Hildegardis, Magistra Montis S. Ruperti, d. 1179.

 324. (1. ) Sequentia de Spiritu Sancto.

 325. (2. ) Hymnus de Sancto Spiritu.

 326. (3. ) Sequentia de Sancta Maria.

 327. (4. ) De Sancta Maria.

 328. (5. ) Hymnus de Sancta Maria.

 329. (6. ) Hymnus de Sancto Matthia.

 330. (7. ) Sequentia de Sancto Disibodo.

 331. (8. ) De Sancto Euchario Sequentia.

 332. (9. ) Sequentia de Sancto Maximino.

 333. (10. ) De Sancto Ruperto.

 334. (11. ) De Undecim Milibus Virginum.

 335. (12. ) Hymnus.

 336. (13. ) Symphonia Yirginum.

 337. (14. ) Symphonia viduarum.

327. (4. ) De Sancta Maria.

1. 0 viridissima virga, ave, quae in ventroso flabro sciscitationis sanctorum prodisti,

2. Cum venit tempus, quo(d) tu floruisti in ramis tuis; ave, ave sit tibi, quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami.

3. Nam vitae floruit pulcher flos, qui odorem dedit omnibus aromatibus, quae arida erant.

4. Et illa apparuerunt omnia in viriditate plena.

5. Unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est, quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt, et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt.

6. Deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium; unde, o suavis virgo, in te non deficit ullum gaudium.

7. Haec omnia Eva contempsit.

8. Nunc autem laus sit altissimo.