentionis, vel quoad actum visionis, potest cadere sub memoria: sed actus visionis divinae dum est, cadit sub actu intelligentiae, etiam quando non potest cadere sub actu memoriae ; igitur potest aliquis memorari se habuisse actum beatificum, si caderet ab illo, sed hoc est habere cognitionem abstractivam de tali actu.

Confirmatur ratio de raptu Pauli, qui quidem raptus non fuit aliud quam visio beatifica, et tamen recordabatur de raptu, quando dice bat : Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim raptum, etc. Cum igitur hoc sit habere cognitionem abstractivam, potest concludi conclusio in prima ratione, scilicet quod eadem cognitione cognoscatur actus et respectus terminatus ad objectum : si prima duo possunt cognosci abstractive, ut probatum est: ergo et objectum seu terminus, et sic de Deo, ut videtur, potest haberi cognitio media inter cognitionem fidei et patriae.

Ad rationes in principio quaestionis, cum dicitur primo : Illud, quod secundum se est realiter praesens intellectui, si cognoscatur, cognoscitur cognitione intuitiva, dico quod ista est falsa : intellectus enim noster se ipsum intelligens est realiter praesens sibi, et per modum objecti cogniti. Probatur per Augustinum de Spiritu et anima, cap. 2. qui dicit, quod anima sui meminit, et tamen certum est quod nullus homo de intellectu suo habet cognitionem in tui tivam.

Ad secundum : Omnis cognitio vel est intuitiva, vel abstractiva. Concedo ut expositum est in principio quaestionis. Ad minorem dico, quod falsa est. Ad probationem, cum dicitur quod cognitio abstractiva abstrahit ab esse, dicendum quod abstrahere ab esse potest intelligi dupliciter : Uno modo, quoad rationem objecti cogniti, et sic falsum est, quod cognitio abstractiva sic abstrahit, quia cognoscit esse actualis existentiae. Alio modo potest intelligi, quod abstrahat ab esse, quoad rationem alicujus necessario in eo coexigiti; quia scilicet non necessario coexigit rem secum actualiter existere, et in effectu : sed intuitiva cognitio necessario coexigit rem secum in effectu existere, et sic verum est, quod abstractiva sic abstrahit. Nec est hoc inconveniens de Deo, sicut nec de quolibet alio.

Sic ad quaestionem posset aliquis adicere, quod rationes illae non probant quod aliquis habeat cognitionem de essentia divina abstractivam immediate, sed tantum mediate, scilicet mediante aliquo objecto, sicut mediante actu. Et dico quod similes rationes non plus probant, quam quod de Deo potest haberi cognitio abstractiva mediate;et similiter ego probabo tibi quod scilicet de Deo potest haberi cognitio intuitiva mediate et resumitur ratio. Quicumque cognoscit actum visionis et respectum fundatum in eo, eodem genere cognitionis cognoscit terminum illius visionis: sed aliquis habens actum visionis potest cognoscere actum visionis intuitiva quia praesens; ergo si eodem genere cognitionis quo cognoscit actum, potest cognoscere objectum, si cognoscit actum visionis intuitive, et objectum: sed cognoscit objectum mediante actu, et tamen intuitive; igitur de Deo potest haberi cognitio intuitiva mediate, quod falsum est.

Secundo, probatur per illud medium, quod de Deo potest haberi cognitio abstractiva immediate, quia cuicumque objecto infinito non repugnat repraesentari per aliquid aliud, tanquam per objectum repraesentans mediate, prout per actum visionis, eidem objecto non repugnat repraesentari per speciem tanquam per repraesentans immediate. Declaratur propositio, quia sicut objectum finitum et limitatum in infinitum distat ab objecto infinito, ita species creata: si ergo non repugnat objecto infinito repraesentari per actum, sicut per objectum, eidem non repugnat repraesentari per speciem, sicut per rationem repraesentantem; sed omnis habens speciem de aliquo objecto, potest per illam speciem habere cognitionem de illo objecto abstractivam immediatam: igitur ex quo non repugnat objecto infinito repraesentari per speciem, per illam poterit cognosci immediate cognitione abstractiva.

Tertio sic: sicut potest cognosci abstractive per actum visionis mediate, tanquam per objectum prius cognitum, tunc actus visionis beatificae inquantum habet rationem objecti primo cogniti, habet habitudinem alicujus causae respectu cognitionis abstractiva?, ut terminatur in Deum, et tunc quaeritur an habeat habitudinem causae materialis: an causae formalis inhaerentis: an causae formalis exemplaris: an habitudinem causae efficientis. Certum est quod actus ille non habet habitudinem causae materialis; nec habitudinem causae formalis inhaerentis, quia est forma simplex: nec habitudinem causae finalis, quia causa finalis sua est objectum hujus : secundo, quia operationes materiales in agente ipsae sunt fines. Restat ergo quod habeat habitudinem causae efficientis, vel formae exemplaris. Si formae exemplaris, illa reducitur ad habitudinem causae efficientis, tunc enim restat, quod habeat habitudinem causae efficientis, et tunc argumentor : Quia quidquid Deus potest facere mediante causa secunda, realiter distincta a prima, potest facere per se: igitur si ille actus habet habitudinem causae efficientis, potest Deus per se facere, et causare notitiam abstractiva m immediate de se sine actu. Item, quandocumque aliqua duo sic se habent ad cognitionem abstractivam, quod nata sint aequaliter cadere sub actu cognitionis abstractiva?, si unum illorum per se sumptum potest esse objectum cognitionis abstractivae, et illud sumptum cum alio poterit esse objectum cognitionis abstractivae: sed essentia et esse actualis existentiae aequaliter nata sunt cadere sub objecto cognitionis abstractivae: igitur si essentia per se sumpta potest habere rationem objecti cogniti abstractive: igitur et essentia sumpta cum esse actualis existentiae; sed si essentia divina non clauderet in se esse formaliter, de ipsa per se sumpta posset haberi cognitio abstractiva, sicut de essentia rosae potest haberi cognitio abstractiva: igitur, etc. Proba tur minor, scilicet quod esse actualis existentiae, et essentia aequaliter cadunt sub cognitione abstractiva, quia sicut de essentia seu quidditate rosae potest haberi cognitio abstractiva, quia quidditas rosae non includit in sui ratione esse actualis existentiae, ita etiani de esse actualis existentiae potest haberi actus cognitionis abstractivae. Probatur, quia sicut Deus cognovit ab aeterno essentias rerum, ita cognovit existentias rerum, et tamen an aeterno non fuerunt res in actu.

Ex his autem apparet, quod si ponatur solum distinctio secundum rationem inter esse actualis existentiae, et essentiam divinam, non potest haberi cognitio abstractiva de essentia divina, sive de esse, quia si differunt solum secundum rationem factam ab intellectu, non differunt realiter, imo a parte rei totum est idem: igitur quando cadit esse sub actu cognitionis abstractivae, similiter cadit sub eodem actu esse existentiae, ex quo sunt idem in re, licet non sub isto respectu rationis, qui est causatus a ratione. Unde supposito quod solum differant secundum rationem, habita cognitione abstractiva de essentia divina, non potest concedi propter illam differentiam rationis solum, quod non haberem de esse cognitionem abstractivam: sed tantum sequeretur quod non haberem cognitionem abstractivam de quodam respectu rationis, quia non differunt, nisi secundum rationem, nec sunt ibi duo nisi secundum rationem, secundum istos.