Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

335. (12. ) Hymnus.

1. Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae eius ante thronum Dei sonuit, antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit:

2. Iste sanguis nos tangit, nunc omnes gaudeamus.

3. Et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit:

4. Laus sit in Ierusalem per ruborem huius sanguinis.

5. Deinde venit sacrificium vituli, quod vetus lex ostendebat, sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem Dei Moysi obunbilabat, dorsum illi ostendens.

6. Hoc sunt sacerdotes, qui per linguas suas Deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt.

7. Et dixerunt: 0 nobilissima turba, virgo ista, quae in terris Ursula vocatur, in summis columba nominatur, quia innocentem turbam ad se collegit.

8. Turba magna, quam incombustus rubus, quem Moyses viderat, significat et quam Deus in prima radice plantaverat, in homine, quem de limo formaverat, ut sine commixtione viri viveret, cum clarissima voce clamavit in purissimo auro, topazio et saphyro circumamicta in auro.

9. Nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi, cum illis ornentur. Amen.